Anicii Manlii Severini Boetii Philosophiae consolationis libri quinque: Accedunt eiusdem atque incertorum opuscula sacra

Front Cover
In aedibus Teubneri, 1871 - Happiness - 245 pages
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 85 - vincimur " arbiter umbrarum miserans ait : ' ' donamus comitem viro emptam carmine coniugem. sed lex dona coerceat, ne, dum Tartara liquerit, fas sit lumina flectere." quis legem dat amantibus ? maior lex amor est sibi. heu noctis prope terminos Orpheus Eurydicen suam vidit perdidit occidit. vos haec fabula respicit quicumque in superum diem mentem ducere quaeritis. nam qui tartareum in specus victus lumina flexerit, quidquid praecipuum trahit perdit, dum videt inferos.
Page 56 - Tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem nequissimi scurrae delatorisque respiceres ? Non enim possumus ob honores reuerentia dignos iudicare quos ipsis 15 honoribus iudicamus indignos.
Page 69 - Da, pater, augustam menti conscendere sedem, da fontem lustrare boni, da luce reperta in te conspicuos animi defigere uisus. Dissice terrenae nebulas et pondera molis 25 atque tuo splendore mica; tu namque serenum, tu requies tranquil·la pus, te cernere finis, principium, uector, dux, semita, terminus idem.
Page 92 - ... ab hac deficit , esse etiam quod in sua natura situm est derelinquit. Sed possunt, inquies, mali.
Page 108 - Igitur uti est ad intellectum ratiocinatio, ad id quod est id quod gignitur, ad aeternitatem tempus, ad punctum medium circulus, ita est fati series mobilis ad prouidentiae stabilem simplicitatem.
Page 84 - XII. Felix qui potuit boni Fontem uisere lucidum, Felix qui potuit grauis Terrae soluere uincula. 5 Quondam funera coniugis Vates Threicius gemens Postquam flebilibus modis Siluas currere mobiles, Amnes stare coegerat, 10 lunxitque intrepidum latus Saeuis cerua leonibus, Nee uisum timuit lepus lam cantu placidum canem, Cum flagrantior intima 15 Feruor pectoris ureret, Nee qui cuncta subegerant Mulcerent dominum modi, Inmites superos querens Infernas adiit domos.
Page 69 - ... in semet reditura meat mentemque profundam circuit et simili conuertit imagine caelum. Tu causis animas paribus uitasque minores prouehis et leuibus sublimes curribus aptans in caelum terramque seris. quas lege benigna 20 ad te conuersas reduci facis igne reuerti. Da, pater, augustam menti conscendere sedem, da fontem lustrare boni, da luce reperta in te conspicuos animi defigere uisus.
Page 7 - Socratis uenenum nee Zenonis tormenta quoniam sunt peregrina nouisti, at Canios, at Senecas, at Soranos quorum nee peruetusta nee incelebris memoria est, scire potuisti. 35 Quos nihil aliud in cladem detraxit nisi quod nostris moribus instituti studiis improborum dissimillimi uidebantur.
Page 95 - Hoc igitur modo quicquid a bono deficit esse desistit. Quo fit ut mali desinant esse quod fuerant. Sed fuisse homines adhuc ipsa humani corporis reliqua species ostentat; quare uersi in malitiam humanam quoque amisere 20 naturam.
Page 53 - Redituque suo singula gaudent Nee manet ulli traditus ordo Nisi quod fini iunxerit ortum Stabilemque sui fecerit orbem.

Bibliographic information