Valerii Maximi Factorvm et dictorvm memorabilivm libri novem

Front Cover
In aedibus B.G. Tevbneri, 1888 - Rome - 672 pages
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page xxvii - Urbis Romae exterarumque gentium facta simul ac dicta memoratu digna, quae apud alios latius diffusa sunt quam ut breviter cognosci possint, ab illustribus electa auctoribus digerere constitui, ut documenta sumere volentibus longae inquisitionis labor absit.
Page 368 - Laterensis, cum qua commercium libidinis habuerat, expensa ferri sibi passus est, eo consilio ut si decessisset, ab heredibus eam summam peteret, quam legati genus esse voluit, libidinosam liberalitatem debiti nomine colorando. evasit deinde ex illa tempestate adversus vota Otaciliae.
Page 111 - quoniam' inquit 'consul, dum iuris ordinem sequitur, id agit ut cum omnibus legibus Romanum imperium corruat, egomet me privatus voluntati vestrae ducem offero...
Page 62 - Valesius uir locuples rusticae uitae duobus filiis et filia ad desperationem usque medicorum laborantibus aquam calidam iis a foco petens, genibus nixus lares familiares ut puerorum periculum in ipsius caput transferrent orauit.
Page 182 - Pupinia habebat, mortuum esse, occasionemque nanctum mercennarium amoto inde rustico instrumento discessisse, ideoque petere ut sibi sucio cesser mitteretur, ne deserto agro non esset unde uxor ас liberi sui alerentur. quae postquam senatus a consulibus accepit, et agrum Atili ilico colendum locari et alimenta coniugi eius ac liberis praeberi resque, quas amiserat, redimi publiée iussit.
Page 256 - ... tam tristi patris sententia perculsus Silanus lucem ulterius intueri non sustinuit suspendioque se próxima nocte consumpsit. peregerat iam Torquatus seueri et religiosi iudicis...
Page 72 - Celtiberi etiam nefas esse ducebant proelio superesse cum is occidisset pro cuius salute spiritum devoverant.
Page 213 - ... 10 Quam praeclarum tributae humanitatis specimen Cn. Pompeius, quam miserabile desideratae idem evasit exemplum! nam qui Tigranis tempora insigni regio texerat, eius caput, tribus coronis triumphalibus spoliatum, in suo modo terrarum orbe nusquam sepulturae locum habuit, sed abscisum a corpore, inops rogi, nefarium Aegyptiae perfidiae munus...
Page 175 - Pisonem in consimili genere laudis aemulum fuisse res ipsa documento est. consul, gravi fugitivorum bello a se liberata Sicilia, eos quorum praecipua opera usus fuerat imperatorio more donis prosequebatur. inter quos filium suum, aliquot locis proeliatum fortissime, titulo trium librarum aureae coronae decoravit, praefatus non oportere a magistratu e publica pecunia erogari quod in ipsius domum rediturum esset, tantumque ponderis <auri>43 se testamento adulescenti legaturum promisit, ut honorem publice...
Page 50 - Vini usus olim Romanis feminis ignotus fuit, ne scilicet in aliquod dedecus prolaberentur : quia proximus a Libero patre intemperantias gradusad inconcessam Venerem esse consuevit

Bibliographic information