C. Plini Secundi Naturalis historiae libri XXXVII., Volume 2, Books 7-15

Front Cover
Karl Friedrich Theodor Mayhoff
B. G. Teubner, 1875
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 2 - Nulli vita fragilior, nulli rerum omnium, libido maior, nulli pavor confusior, nulli rabies acrior.
Page 34 - Punico bello duxit in triumpho, scriptum reliquit decem maximas res optimasque , in quibus quaerendis sapientes aetatem exigerent, consummasse eum ; voluisse enim primarium bellatorem esse, optimum oratorem, fortissimum imperatorem, auspicio suo maximas res geri, maximo honore uti, summa sapientia esse, summum senatorem haberi, pecuniam magnam bono modo invenire, multos liberps reUnquere et clarissimum in civitate esse; haec contigisse ei nee ulli alii post Romam conditam.
Page 53 - XII tabulis ortus tantum et occasus nominantur, post aliquot annos adiectus est et meridies, accenso consulum id pronuntiante, cum a curia inter Rostra et Graecostasim proxpexisset solem. a columna Maenia ad carcerem inclinato sidere supremam pronuntiavit, sed hoc serenis tantum diebus, usque ad primum Punicum bellum.
Page 163 - Marius in secundo consulatu suo proprie dicavit. erat et antea prima cum quattuor aliis : lupi, minotauri, equi aprique singulos ordines anteibant ; paucis ante annis sola in aciem portari coepta erat, reliqua in castris relinquebantur ; Marius in totum ea abdicavit. ex eo notatum non fere legionis umquam hiberna esse castra ubi aquilarum non sit iugum.
Page 49 - Epigenes apud Babylonios dccxx annorum observationes siderum coctilibus laterculis inscriptas docet, gravis auctor in primis, qui minimum, Berosus et Critodemus, ccccxc ex quo apparet aeternus litterarum usus. in Latium eas attulerunt Pelasgi.
Page 5 - Haut procul urbe Roma in Faliscorum agro familiae sunt paucae quae vocantur Hirpi; hae sacrificio annuo quod fit ad montem Soractem Apollini super ambustam ligni struem ambulantes non aduruntur, et ob id perpetuo senatus consulto militiae omniumque aliorum munerum vacationem 20 habent.
Page 74 - Indi simias candentes toto corpore venantur), asperrimam autem feram monocerotem, reliquo corpore equo similem, capite cervo, pedibus elephanto, cauda apro, mugitu gravi, uno cornu nigro media fronte cubitorum duum eminente. hanc feram vivam negant capi.
Page 114 - Tiberio principi nuntiavit Olisiponensium legatio ob id missa visum auditumque in quodam specu concha canentem Tritonem qua noscitur forma, et Nereidum falsa non est, squamis modo hispido corpore etiam qua humanam effigiem habent; namque haec in eodem spectata litore est, cuius morientis etiam cantum tristem accolae audivere longe ; et divo Augusto legatus Galliae complures in litore apparere exanimes Nereidas 10 scripsit.
Page 167 - Bc), quo anno et bubone viso lustratam esse, quae sit avis ea non reperitur nee traditur. quidam ita interpretantur, incendiariam esse quaecumque apparuerit carbonem ferens ex aris vel altaribus. alii spinturnicem eam vocant, sed haec ipsa quae esset inter aves qui se scire diceret non inveni.
Page 7 - Sciritas. ad extrcmos fines Indiae ab oriente circa fontem Gangis Astomorum gentem sine ore, corpore toto hirtam, vestiri frondium lanugine, halitu tantum viventem et odore, quem naribus trahant; nullum illis cibum nullumque potum...

Bibliographic information