Opera quae supersunt omnia ex recensione Io. Casp. Orellii: Orationes

Front Cover
Sumptibus ac typis Orellii, Füsslini, 1856
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Popular passages

Page 196 - 7. Apud quem igitur hoc dico? Nempe apud eum, qui, cum hoc sciret, tarnen me, antequam vidit, rei publicae reddidit; qui ad me ex Aegypto litteras misit, ut essem idem qui fuissem; qui, cum ipse imperator in toto imperio populi Romani unus esset, esse me alterum passus est; a quo, hoc ipso C. Pansa mihi
Page xxxiii - eiiciemus? 23. Nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis versibus percipi quam ex Latinis, vehementer errat, propterea quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis finibus, exiguis sane, continentur. Quare si res eae, quas gessimus, orbis terrae
Page 203 - Ignoscite, iudices: erravit, lapsus est, non putavit; si umquam posthac.» Ad parentem sic agi solet, ad iudices: «Non fecit, non cogitavit; falsi testes, fictum crimen.» Die te, Caesar, de facto Ligarii iudicem esse; quibus in praesidiis fuerit, quaere: taceo, ne haec quidem colligo, quae fortasse valerent etiam apud iudicem:
Page 199 - et redarguere nostrum mendacium, et, si esset alicuius, eius certe non esset, qui in eadem causa et fortuna fuisset. Sed tarnen aliud est errare Caesarem nolle, aliud est nolle misereri. Tune díceres: «Caesar, cave credas; fuit in Africa, tulit arma contra te:» nunc quid dicis? «Cave ignoscas.» Haec nec hominis nec ad hominem vox est: qua
Page 191 - aliis quamvis multis satis, tibi uni parum; quidquid est enim, quamvis amplum sit, id est parum turn, cum est aliquid amplius. Quod si rerum tuarum immortalium, C. Caesar, hic exitus futurus fuit, ut devictis adversariis rem publicam in eo statu relinqueres, in quo nunc est, vide, quaeso, ne tua divina virtus admirationis plus sit habitura quam
Page 190 - in re publica, tam nihil umquam nec de sua nec de communi salute cogitans, qui non intelligat tua salute contineri suam et ex unius tua vita pendere omnium? Equidem de te dies noctesque, ut debeo, cogitans casus dumtaxat humanos et incertos eventus valetudinis et naturae communis fragilitatem
Page 200 - 19. Mihi vero, Caesar, tua in me maxima merita tanta certe non viderentur, si me ut sceleratum a te conservatum putarem. Quo modo autem tu de re publica bene meritus esses, cum tot sceleratos incolumi dignitate esse voluisses ? Secessionem tu illam existimavisti, Caesar, initio, non bellum, ñeque hostile odium, sed civile sodiscidium, utrisque cupientibus rem publicam salvam, sed
Page 167 - negant eo die Romani, nisi de Cyro audisset, fuisse rediturum. Respiravi, liberatus sum; non vereor ne, quod ne suspicari quidem potuerim, videar id cogitasse. 48. Nunc persequar cetera. Nam occurrit illud : «Igitur ne Clodius qui-15 dem de insidiis cogitavit, quoniam fuit in Albano mansurus.
Page 196 - te voluntatis; cuius ego causam, animadverte, quaeso, qua fide defendam: prodo meam. O clementiam admirabilem atque omnium laude, praedicatione, litteris monumentisque decorandam! Cum M. Cicero apud te défendit, alium in ea volúntate non fuisse), in qua se ipsum confitetur fuisse, née tuas tacitas cogitationes extimescit, nec, quid
Page 188 - integra re multa de pace dixi et in ipso bello eadem etiam cum capitis mei periculo sensi. Ex quo nemo iam erit tam iniustus existimator rerum, qui dubitet, quae Caesaris de bello voluntas fuerit, cum pacis auctores conservandos statim censuerit, ceteris fuerit iratior. Atque id minus