Confessio Augustana dt

Front Cover
C. Bertelsmann, 1906 - Augsburg Confession - 115 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 54 - Christus apparebit in consummatione mundi ad judicandum, et mortuos omnes resuscitabit, piis et electis dabit vitam aeternam et perpetua gaudia, impios autem homines ac diabolos condemnabit, ut sine fine crucientur. Damnant Anabaptistas, qui sentiunt, hominibus damnatis ac diabolis finem poenarum futurum esse. Damnant et alios, qui nunc spargunt Judaicas opiniones, quod ante resurrectionem mortuorum, pii regnum mundi occupaturi sint, ubique oppressis impiis.
Page 65 - Si quam habent aliam vel potestatem vel iurisdictionem in cognoscendis certis causis, videlicet matrimonii aut decimarum etc., hanc habent humano iure ; ubi cessantibus ordinariis coguntur principes, vel inviti, suis subditis ius dicere, ut pax retineatur.
Page 52 - Anabaptistas, qui negant semel justificatos posse amittere Spiritum Sanctum. Item, qui contendunt, quibusdam tantam perfectionem in hac vita contingere, ut peccare non possint.
Page 28 - ... glatt geschriebenen Texte folgenden Zusatz: Semper autem docuerunt nostri, ut seditiones prohiberent, legitimam professionem bonorum et imperii apud quoscunque vel episcopos vel civiles magistratus non laedere conscientiam, quia legitima divisio rerum et imperiorum non est contra evangelium. Apostoli erant piscatores, Lucas fuit medicus, Paulus erat textor. Hae artes bona conscientia retineri poterant, tametsi res erant aliae quam officium docendi. Ita res est alia Imperium, alia officium docendi...
Page 28 - Neque tamen illa imperii ppssessio laedit consciencias, sicut quilibet pastor potest tenere proprium, alius plus alio. Est enim mandatum evangelii, ut ecclesiae suppeditent honestum victum pastoribus. Sed oportet pastores ita versari in administratione rerum, ut non omittant officium docendi. Ita oportebat et episcopos meminisse officii episcopalis et non tantum gubernare imperia, quanquam difficile est, utrique rei pariter servire.
Page 3 - Vellem percurrisses articulos fidei, in quibus si nihil putaveris esse vitii, reliqua utcunque tractabimus. Subinde enim mutandi sunt atque ad occasiones accommodandi.
Page 66 - Cor. 13, 10] dicat, potestatem ipsis datam esse ad aedificationem, non ad destructionem. Cur igitur augent peccata per has traditiones? Verum exstant clara testimonia, quae prohibent condere tales traditiones ad promerendam gratiam aut tanquam necessarias ad salutem. Paulus Coloss. 2, [1 6.
Page 105 - Publica querela fuit de exemplis sacerdotum. qui non continebant. Quam ob causam et Pius Papa dixisse fertur, fuisse aliquas causas, cur ademptum sit sacerdotibus coniugium, sed multo maiores esse causas, cur reddi debeat; sic enim scribit Platina. Cum igitur sacerdotes apud nos publica ilia scandala vitare vellent, duxerunt uxores ac docuerunt, quod liceat ipsis contrahere matrimonium.
Page 75 - Nihil adhuc concessimus adversariis praeter ea, quae Lutherus censuit esse reddenda re bene ac diligenter deliberata ante conventum (MSA 7/2, 282.26-28).
Page 49 - ... ut reconciliaret nobis Patrem, et hostia esset non tantum pro culpa originis, sed etiam pro omnibus actualibus hominum peccatis. Idem descendit ad inferos, et vere resurrexit tertia die, deinde ascendit ad coelos, ut sedeat ad dexteram Patris, et perpetuo regnet et dominetur omnibus creaturis, sanctificet credentes in ipsum, misso in corda eorum Spiritu Sancto, qui regat, consoletur ac vivificet eos, ac defendat adversus diabolum, et vim peccati. Idem Christus palam est rediturus, ut judicet...

Bibliographic information