P. Ovidii Nasonis Metamorphoseon libri XV.

Front Cover
Hahn'sche Hofbuchhandlung, 1831
1 Review
 

What people are saying - Write a review

User Review - Flag as inappropriate

[ed] Bach, E. C. Chr., P. Ovidii Nasonis Metamorphoseon libri XV, Hannover, Erster Band: 1931: I-VII, [[Zweiter Band: VIII-XV, 1836.]]

Selected pages

Other editions - View all

Popular passages

Page 238 - Quo dum Proserpina luco ludit, et aut violas aut Candida lilia carpit, dumque puellari studio calathosque sinumque implet, et aequales certat superare legendo, paene simul visa est dilectaque raptaque Diti : 395 usque adeo est properatus amor.
Page 10 - ... ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores.
Page 23 - Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus, Quo mare, quo tellus correptaque regia coeli Ardeat et mundi moles operosa laboret.
Page 171 - Dixit et aptato pectus mucrone sub imum incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat. vota tamen tetigere deos, tetigere parentes; nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater, quodque rogis superest, una requiescit in urna.
Page 143 - ... me lacrimante tuas, nutu quoque signa remittis, et, quantum motu formosi suspicor oris, verba refers aures non pervenientia nostras.
Page 141 - ... illo, atque oculos idem, qui decipit, incitat error. credule, quid frustra simulacra fugacia captas? quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes.
Page 7 - Sanctius his animal mentisque capacius altae deerat adhuc et quod dominari in cetera posset. natus homo est, sive hunc divino semine fecit ille opifex rerum, mundi melioris origo, sive recens tellus seductaque nuper ab alto m aethere cognati retinebat semina caeli; quam satus lapeto mixtam pluvialibus undis finxit in effigiem moderantum cuncta deorum.
Page 170 - Pyramus erexit, visaque recondidit ilia ; quae postquam vestemque suam cognovit, et ense vidit ebur vacuum, ' Tua te manus ' inquit ' amorque perdidit, infelix. Est et mihi fortis in unum...
Page 43 - ... passu. ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem; alter inhaesuro similis iam iamque tenere 535 sperat et extento stringit vestigia rostro, alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit: sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore.
Page 8 - Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.

Bibliographic information