Poems from Horace, Catullus and Sappho: And Other Pieces

Front Cover
J.M. Dent, 1897 - Classical poetry - 109 pages
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 13 - ix. AD THALIABCHUM. VIDES ut alta stet nive candidum Soracte, nee jam sustineant onus Silvae laborantes geluque Flumina constiterint acuto. Dissolve frigus ligna super foco Large reponens, atque benignius Deprome quadrimum Sabina, O Thaliarche, merum diota. Permitte divis cetera, qui simul Stravere ventos aequore fervido Deproeliantes nee cupressi Nee veteres agitantur orni.
Page 17 - xiv. O NAVIS, referent in mare te novi Fluctus ! O quid agis? Fortiter occupa Portum. Nonne vides ut Nudum remigio latus Et malus celeri saucius Africo Antennaeque gemant ac sine funibus Vix durare carinae Possint imperiosius Aequor ? Non tibi sunt integra lintea, Non di, quos iterum pressa voces malo.
Page 19 - CARM. I. xxiii. VITAS hinnuleo me similis, Chloe, Quaerenti pavidam montibus aviis Matrem non sine vano Aurarum et siliiae metu. Nam seu mobilibus veris inhorruit Adventus foliis seu virides rubum Dimovere lacertae, Et corde et genibus tremit. Atqui non ego te tigris ut aspera Gaetulusve leo frangere persequor : Tandem desine matrem Tempestiva sequi viro.
Page 55 - xxv. AD BACCHUM. Quo me, Bacche, rapis tui Plenum ? quae nemora aut quos agor in specus Velox mente nova ? quibus Antris egregii Caesaris audiar Aeternum meditans decus Stellis inserere et consilio Jovis ? Dicam insigne recens adhuc Indictum ore alio. Non secus in jugis Exsomnis stupet Euias Hebrum prospiciens et nive candidam Thracen ac pede barbaro
Page 9 - praeponere olivam. Plurimus in Junonis honorem Aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas. Me nee tarn patiens Lacedaemon Nee tarn Larissae percussit campus opimae, Quam domus Albuneae resonantis Et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda Mobilibus pomaria rivis. Albus ut obscuro deterget nubila caelo Saepe Notus neque parturit imbres
Page 79 - o Veneres Cupidinesque, Et quantum est hominum venustiorum. Passer mortuus est meae puellae, Passer, deliciae meae puellae ; Quern plus ilia oculis suis amabat: Nam mellitus erat suamque norat Ipsam tarn bene quam puella matrem ; Nee sese a gremio illius movebat, Sed circumsiliens modo hue modo illuc Ad solam dominant usque pipilabat.
Page 11 - Tempera populea fertur vinxisse corona^ Sic tristes affatus amicos : Quo nos cunque feret melior fortuna parente Ibimus, o socii comitesque. Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro ; Certus enim promisit Apollo Ambiguam tellure nova Salamina futuram. O fortes pejoraque passi Mecum saepe viri, nunc vino pellite curas; Cras ingens iterabimus aequor.
Page 81 - tuto. O quid solutis est beatius curis? Cum mens onus reponit, ac peregrine Lahore fessi venimus larem ad nostrum, Desideratoque acquiescimus lecto. Hoc est quod unum est pro laboribus tantis. Salve o venusta Sirmio atque hero gaude; Gaudete vosque o Lydiae lacus undae; Ridete quidquid est domi cachinnorum. SIRMIO.*
Page 33 - coerces viperino Bistonidum sine fraude crines : Tu, cum parentis regna per arduum Cohors Gigantum scanderet impia, Rhoetum retorsisti leonis Unguibus horribilique mala; Quamquam choreis aptior et jocis Ludoque dictus non sat idoneus Pugnae ferebaris : sed idem Pacis eras mediusque belli. Te vidit insons Cerberus aureo Cornu decorum, leniter atterens Caudam, et recedentis trilingui Ore pedes tetigitque crura. A
Page 7 - quoties fidem Mutatosque decs flebit et aspera Nigris aequora ventis Emirabitur insolens; Qui nunc te fruitur credulus aurea, Qui semper vacuam, semper amabilem Sperat nescius aurae Fallacis. Miseri quibus Intentata nites ! Me tabula sacer Votiva paries indicat uvida Suspendisse potenti Vestimenta maris dec.

Bibliographic information