Fragments of Roman satire from Ennius to Apuleius

Front Cover
Elmer Truesdell Merrill
American Book Company, 1897 - Latin literature - 178 pages
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Popular passages

Page 77 - Et ideo ego adulescentulos existimo in scholis stultissimos fieri, quia nihil ex his, quae in usu habemus, aut audiunt aut vident, sed piratas cum catenis in litore stantes, sed tyrannos edicta scribentes, quibus imperent filiis ut patrum suorum capita praecidant, sed responsa in pestilentiam data, ut virgines tres aut plures immolentur, sed mellitos...
Page 191 - In this work the political history is condensed to the salient and essential facts, in order to give room for a clear outline of the literature, religion, architecture, character and habits of each nation.
Page 122 - ... non enim res gestae versibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus, ut potius furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae orationis sub testibus fides: tamquam, si placet, hic impetus, mini di aver asceso l'Elicona.
Page 43 - Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum, municipem Ponti, Tritani, centurionum, praeclarorum hominum ac primorum signiferumque, maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis, id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto : 'chaere d>, inquam, 'Tite' ! lictores, turma omnis chorusque e : 'chaere, Tite!' hinc hostis mi Albucius, hinc inimicus.
Page 78 - Thucydidis, quis Hyperidis ad famam processit? Ac ne carmen quidem sani coloris enituit, sed omnia quasi eodem cibo pasta non potuerunt usque ad senectutem canescere. Pictura quoque non alium exitum fecit, postquam Aegyptiorum audacia tam magnae artis compendiariam invenit.
Page 91 - Ab hoc ferculo Trimalchio ad lasanum surrexit ; nos libertatem sine tyranno nacti coepimus invitare convivarum sermones. Dama itaque primus cum pataracina poposcisset ' Dies,' inquit, 'nihil est; dum versas te, nox fit. Itaque nihil est melius quam de cubiculo recta in triclinium ire. Et mundum frigus habuimus ; vix me balneus calfecit ; tamen calda potio vestiarius est. Staminatas duxi, et plane matus sum ; vinus mihi in cerebrum abit.' Excepit Seleucus fabulae partem et ' Ego,' inquit, ' non cotidie...
Page 97 - VII. kalendas sextiles: in praedio Cumano, quod est Trimalchionis, nati sunt pueri xxx, puellae XL; sublata in horreum ex area tritici millia modium quingenta ; boves domiti quingenti. Eodem die : Mithridates servus in crucem actus est, quia Gai nostri genio male dixerat.
Page 127 - inquit mera mendacia narrat. Ego tibi dico, quae cum illo tot annis vixi : Luguduni natus est, Marci municipem vides. Quod tibi narro, ad sextum decimum lapidem natus est a Vienna, Gallus germanus. Itaque quod Gallum facere oportebat, Romam cepit. Hunc ego tibi recipio Luguduni natum, ubi Licinus * multis annis regnavit. Tu autem, qui plura loca calcasti quam ullus mulio perpetuarius, Lugudunenses scire debes, et2 multa milia inter Xanthum et Rhodanum interesse.
Page 128 - Rhodanum interesse'. excandescit hoc loco Claudius et 2 quanto potest murmure irascitur. quid diceret, nemo intellegebat, ille autem Febrim duci iubebat. illo gestu solutae manus et ad hoc unum satis firmae, quo decollare homines solebat, iusserat illi collum praecidi. putares omnes illius esse libertos : adeo illum nemo curabat. 7 turn Hercules 'audi me' inquit 'tu desine fatuari. venisti huc, ubi mures ferrum rodunt. citius mihi verum, ne tibi alogias excutiam.

Bibliographic information