Page images
PDF
EPUB

SPINVL AE

ILLVSTRIV M

ELOGI A.

Auctore

AVBERTO MIRÆO BRV-
xellenfi, Canonico & Bibliothecario
Antuerpienfi.

Editio altera auctior & emendatior.

[merged small][merged small][ocr errors]

COLONIAL AGRIPPIN AE,

Apud Ioannem Kinckium fub Monocerote.

ANNO M. DC. XI.

:

AMBROSIO

SPINVL A,

MARCHIONI VENAFRI,

EQVITI VELLERIS AVREI, PHILIPPO HISP. INDIARVMQ, REGI A CONSILIO STATVs,

SVMMO MILITIAE APVD BELGAS

M

PRAEFECTO.

AIOR V M tuorum res domi,militię, quà terrâ,quà mari geftas, ILLVSTRIS. MARCHIO,ad te libens volensque defero. Scio quidem eas tibi minimè ignotas, ac ne delectari quidem harum commemoratione: contra atque Themistocles ille Athenienfium dux, qui nullum fe acroama, quàm laudum fuarum, audire libentius predicaret. Quâ enim modeftiâ ipfe Chriftianâ pręditus es, publica ifta preconia cōtemnis, atque afpernaris. At verò quia permagni Reipublicæ noftræ Belgicæ intereft, præclara maiorum tuorum facinora ac stemmata cognofci, naturaque fic comparatum effe videmus, vt,quod Lyricus canit,

Fortes creentur fortibus & bonis,
Sit in iuuencis,fit g, in equis patrum
Virtus,nec imbellem feroces

Progenerent aquila columbam,

hunc noftrum conatum debitumque officium, æquiboni Te facturum confido. Debitum dixi, quòd Belge omnes, dum fpiramus, Tibi fic obftricti tenemur, parem vt nunquam gratiam referre poffe videamur.

A 2

Acftua

Aeftuabat Belgica vniuerfa,& caput ipfum ANTVER. PIA petebatur. Itaque à Catholico Hifp. Indiarumque Rege PHILIPPO III. atque à Serenifs. ALBERTO Principe noftro, aduerfus hoftem cum imperio miffus, rem non cunctando, vt Fabius Maximus, fed maturando reftituis. Summa namque prudentia, virtute ac felicitate non Brabantiam modò,quam hoftis fpe deuorarat, fed & Flandria, quò hoftiles copiæ, in confpectu vrbis noftræ ad Scaldim fufæ fugatæque traiecerant,in rebus artiffimis explicafti,atque ab omni metu liberafti. Quid de diuino illo tuo confilio dicam? Vt dirus olim Hannibal Italiæ incubuit, fic noftrum hactenus folum per vim ac nefas Batauus insedit. Magnum itaque Scipionem Africanum imitandum cenfuifti,cùm vt ille in Africam,Tu in Frifiam ac Transrhenanam prouinciam, totam belli molem traduxisti, hoftemque noftris à iugulis reiectum, fuo in folo cædi, vincique poffe demonftrafti.Fidem faciunt Oldefalia, vetus Saliorum fedes, Linga, VVachtendunca, Cracauia, Lochemium, Grolla, Rheniberca, aliaque opida, loci ingenio atque arte munitiffima; quæ hoftibus infpectantibus, & nequidquam frendentibus,expugnafti, atq; ad deditionem compulifti. Quid amplius? Copijs noftris hoftili fraude ac feditione militari diftractis, Grollam recèns in deditionem acceptam, munitionibus nondum inftauratis, Bataui obfident. Tu quid agis? Confilia mox expedis, generofum militem, in concionem vocatum, allocutione compellas, & per fæuas imbrium ventorumque tempeftates, magno atque inuicto animo in hoftem ducis,figna aquilasque fortiter promoues. Et ecce, Panico quodam percuffi terrore Bataui terga vertunt,caftrisque exuti turpiter fugiunt. O latum Belgis diem, Tibi in primis gloriofum,atque in faftos referendum!

Finem dicendi facerem, nifi oftenda, ad quani Tua primùm virtus oftenfa, omniumque animi in fpem erecti,

manus

« PreviousContinue »