C. Plini Caecili Secundi Epistularum libri novem

Front Cover
In aedibus B. G. Teubneri, 1892 - 314 pages
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 179 - Interim in iis, qui ad me tamquam Christi5 ani deferebantur, hunc sum secutus modum. Interrogavi ipsos, an essent Christiani. Confitentes iterum ac tertio interrogavi, supplicium minatus: perseverantes duci iussi. Neque enim dubitabam, qualecumque esset, quod faterentur, pertinaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri.
Page 180 - Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam, vocantur in periculum et vocabuntur. Neque enim civitates tantum sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est; quae videtur sisti et corrigi posse.
Page 180 - Actum, quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis eorum, qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque enim in universum aliquid, quod quasi certam formam habeat, constitui potest. Conquirendi non sunt; si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret.
Page 179 - Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.
Page 92 - Cum libros Galli legerem, quibus ille parenti ausus de Cicerone dare est palmamque decusque, lascivum inveni lusum Ciceronis et illo spectandum ingenio, quo seria condidit et quo humanis salibus multo varioque lepore magnorum ostendit mentes gaudere virorum. Nam queritur, quod fraude mala frustratus amantem paucula cenato sibi debita savia Tiro tempore nocturno subtraxerit. His ego lectis ' cur post haee,' inquam, ' nostros celamus amores nullumque in medium timidi damus atque fatemur Tironisque...
Page 208 - ... non delatores sed leges timentur. At fortasse non eadem severitate fiscum qua aerarium cohibes: immo tanto maiore, quanto plus tibi licere de tuo quam de publico credis.
Page 38 - ... fuit moris antiqui eos, qui vel singulorum laudes vel urbium scripserant, aut honoribus aut pecunia ornare; nostris vero temporibus ut alia speciosa et egregia ita hoc in primis exolevit.
Page 126 - Nam quotusquisque vel aetati alterius vel auctoritati ut minor cedit ? Statim sapiunt, statim sciunt omnia, neminem verentur, imitantur neminem atque ipsi sibi exempla sunt.
Page 81 - Ais te adductum litteris, quas exigenti tibi de morte avunculi mei scripsi , cupere cognoscere, quos ego Miseni relictus (id enim ingressus abruperam) non solum metus, verum etiam casus pertulerim. "Quamquam animus meminisse horret, Incipiam".

Bibliographic information