C. Cornelii Taciti opera: Historias, Germaniam, Agricolam, Dialogus de oratoribus continens

Front Cover
Sumptibus Orphanotrophei, 1847 - Germanic peoples
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 30 - Non numeraverim inter Germaniae populos, quamquam trans Rhenum Danuviumque consederint, eos qui decumates agros exercent: levissimus quisque Gallorum et inopia audax dubiae possessionis solum occupavere; mox limite acto promotisque praesidiis sinus imperii et pars provinciae habentur.
Page 27 - ... agri pro numero cultorum ab universis ingenuis occupantur, quos mox inter se secunduin dignationeui partiuntur. facilitatem partiendi cam5 porum spatia praestant. arva per \annos mutant, et superest ager. nee enim cum übertäte et amplitudine soli labore contendunt, ut pomaria conserant et prata séparent et hortos rigent: sola terrae seges irnperatur. unde annum quoque ipsum non in totidem digerunt species: hiems et ver et aestas intellectum 10 ac vocabula habent, autumni perinde nomen ac bona...
Page 27 - Agri pro numero cultorum ab universis in vices occupantur, quos mox inter se secundum dignationem partiuntur : facilitatem partiendi camporum spatia praestant. Arva per annos mutant : et superest ager...
Page 92 - Romani, quorum superbiam frustra per obsequium ac modestiam effugeris. raptores orbis, postquam cuncta vastantibus defuere terrae, iam et mare scrutantur : si locuples hostis est, avari, si pauper, ambitiosi, quos non Oriens, non Occidens satiaverit : soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt. auferre trucidare rapere falsis nominibus imperium, atque ubi solitudinem faciunt, pacem appellant.
Page 46 - Britannicae propior. matrem deum venerantur. insigne superstitionis formas aprorum gestant : id pro armis omnique tutela securum deae cultorem etiam inter hostis praestat. rarus ferri, frequens fustium usus. frumenta ceterosque fructus patientius quam pro solita Germanorum inertia laborant. sed et mare scrutantur, ac soli omnium succinum, quod ipsi glesum vocant, inter vada atque in ipso litore legunt.
Page 18 - Mos est civitatibus ultro ac viritim conferre principibus vel armentorum vel frugum, quod pro honore acceptum, etiam necessitatibus subvenit.
Page 156 - Scriptores temporum, qui potiente rerum Flavia domo monimenta belli huiusce composuerunt, curam pacis et amorem rei publicae, corruptas in adulationem causas, tradidere...
Page 81 - ... filios liberalibus artibus erudire, et ingenia Britannorum studiis Gallorum anteferre, ut qui modo linguam Romanam abnuebant, eloquentiam concupiscerent. inde etiam habitus nostri honor et frequens toga. paulatimque discessum ad delenimenta vitiorum, porticus et balnea et conviviorum elegantiam. idque apud imperitos humanitas vocabatur, cum pars servitutis esset.
Page 15 - Licet apud concilium accusare quoque et discrimen capitis intendere. distinctio poenarum ex delicto. proditores et transfugas arboribus suspendunt, ignavos et imbelles et corpore infames caeno ac palude, iniecta insuper crate, mergunt.
Page 18 - Si immensum imperii corpus stare ac librari sine rectore posset, dignus eram a quo res publica inciperet : nunc eo necessitatis iam pridem ventum est ut nee mea senectus conferre plus populo Romano possit2 quam bonum successorem, nee tua plus iuventa quam bonum principem.

Bibliographic information