Opera quae supersunt omnia ex recensione Io. Casp. Orellii: Philosophica

Front Cover
Sumptibus ac typis Orellii, Füsslini, 1861
 

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 176 - Naturane nobis hoc, inquit, datum dicam an errore quodam, ut, cum ea loca videamus, in quibus memoria dignos viros acceperimus multum esse versatos, magis moveamur, quam si quando eorum ipsorum aut facta audiamus aut scriptum aliquod legamus?
Page 500 - ... visum esse rogare, ut, quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam ne inultam esse pateretur ; se interfectum in plaustrum a caupone esse coniectum et supra stercus iniectum ; petere, ut mane ad portam adesset, prius quam plaustrum ex oppido exiret.
Page 332 - ... o vitae philosophia dux, o virtutis indagatrix expultrixque vitiorum! quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset?
Page 647 - Nec vero illa parva vis naturae est rationisque, quod unum hoc animal sentit, quid sit ordo, quid sit, quod deceat, in factis dictisque qui modus. Itaque eorum ipsorum, quae aspectu sentiuntur, nullum aliud animal pulchritudinem, venustatem, convenientiam partium sentit; quam similitudinem natura ratioque ab oculis ad animum transferens multo etiam magis pulchritudinem, constantiam, ordinem in consiliis factisque conservandam putat...
Page 658 - Nam cum sit hoc natura commune animantium, ut habeant libidinem procreandi, prima societas in ipso coniugio est, proxima in liberis, deinde una domus, communia omnia; id autem est principium urbis et quasi seminarium rei publicae.
Page 405 - Itaque inter omnis omnium gentium summa constat ; omnibus enim innatum est et in animo quasi insculptum esse jT deos. Quales sint, varium est, esse nemo negat.
Page 509 - Omnino apud veteres, qui rerum potiebantur, iidem auguria tenebant ; ut enim sapere, sic divinare regale ducebant. Ut testis est nostra civitas, in qua et reges augures et postea privati eodem sacerdotio praediti rem publicam religionum auctoritate rexerunt.
Page 9 - Quam multa vident pictores in umbris et in eminentia, quae nos non videmus! quam multa, quae nos fugiunt in cantu, exaudiunt in eo genere exercitati, qui primo inflatu tibicinis Antiopam esse aiunt aut Andromacham, cum id nos ne suspicemur quidein!
Page 649 - Sed quoniam (ut praeclare scriptum est a Platone ) , non nobis solum nati sumus , ortusque nostri partem patria vindicat , partem amici ; atque , ut placet stoicis, quae in terris gignantur, ad usum hominum omnia creari , homines autem hominum causa esse generatos , ut ipsi inter se , aliis alii prodesse possent : in hoc naturam debemus ducem sequi , communes utilitates in medium afferre, mutatione officiorum, dando, accipiundo , tum artibus , tum opera , tum facultatibus devincirc hominum inter...
Page 652 - Nam cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim, cumque illud proprium sit hominis, hoc beluarum, confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore.

Bibliographic information