M. Tulli Ciceronis De oratore libri tres, Book 3

Front Cover
Clarendon Press, 1892 - Oratory, Ancient - 372 pages
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 89 - Similitudinis est ad verbum unum contracta brevitas, quod verbum in alieno loco tamquam in suo positum, si agnoscitur, delectat, si simile nihil habet, repudiatur.
Page 111 - ... quorum illa summa vis carminibus est aptior et cantibus, non neglecta, ut mihi videtur, a Numa rege doctissimo maioribusque nostris, ut epularum sollemnium fides ac tibiae Saliorumque versus indicant; maxime autem a Graecia vetere celebrata.
Page 53 - Latine ea de quibus disputavimus tradi ac perpoliri1 : patitur enim et lingua nostra et natura rerum veterem illam excellentemque prudentiam Graecorum ad nostrum usum moremque transferri ; sed hominibus opus est eruditis, qui adhuc in hoc quidem genere nostri nulli fuerunt ; sin quando exstiterint, etiam Graecis erunt anteponendi.
Page 102 - Ex hac versus, ex eadem dispares numeri conficiuntur ; ex hac haec etiam soluta variis modis multorumque generum oratio ; non enim sunt alia sermonis, alia contentionis verba, neque ex alio genere ad usum quotidianum, alio ad scenam pompamque sumuntur, sed ea nos cum iacentia sustulimus e medio, sicut mollissimam ceram ad nostrum arbitrium formamus et fingimus.
Page 15 - Ac mihi quidem veteres illi maius quid- 20 dam animo complexa plus multo etiam vidisse videntur, quam quantum nostrorum ingeniorum acies intueri potest; qui omnia haec, quae supra et subter, unum esse et una vi atque una consensione naturae constricta esse dixerunt.
Page 57 - bene ' et ' praeclare,' quamvis nobis saepe dicatur, ' belle,' et ' festive,' nimium saepe nolo ; quanquam illa ipsa exclamatio ' non potest melius ' sit velim crebra ; sed habeat tamen illa in dicendo admiratio ac summa laus umbram aliquam et recessum, quo magis id quod erit illuminatum exstare 102 atque eminere videatur.
Page 88 - In totum autem metaphora brevior est similitudo, eoque distat, quod illa comparatur rei, quam volumus exprimere, haec pro ipsa re dicitur. Comparatio est, cum dico fecisse quid hominem „ut leonem;" translatio, cum dico de homine, „leo est.
Page 74 - ... domi sic adibatur non solum ut de iure civili ad eos verum etiam de filia collocanda, de fundo emendo, de agro colendo, de omni denique aut officio aut negotio referretur.
Page 52 - Graeci iam non tenerent ob eamque causam iuventus nostra dedisceret paene discendo, etiam Latini, si dis placet, hoc biennio magistri dicendi exstiterunt ; quos ego censor edicto meo sustuleram, non quo, ut nescio quos dicere aiebant, acui ingenia adolescentium nollem, sed contra ingenia obtundi nolui, 94 corroboran impudentiam.
Page 129 - Quae sic ab illo esse acta constabat oculis, voce, gestu, inimici ut lacrimas tenere non possent. Haec ideo dico pluribus, quod genus hoc totum oratores, qui sunt veritatis ipsius actores, reliquerunt; imitatores autem veritatis, histriones, occupaverunt.

Bibliographic information