Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

Front Cover
H. Scheube, 1857 - Architecture - 247 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Popular passages

Page 181 - Graeci in quadrato amplissimis et duplicibus porticibus fora constituunt, crebrisque columnis et lapideis aut marmoreis epistyliis adornant, et supra ambulationes in contignationibus faciunt.
Page 106 - Namque non potest aedis ulla sine symmetria atque proportione rationem habere compositionis, nisi uti [ad] hominis bene figurati membrorum habuerit exactam rationem.
Page 26 - Itaque aunt collocati inter Solanum et Austrum ab oriente hiberno Eurus, inter Austrum et Favonium ab occidente hiberno Africus, inter Favonium et Septentrionem Caurus, (quem plures vocant Corum) inter Septentrionem et Solanum Aquilo. Hoc modo videtur esse expressum, uti capiatur numerus et nomina et partes, unde flatus ventorum certi spireut.
Page 220 - ... ita fieri oportet spatiosas, uti cum priores occupaverint loca, circumspectantes reliqui recte stare possint; alvei autem latitudo inter parietem et pluteum ne minus sit...
Page 44 - Ergo cum propter ignis inventionem conventus initio apud homines et concilium et convictus esset natus, et in unum locum plures convenirent habentes ab natura praemium praeter reliqua animalia, ut non proni sed erecti ambularent mundique et astrorum magnificentiam aspicerent, item manibus et articulis quam vellent rem faciliter tractarent, coeperunt in eo coetu alii de fronde facere tecta, alii speluncas fodere sub montibus, nonnulli hirundinum nidos et aedificationes earum imitantes de luto et virgulis...
Page 84 - Niederkunft nicht für vollkommen erachtet non iudicantur integra; neque in venalibus ea, cum sunt praegnantia, praestantur sana, ideo quod in corpore praeseminatio crescens ex omnibus cibi potestatibus detrahit alimentum in se, et quo firmior efficitur ad maturitatem partus, 5 eo minus patitur esse solidum id, ex quo ipsum procreatur.
Page 4 - Lunae aedificia sub divo hypaethra constituentur ; horum enim deorum et species et effectus in aperto mundo atque lucenti praesentes videmus. Minervae et Marti et Herculi aedes Doricae fient; his enim diis propter virtutem sine deliciis 25 aedificia constitui decet.
Page 124 - Item si circa aedem gradus futuri sunt, ad eundem 5 modum fieri debent. Sin autem circa aedem ex tribus lateribus podium faciendum erit, ad id constituatur, uti quadrae, spirae, trunci, coronae, lysis ad ipsum stylobatam, qui erit sub columnarum * 1 quod H.
Page 206 - ... supra podium columnae cum capitulis et spiris altae quarta parte eiusdem diametri : epistylia et ornamenta earum columnarum altitudinis quinta parte: pluteum insuper cum unda et corona inferioris plutei dimidia parte : supra id pluteum columnae quarta parte minore altitudine sint quam inferiores : epistylia et ornamenta earum columnarum quinta parte. Item si tertia episcenos futura erit, mediani plutei summum sit dimidia parte : columnae summae medianarum minus altae siut quarta parte : epistylia...
Page 106 - Corpus enim hominis ita natura composuit, uti os capitis a mento ad frontem summam et radices imas capilli esset decimae partis, item manus palma ab articulo ad extremum medium digitum tantundem, caput a mento ad summum verticem octavae,4 cum cervicibus imis ab summo pectore ad imas radices capillorum sextae, <a medio pectore) 6 ad summum verticem quartae.

Bibliographic information