Brutus

Front Cover
Weidmann, 1877 - 208 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 6 - ... hi sunt enim qui suae imbecillitati sanitatis appellationem, quae est maxime contraria, obtendant ; qui quia clariorem vim eloquentiae velut solem ferre non possunt, umbra magni nominis delitescunt. quibus quia multa et pluribus locis Cicero ipse respondit, tutior mihi de hoc disserendi brevitas erit.
Page 95 - Eiusdem fere temporis fuit eques Romanus C. Titius, qui meo iudicio eo pervenisse videtur, quo potuit fere Latinus orator sine Graecis litteris et sine multo usu pervenire. Huius orationes tantum argutiarum, tantum exemplorum, tantum urbanitatis habent, ut paene Attico stilo scriptae esse videantur. Easdem argutias in tragoedias satis ille quidem acute, sed parum tragice transtulit.
Page 156 - Nihil tam tenerum quam illius comprehensio verborum , nihil tam flexibile, nihil quod magis ipsius arbitrio flngeretur, ut nullius oratoris aeque in potestate fuerit: quae primum ita pura erat, ut nihil liquidius, ita libere fluebat, ut nusquam adhaeresceret. Nullum nisi loco positum et tamquam in 'vermiculato emblemate...
Page 46 - Utinam exstarent ilia carmina, quae, multis saeculis ante suam aetatem, in epulis esse cantitata a singulis convivis de clarorum virorum laudibus, in Originibus scriptum reliquit Cato.
Page 84 - Scaevolam et apud multos fuisse, artem in hoc uno : quod nunquam effecisset ipsius juris scientia, nisi earn praeterea didicisset artem, quae doceret rem universam tribuere in partes, latentem explicare definiendo, obscuram explanare interpretando, ambigua primum videre deinde distinguere, postremo habere regulam, qua vera et falsa judicarentur, et quae quibus positis essent, quaeque non essent consequentia.
Page 147 - Caesar autem rationem adhibens consuetudinem vitiosam et corruptam pura et incorrupta consuetudine emendat. Itaque cum ad hanc elegantiam verborum Latinorum, quae, etiamsi orator non sis et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est, adiungit illa oratoria ornamenta dicendi, tum videtur tamquam tabulas bene pictas collocare in bono lumine.
Page 148 - Valde quidem, inquam, probandos ; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta. Sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volent calamistris inurere, sanos quidem homines a scribendo deterruit ; nihil est enim in historia pura et illustri brevitate dulcius.
Page 138 - His enim rebus, infimo loco natus, et honores et pecuniam et gratiam consecutus, etiam in patronorum sine doctrina, sine ingenio, aliquem numerum pervenerat.
Page 76 - Latin! sermonis integritas; quae perspici cum ex orationibus eius potest tum facillime ex eo libro, quem de consulatu et de rebus gestis suis conscriptum molli et Xenophonteo genere sermonis misit ad A. Furium poetam, familiarem suum ; qui liber nihilo notior est quam illi tres, de quibus ante dixi, Scauri libri.
Page 40 - At quem virum, di boni ! mitto civem aut senatorem aut imperatorem ; oratorem enim hoc loco quaerimus : quis illo gravior in laudando ? acerbior in vituperando ? in sententiis argutior? in docendo edisserendoque subtilior?

Bibliographic information