P. Virgilii Maronis Opera. Interpretatione et notis illustravit Carolus Ruaeus, Soc. Jesu: Jussu christianissimi Regis, ad usum serenissimi Delphini

Front Cover
impensis H. C. Carey & I. Lea, 1823 - 567 pages
1 Review
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 177 - Cyclopea saxa experti : revocate animos, maestumque timorem mittite ; forsan et haec olim meminisse iuvabit. per varios casus, per tot discrimina rerum tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas ostendunt ; illic fas regna resurgere Troiae. durate, et vosmet rebus servate secundis.
Page 167 - Posthabita coluisse Samo ; hic illius arma, Hic currus fuit ; hoc regnum dea gentibus esse, Si qua fata sinant, jam tum tenditque fovetque.
Page 107 - Versibus incomptis ludunt risuque soluto, Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis, Et te, Bacche, vocant per carmina laeta, tibique Oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.
Page 425 - Jovis proles, decus addite divis, Et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.
Page 29 - Me. Candidus insuetum miratur limen Olympi Sub pedibusque videt nubes et sidÚra Daphnis. Ergo alacris silvas et cetera rura voluptas Panaque pastoresque tenet Dryadasque puellas.
Page 341 - At, Phoebi nondum patiens, immanis in antro Bacchatur vates, magnum si pectore possit Excussisse deum: tanto magis ille fatigat Os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo...
Page 157 - Te, dulcis conjux, te solo in litore secum, Te veniente die, te decedente canebat.
Page 347 - Spargens rore levi et ramo felicis olivae, Lustravitque viros, dixitque novissima verba.
Page 301 - Hunc ego, Gaetulis agerem si Syrtibus exsul, Argolicove mari deprensus, et urbe Mycenae, Annua vota tamen solemnesque ordine pompas Exsequerer, strueremque suis altaria donis.
Page 501 - Omnis et agricola, et tuta latet arce viator Aut amnis ripis aut alti fornice saxi, Dum pluit in terris ; ut possint, sole reducto, Exercere diem : sic obrutus undique telis JЗneas nubem belli, dum detonet, omnem Sustinet, et Lausum increpitat, Lausoque minatur : " Quo moriture ruis, majoraque viribus audes ? Fallit te incautum pietas tua.

Bibliographic information