Scriptorem rei rusticae veterum Latinorum: Pt.1. M. Porcius Cato, De re rustica. M. Terentii Varonis, De re rustica Libri III. Iulii Pontederae De veteri scribendi ratione epistolae duae. Pt.2. Commentarii

Front Cover
Sumptibus Casp. Fritsch, 1794 - Agriculture
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 137 - Video enim, qui de agri cultura scripserunt et Poenice et Graece et Latine, latius vagatos, quam oportuerit. Ego vero, inquit Stolo, eos non in omni re imitandos arbitror et eo melius fecisse quosdam, qui minore pomerio finierunt exclusis partibus quae non pertinent ad hanc rem. Quare tota pastio, quae coniungitur a plerisque cum agri cultura, magis ad pastorem quam 14 ad agricolam pertinere videtur.
Page 15 - Chaldaeum nequem consuluisse velit. Segetem ne defrudet : nam id infelix est. Opus rusticum omne curet uti sciat facere, et id faciat saepe, dum ne lassus fiat ; si fecerit, scibit in mente familiae quid sit, et illi animo aequiore facient. Si hoc faciet, minus libebit ambulare et valebit rectius et dormibit libentius. Primus cubitu surgat, postremus cubitum eat. Prius villam videat clausa uti siet, et uti suo quisque loco cubet et uti iumenta pabulum habeant.
Page 15 - Compitalibus in compito aut in foco ne faciat. iniussu domini credat nemini: quod dominus crediderit, exigat. satui semen, cibaria, far, vinum, oleum mutuum dederit nemini. duas aut tres familias habeat, unde utenda roget et quibus det, praeterea nemini. rationem cum domino crebro putet. operarium, mercennarium, politorem з) diutius eundem ne habeat die.
Page 79 - Vinum Coum si voles facere, aquam ex alto marinam sumito mari tranquillo, cum ventus non erit, dies LXX ante vindemiam, quo aqua dulcis non perveniet. Ubi hauseris de mari, in dolium infundito, nolito inplere, quadrantalibus quinque minus sit quam plenum. Operculum inponito, relin2 quito qua interspiret.
Page 40 - Vindemia facta vasa torcula, corbulas, fiscinas, funis, patibula, fibulas iubeto suo quidquid loco condi. Dolia cum vino bis in die fac extergeantur, privasque scopulas in dolia facito habeas illi rei, qui labra doliorum circumfrices. Ubi erit lectum dies triginta, si bene deacinata erunt, dolia oblinito. Si voles de faece demere vinum, turn erit ei rei optimum tempus. XXVII. Sementim facito, ocinum, viciam, faenum Graecum, fabam, ervum, pabulum bubus. Alteram et tertiam pabuli sationem facito. Deinde...
Page 297 - ... si sunt lacertosi, rubenti crista, rostro brevi pleno acuto, oculis ravis aut nigris, palea rubra subalbicanti, collo vario aut aureolo, feminibus pilosis, cruribus brevibus, unguibus longis, caudis magnis, frequentibus pinnis ; item qui elati sunt ac vociferant saepe, in certamine pertinaces et qui animalia quae nocent gallinis non modo non per6 timescant, sed etiam pro gallinis propugnent.
Page 86 - ... facias. Jupiter dapalis, quod tibi fieri oportet, in domo familia mea culignam vini dapi, ejus rei ergo macte hac illace dape pollucenda esto.
Page 174 - ... divisione quadripertita, de fundo et de instrumento, quo coli solet, de tertia parte expecto. Scrofa, Quoniam fructum, inquit, arbitror esse fundi eum qui ex eo satus nascitur utilis ad aliquam rem, duo consideranda, quae et quo quidque loco maxime expediat serere. Alia enim loca apposita sunt ad faenum, alia ad frumentum, alia ad vinum, alia ad oleum, sic ad pabulum quae pertinent, in quo est ocinum, farrago, vicia, medica, cytisum, lupinum. 2 Neque in pingui terra omnia seruntur recte neque...
Page 315 - III, 16, 15: alvos . . alii faciunt ex viminibus rotundas, alii e ligno ac corticibus, alii ex arbore cava, alii fictiles, alii etiam ex ferulis quadratas.
Page 255 - ... annum et sex menses eculum domari posse, sed melius post trimum, a quo tempore farrago dari solet. Haec enim purgatio maxime necessaria equino pecori. Quod diebus decem facere oportet, nee pati alium 14 ullum cibum gustare. Ab undecimo die usque ad quartum decimum dandum hordeum, cottidie adicientem minutatim ; quod quarto die feceris, in eo decem diebus proximis manendum. Ab eo tempore 1 Cf. I, 44, 2 and 3. 388 year are sooner exhausted, just as are fields which are planted every year.1 " Within...

Bibliographic information