Ciceros Rede für Sex. Roscius aus Ameria, Volume 1

Front Cover
A. Deichert, 1882 - Orationes
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 57 - aut nimio calore aut intolerabili frigore hominibus nocuit, urbes delevit, fruges perdidit, quorum nihil pernicii causa divino consilio, sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus, at contra commoda, quibus utimur, lucemque, qua fruimur, spiritumque, quem ducimus, ab eo nobis dari atque impertid videmus, quid miramur, iudices, L. Sullam, cum solus rem
Page 29 - est? Non eodem modo de omnibus, ideo quod prima illa res ad meum officium pertinet, duas autem reliquas vobis populus Romanus imposuit. Ego crimen oportet diluam, vos et audaciae resistere et hominum eius modi perniciosam atque intolerandam potentiam primo quoque tempore exstinguere atque opprimere debetis. Occidisse patrem Sex. Roscius arguitur. Scelestum, di 37
Page 19 - et id, quod suscepi, quoad poterò, perferam. Quod si perferre non poterò, opprimi me onere officii malo, quam id, quod mihi cum fide semel impositum est, aut propter perfidiam abicere aut propter infirmitatem animi deponere. Te quoque magno opere, M. Fanni, quaeso, ut, qualem 11 te iam antea populo Romano praebuisti, cum
Page 21 - nobilissimorum. Nam cum Metellis, Serviliis, Scipionibus erat ei non modo hospitium, verum etiam domesticus usus et consuetudo, quas, ut aequum est, familias honestatis amplitudinisque gratia nomino. Atque ex omnibus suis commodis hoc solum filio reliquit: nam patrimonium domestici praedones vi ereptum possident, fama et vita innocentis ab hospitibus amicisque paternis defenditur. Hie cum omni
Page 241 - career et horribilis de saxo iactu' deorsum, verbera, carnifices, robur, pix, lammina, taedae; quae tarnen etsi absunt, at mens sibi, conscia factis praemetuens adhibet stimulos terretque flagellis, nee videt interea qui terminus esse malorum possit nee quae sit
Page 62 - est, fateor me errasse, qui hoc maluerim, fateor insanisse, qui cum illis senserim; tametsi inermis, iudices, sensi. Sin autem victoria nobilium ornamento atque emolumento rei publicae populoque Romano débet esse, turn vero óptimo et nobilissimo cuique meam orationem gratissimam esse oportet. Quodsi quis est, qui et se et causam laedi putet, cum Chrysogonus
Page 47 - id quod commemoravit Erucius, et homines impune occidebantur. Quid? ea multitude quae erat? Opinor, aut eorum, qui in bonis erant occupati, aut eorum, qui ab iis conducebantur, ut aliquem occiderent. Si eos putas, qui alienum appetebant, tu es in eo numero, qui nostra pecunia dives es; sin eos, quos qui leviore nomine appellant,
Page 33 - haberes ; eo accessit Studium doctrinae, ut ne a litteris quidem alienus esses. Ecquid tandem tibi videtur, ut ad fabulas veniamus, senex ille Caecilianus minoris faceré Eutychum, filium rusticum, quam illum alterum, Chaerestratum? — nam, ut opinor, hoc nomine est — alterum in urbe secum honoris causa habere, alterum rus supplica
Page 23 - Decem horis nocturnis sex et quinquaginta milia passuum cisiis pervolavit, non modo ut exoptatum inimico nuntium primus adferret, sed etiam cruorem inimici quam recentissimum telumque paulo ante e corpore extractum ostenderet. Quadriduo, quo haec«» gesta sunt, res ad Chrysogonum in castra L. Sullae
Page 24 - in tabulas Sex. Roscii, bona veneunt hominis studiosissimi nobilitatis; manceps fit Chrysogonus; tria praedia vel nobilissima Capitoni propria traduntur, quae hodie possidet; in reliquas omnes fortunas iste T. Roscius nomine Chrysogoni, quern ad modum ipse dicit, impetum facit. [Haec bona sexagiens HS emuntur duobus milibus nummum.] Haec omnia, iudices, imprudente

Bibliographic information