Opera quae supersunt omnia ex recensione Io. Casp. Orellii: Philosophica

Front Cover
Sumptibus ac typis Orellii, Füsslini, 1861
1 Review
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 615 - maerore funeris indicatum est. Quid igitur hune paucorum annorum accessio iuvare potuisset? Senectus enim quamvis non sit gravis, ut memini Catonem anno ante quam est mortuus mecum et cum Scipione disserere, tarnen aufert earn viriditatem, in qua etiam nunc erat Scipio. 12. Quam ob rem vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut
Page 241 - quod mittar ad mortem. Necesse est enim sit alterum de duobus, ut aut sensus omnino omnes mors auferat aut in alium quendam locum ex his locis morte migretur. Quam ob rem, sive sensus extinguitur morsque ei somno similis est, qui non numquam, etiam sine visis somniorum, placatissimam quietem adfert, di boni, quid lucri est emori
Page 667 - 99. Adhibenda est igitur quaedam reverentia adversus homines et optimi cuiusque et reliquorum. Nam neglegere, quid de se quisque sentiat, non solum arrogantis est, sed etiam omnino dissoluti. Est autem quod différât in hominum ratione habenda inter iustitiam et verecundiam. lustitiae partes sunt non violare homines, verecundiae non
Page 637 - fidum, nihil exploratum habeas, ne amare quidem aut amari, cum id quam veré fiat ignores. Quamquam ista adsentatio, quamvis perniciosa sit, nocere tarnen nemini potest nisi ei, qui earn recipit atque ea delectatur. Ita fit ut is adsentatoribus patefaciat aures suas maxime, qui ipse sibi adsentetur et se maxime ipse delectet.
Page 614 - eoque magis, quod proximis Nonis, cum in hortos D. Bruti auguris commentandi causa, ut adsolet, venissemus, tu non adfuisti, qui diligentissime semper ilium diem et illud munus solitus esses obire. 8. Scaevola. Quaerunt quidem, C. Laeli, multi, ut est a Fannio dictum, sed ego id respondeo, quod animum advertí, te dolorem, quem
Page 666 - qua hoc loco disserendum est, sed etiam in tribus superioribus quid deceat apparet. Nam et ratione uti atque oratione prudenter et agere quod agas considerate omnique in re, quid sit veri, videre et tueri decet, contraque fallí, errare, labi, decipi tarn dedecet quam delirare et mente esse captum, et iusta omnia décora sunt, iniusta contra ut
Page 690 - Sullae victoriam penitus amisimus; desitum est enim videri quicquam in socios iniquum, cum exstitisset in cives tanta crudelitas. Ergo in illo secuta est honestam causam non honesta victoria. Est enim ausus dicere hasta posita, cum bona in foro venderet et bonorum virorum et locupletium et certe civium, praedam se suam venderé. Secutus
Page 695 - erant eo contenti : cum id minus contingeret, leges sunt inventae, quae cum omnibus semper una atque eadem voce loquerentur. Ergo hoc quidem perspicuum est, eos ad imperandum deligi solitos, quorum de iustitia magna esset opinio multitudinis. Adiuncto vero ut idem etiam prudentes haberentur nihil erat quod homines iis auctoribus non posse
Page 672 - quod Herculem Prodicus dicit, ut est apud Xenophontem, cum primum pubesceret, quod tempus a natura ad deligendum, quam quisque viam vivendi sit ingressurus, datum est, exisse in solitudinem atque ibi sedentem diu secum multumque dubitasse, cum duas cerneret vias, unam Voluptatis, alteram Virtutis, utram ingredi melius esset, hoc Herculi,
Page 676 - in possessionem suam venerit, excludat alios, sed cum reliquis in rebus turn in sermone communi vicissitudinem non iniquam putet. Ac videat in primis, quibus de rebus loquatur: si seriis, severitatem adhibeat, si iocosis, leporem. In primisque provideat ne sermo vitium aliquod indicet inesse in moribus: quod maxume turn solet evenire,