C. Sallustii Crispi Opera omnia quae extant, interpretatione et notis

Front Cover
M'Carty & Davis, 1825 - 261 pages
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 58 - Omnia mala exempla ex bonis orta sunt ; sed, ubi imperium ad ignaros, aut minus bonos pervenit, novum illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur. Lacedaemonii devictis Atheniensibus triginta viros imposuere, qui rempublicam eorum tractarent. Hi primo coepere pessimum quemque et omnibus invisum indemnatum necare : ea populus laetari et merito dicere fieri.
Page 114 - Paucorum arbitrio belli domique agitabatur, penes eosdem aerarium, provinciae, magistratus, gloriae triumphique erant; populus militia atque inopia urguebatur; praedas bellicas imperatores cum paucis diripiebant; interea parentes aut parvi liberi militum, uti quisque potentiori confinis erat, sedibus pellebantur.
Page 20 - ... et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.
Page 21 - Lucius CATILINA nobili genere natus fuit, magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque.
Page 58 - An quia gravius est verberari quam necari? Quid autem acerbum aut nimis grave est in homines tanti facinoris convictos? Sin quia levius est, qui convenit in minore negotio legem timere, cum eam in maiore neglegeris?
Page 241 - ... in terris fuerit? quippe si morbo iam aut fato huic imperio secus accidat, cui dubium est quin per orbem terrarum vastitas bella caedes oriantur? quodsi tibi bona lubido fuerit patriae parentibusque gratificandi, posteroque tempore re publica restituta super omnes mortales gloriam agitabis tuaque unius mors vita clarior erit.
Page 248 - ... patres conscripti, non apud vos, quos ego habui omnium actionum mearum monitores, sed ubi rerum testimonia adsunt, quid opus est verbis?
Page 57 - Qui demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt, fama atque fortuna eorum pares sunt ; qui magno imperio praediti in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. Ita in maxuma fortuna minuma licentia est; ñeque studere, ñeque odisse, sed minume irasci decet; quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur.
Page 65 - In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies; illius facilitas, hujus constantia laudabatur. Postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare ; negotiis amicorum intentus sua neglegere, nihil denegare, quod dono dignum esset ; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxime severitatis erat.
Page 246 - ... opinione niti, et ita vivere, ut ego sim posteris meis nobilitatis initium, et virtutis exemplum. Ñeque me cum iis conferri decet, PC qui jam decesserunt, omnique odio carent, et invidia ; sed cum iis, qui mecum una in república versati sunt.

Bibliographic information