Ekkehardi primi Waltharius [sometimes ascr. to Eckhardus] ed. R. Peiper

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Popular passages

Page 80 - ... rapit immensos orbis per humum neque tanto squameus in spiram tractu se colligit anguis. adde tot egregias urbes operumque laborem, 155 tot congesta manu praeruptis oppida saxis fluminaque antiquos subterlabentia muros.
Page 19 - Et veluti pugnae certum per membra paratum: Aere etenim penitus fuerat, rex inclite, cinctus Gesserat et scutum gradiens hastamque coruscam. Namque viro forti similis fuit, et licet ingens 455 Asportaret onus, gressum tamen extulit acrem.
Page 19 - Hos dum pigmentis condisset et apposuisset Regi Gunthario, miratus fatur ab alto: „Istius ergo modi pisces mihi Francia numquam Ostendit; reor externis a finibus illos. Dic mihi quantocius: cuias homo detulit illos?
Page lxxiii - Impiger antiquos sibimet renovare triumphos. Qui sua castra movens mandavit visere Francos, Quorum rex Gibicho solio pollebat in alto, 15 Prole recens orta gaudens, quam postea narro; Namque marem genuit, quem Guntharium vocitavit.
Page 18 - Uenerat ad fluuium iam uespere tum mediante Scilicet ad Rhenum, qua cursus tendit ad urbem Nomine Wormatiam regali sede nitentem. Illic pro naulo pisces dedit antea captos. 435 Et mox transpositus graditur properanter anhelus. Orta dies postquam tenebras discusserat atras, Portitor exsurgens praefatam uenit in urbem Regalique coco reliquorum quippe magistro Detulerat pisces quos uir dedit ille uiator.
Page 53 - Quae tamen aut numquam ostendet se siue coacte. Nam propter carum fateor tibi domne nepotem Promissam fidei normam corrumpere nollem. Ecce in non dubium pro te rex ibo periclum, 1115 Ast hic me penitus conflictu cedere noris.
Page 69 - Extensam cohibere manum non quiuerat heros, Sed cassis fabrefacta diu meliusque peracta Excipit assultum mox et scintillat in altum, Cuius duritia stupefactus dissilit ensis 1375 Proh dolor et crepitans partim micat acre et herbis.
Page 42 - Quid de morte mea curas« ait ille »tyranne? Est modo pugnandum tibimet, non sermocinandum.« Dixit et in verbo nodosam destinat hastam, Cuspide quam propria divertens transtulit heros.
Page li - Antiphonas >Ambulans Hiesus<, >Adoremus gloriosissimum<. Scripsit et in scolis metrice magistro - vacillanter quidem, quia in affectione non in habitu erat puer — vitam Waltharii manufortis. Quarn Magontif positi, Aribone archiepiscopo iubente, pro posse et nosse nostro correximus; barbaries enim et idiomata eius Teutonem adhuc affectantem repente Latinum fieri non patiuntur. Unde male docere solent discipulos semimagistri dicentes: >Videte, quomodo disertissime coram Teutone aliquo proloqui deceat,...
Page 33 - Wurhardus abit bellumque lacessit, Quamlibet ex longa generatus stirpe nepotum O uir clare tuus cognatus et artis amator, Pandare, qui quondam iussus confundere foedus In medios telum torsisti primes Achiuos.

Bibliographic information