Page images
PDF
EPUB

habet; noviffima, præteritas aliqua verò interjectarum, ante fe præteritas. poft fe futuras. Et ipfa una hora fugitivis particulis agitur: quidquid ejus avolavit, præteritum eft; quidquid ejus reftat, futurum. Si quid intelligitur temporis, quod in nullas jam, vel in minutiffimas momentorum partes dividi poffit, id folum eft, quod præfens dicatur. Quod tamen ita raptim à futuro in præteritum transvolat, ut nullâ morula extendatur: nam fi extenditur, dividitur in præteritum & futurum. Præfens autem nullum habet fpatium. Ubi eft ergo tempus, quod longum dicamus? An futurum? Non quidem dicimus, Longum eft, quia nondum eft, quod longum fit; fed dicimus, Longum erit. Quando igitur erit ? Si enim & tunc cum adhuc futurum erit, non erit longum, quia quid fit longum, nondum erit. Si autem tunc erit longum, cùm ex futuro, quod nondum eft,effe jam cœperit,& præfens factum erit, ut poffit effe quod longum fit; jam fuperioribus vocibus clamat præfens tempus,longum fe effe non poffe. CAPUT XVI.

Quale tempus metiri liceat, & quale non.

E

T támen, Domine, fentimus intervalla temporum, & comparamus fibimet, & dicimus alia longiora, & alia breviora. Metimur etiam, quantò fit brevius aut longius illud tempus, quàm illud ; & refpondemus, duplum effe hoc, vel triplum; illud autem fimplum aut tantum hoc effe, quantum illud. Sed prætereuntia me

timur tempora, cùm fentiendo metimur : præterita verò, quæ jam non funt; aut Futura, quæ nondum funt, quis metiri poteft, nifi fortè audebit quis dicere, metiri poffe quod non eft Cùm ergo præterit tempus, fentiri & metiri poteft: cùm autem præterierit, quoniam non eft, non poteft.

[blocks in formation]

Ubi fit tempus præteritum & futurum.

Uæro, Pater; non affirmo; Deus

rege me.

Quifnam eft, qui dicat mihi non effe tria tempora, ficut pueri didicimus, puerofque docuimus, præteritum, præfens & futurum; fed tantùm præfens, quoniam illa duo non funt? An & ipfa funt, fed ex aliquo procedit occulto, cùm ex futuro fit præfens, & in aliquod recedit occul cùm ex præfenti fit præteritum ? Nam ubi ea viderunt, qui futura cecinerunt, fi nondum funt neque enim poteft videri, id quod non eft. Et qui narrant præterita, non utique vera narrarent, fi animo illa non cernerent : quæ nulla effent, cerni omninò non poffent. Sunt ergo & futura, & præterita.

tum,

CAPUT XVIII.

Quomodo præterita & futura tempora^ funt prafentia.

Ine me, Domine, ampliùs quærere:

mea. Si enim funt futura & præterita, volo fcire ubi funt. Quod fi nondùm valeo, fcio tamen, ubicunque fint, non ibi ea futura effe aut præterita, fed præfentia. Nam fi & ibi futura funt, nondùm ibi funt: fi & ibi præterita funt, jam ibi non funt. Ubicunque ergo funt, quæcunque funt, non funt nifi præfentia: quanquam præterita, cùm vera narrantur, ex memoriâ proferuntur, non res ipfæ, quæ præterierunt; fed verba concepta ex imaginibus earum, quæ in animo velut veftigia per fenfus prætereundo fixerunt. Pueritia quippe mea, quæ jam non eft, in tempore præterito eft, quod jam non eft: imaginem verò ejus, cùm eam recolo & narro, in præfenti tempore intueor, quia eft adhuc in memoriâ meâ.

II. Utrùm fimilis fit caufa etiam prædicendorum futurorum, ut rerum quæ nondùm funt, jam exiftentes præfententur imagines, confiteor, Deus meus, nefcio. Illud fanè fcio, nos plerumque præmeditari futuras actiones noftras, eamque præmeditationem effe præfentem; actionem autem, quam præmeditamur, nondum effe, quia futura eft. Quam cùm aggreffi fuerimus, & quod præmeditamur, agere cœperimus, tunc erit illa actio; quia tunc non futura, fed præ

fens'. Quoquo modo fe itaque habeat arcana præfentia futurorum, videri nifi quod eft, non poteft. Quod autem jam cft, non futurum, fed præfens eft. Cùm ergo videri dicuntur futura, non ipfa quæ nondum funt, id eft, quæ futura funt; fed corum caufæ vel figna forfitan videntur, quæ jam funt. Ideò non futura, fed præfentia funt jam videntibus, ex quibus futura prædicantur animo concepta. Quæ rursùs conceptiones jam funt, & eas præfentes apud fe intuentur, qui illa prædicunt.

III. Loquatur mihi aliquod exemplum tanta rerum numerofitas. Intucor àuroram, oriturum folem prænuntio. Quod intucor, præfens eft; quod prænuntio, futurum. Non fol futurus, qui jam eft; fed ortus ejus, qui nondum eft. Tamen etiam ortum ipfum nifi animo imaginarer, ficut modò cùm id loquor, non eum poffem prædicere. Sed nec illa aurora, quam in coelo video, folis ortus eft, quamvis cum præcedat, nec illa imaginatio in animo meo; quæ duo præfentia cernuntur, ut futurus ille antè dicatur. Futura ergo nondum funt ; & fi nondum funt, non funt: & fi non funt, videri omninò non poffunt;, fed prædici poffunt ex præfentibus, quæ jam funt & videntur.

CAPUT XIX.

Quærit modum quo Deus docet futura.

T

[ocr errors]

autem fegnator creaturæ tuæ, quis eft modus quo doces animas ea quæ futura funt? Docuifti enim Prophetas tuos. Quifnam illé modus eft, quo doces futura, cui futurum quidquam non eft; vel potiùs, quo' de futuris doces præfentia? Nam quod non eft, nee doceri utique poteft. Nimis longè eft modus ifte ab acie mea. Invaluit ex me, non potero ad illum: potero autem ex te, cùm dederis tu dulce lumen occultorum oculo. rum meorum.

[ocr errors]

CAPUT X X.

Differentia temporis quomodo enantiände. Uod autem nunc liquet & claret, nec futura funt, nec præterita. Nec proprie dicitur, Tempora funt tria, prateritum, præfens,& futurum; fed fortaffe propriè diceretur, Tempora funt tria: prafens de prateritis, præfens de prafenti bus, prafens de futuris. Sunt enim hæc in anima tria quædam, & alibi ea non video. Præfens de præteritis memoria, præfens de præfentibus contuitus, præfen's de futuris expectatio. Si hæc permittimur dicere, tria tempora video, fateorque, tria funt. Dicatur etiam, Tempora funt tria, prateritum, præfens, es futu Tum; ficut abutitur confuetudo, dicatur. Ecce non curo non refifto nec reprehendo dun tamen intelligatur quod

[ocr errors]
« PreviousContinue »