M. Tullii Ciceronis Opera quae supersunt omnia, Volume 1

Front Cover
Sumptibus ac typis Orellii, Füsslini et Soc., 1845
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 412 - Sed quot officia oratoris tot sunt genera dicendi : subtile in probando, modicum in delectando, vehemens in flectendo ; in quo uno vis 70 omnis oratoris est.
Page 348 - Quamquam his laudationibus historia rerum nostrarum est facta mendosior. Multa enim scripta sunt in eis quae facta non sunt: falsi triumphi, plures consulatus, genera etiam falsa et ad plebem transitiones, cum homines humiliores in alienum eiusdem nominis infunderentur genus; ut si ego me a M'.
Page 253 - Nihil est enim in dicendo, Catule, maius, quam ut faveat oratori is, qui audiet, utque ipse sic moveatur, ut impetu quodam animi et perturbatione, magis quam iudicio aut consilio regatur. Plura enim multo homines iudicant odio aut amore aut cupiditate aut iracundia aut dolore aut laetitia aut spe aut timore aut errore aut aliqua permotione mentis, quam veritate aut praescripto aut iuris norma 179 aliqua aut iudicii formula aut legibus.
Page 311 - Summa autem laus eloquentiae est amplificare rem ornando, quod valet non solum ad augendum aliquid et tollendum altius dicendo, sed etiam ad extenuandum atque abiiciendum.
Page 371 - Sulpicio concitati. fuit enim Sulpicius vel maxime omnium, quos quidem ego audiverim, grandis et ut ita dicam tragicus orator. vox cum magna turn suavis et splendida; gestus et motus corporis ita venustus, ut tarnen ad forum, non ad scaenam institutus videretur (de or.
Page 316 - M', vero Manilium nos etiam vidimus transverso ambulantem foro, quod erat insigne eum qui id faceret faceré civibus omnibus consilii sui copiam ; ad quos olim et ita ambulantes et in solio sedentes domi sic adibatur non solum ut de iure civili ad eos verum etiam de filia collocanda, de fundo emendo, de agro colendo, de omni denique aut officio aut negotio referretur.
Page 229 - Atqui, ne nostros contemnas, inquit Antonius, Graeci quoque ipsi sic initio scriptitarunt, ut noster Cato, ut Pictor, ut Piso.
Page 176 - Ac, mea quidem sententia, nemo poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus.
Page 318 - ... inscientiam illius, cui res non suppetat, verba non desint, esse laudandam; quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultitiam loquacem.
Page 6 - ... erit considerandum ne quid perturbate, ne quid contorte, ne quid nove dicamus, ne quam in aliam rem transeamus...

Bibliographic information