Pomponii Melae De situ orbis libri III.: Cum indice rerum et pronunciatione prosodica nominum propriorum in difficilioribus notata

Front Cover
sumptibus et typis C. Tauchnitii, 1831 - 112 pages
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 4 - Huic medio terra sublimis cingitur undique mari ; eodemque in duo latera, quae bemisphaeria nominantur, ab oriente divisa ad occasum, zonis quinque distinguitur. Mediam aestus infestat, frigus ultimas : reliquae habitabiles paria agunt anni tempora, verum non pariter. Antichthones alteram, nos alteram incolimus. Illius situs ob ardorem intercedentis plagae incognitus ; huius dicendus est.
Page 3 - Orbis situm dicere aggredior, impeditum opus et facundiae minime capax (constat enim fere gentium locorumque nominibus et eorum perplexo satis ordine, quem persequi longa est magis quam benigna materia...
Page 64 - Gallicenas vocant, putantque ingeniis singularibus praeditas ; maria ac ventos concitare carminibus ; seque in quae velint animalia vertere ; sanare, quae apud alios insanabilia sunt ; scire ventura et praedicare : sed non nisi deditas navigantibus, et in id tantum ut se consulerent profectis.
Page 5 - Tribus hanc e partibus tangit oceanus, ita nominibus ut locis differens, Eous ab oriente, a meridie Indicus, a septentrione Scythicus. Ipsa ingenti ac perpetua fronte versa ad orientem tantum ibi se in latitudinem effundit quantum Europe et Africa et quod inter ambas pelagus immissum est.
Page 5 - Nili amnis ripis descendit in pelagus, et diu sicut illud incedit ita sua litora porrigit; dein fit venienti obviam, et primum se ingenti ambitu incurvât, post...
Page 41 - Inferum excurrit 20 diu solida. verum ubi longe abit in duo cornua finditur, respicitque altero Siculum pelagus, altero Ionium: tota angusta et alicubi multo quam unde coepit angustior.
Page 13 - Interiores etiam incultius , sequuntur vagi pecora : utque a pabulo ducta sunt , ita se ac tuguria sua promovent : atque ubi dies deficit, ibi noctem agunt. Quanquam in familias passim et sine lege dispersi, nihil in commune consultant : tamen, quia singulis aliquot simul conjuges, et plures ob id liberi agnatique sunt, nusquam pauci.
Page 3 - Dicam autem alias plura et exactius, nunc ut quaeque erunt clarissima et strictim. Ac primo quidem quae sit forma totius, quae maximae partes, quo singulae modo sint atque habitentur expediam, deinde rursus oras omnium et litora ut intra extraque sunt, atque ut ea subit ac circumluit pelagus, additis quae in natura regionum incolarumque memoranda sunt. Id quo facilius sciri possit atque accipi, paulo altius summa repetetur.
Page 63 - Baetorum dono sibi datos; unde in eas terras devenissent requirendo, cognosse vi tempestatum ex Indicis aequoribus abreptos, emensosque, quae intererant, tandem in Germaniae litora exiisse.
Page 36 - ... del aire, de tal manera que capit opinio fidem quia de aris, quas in vertice sustinet, non abluitur cinis, sed quo relinquitur aggere manet. Y tiene otra cosa que se tiene por una de las maravillas del mundo, que llega con su sombra hasta la isla Lemno, [una de las del Archipiélago], que está dél 86 millas, que son más de 28 leguas: Quod non frustra ínter miracula notaverunt cum Athos Lemno sex et octoginta millibus pasuum separetur.

Bibliographic information