C. Plini Secundi Naturalis historiae libri XXXVII.: Libri XVI-XXII. 1892

Front Cover
In aedibus B. G. Teubneri, 1892 - Natural history
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Popular passages

Page 2 - ... nectunt ad praetexenda piscibus retia, captumque manibus lutum ventis magis quam sole siccantes terra cibos et rigentia septentrione viscera sua urunt. potus non nisi ex imbre servato scrobibus in vestibulo domus. et hae gentes, si vincantur hodie a populo Romano, servire se dicunt! ita est profecto: multis fortuna parcit in poenam.
Page 2 - ... navigantibus similes, cum integant aquae circumdata, naufragis vero, cum recesserint, fugientesque cum mari pisces circa tuguria venantur. non pecudem his habere, non lacte ali, ut finitimis, ne cum feris quidem dimicare contingit omni procul abacto frutice.
Page 253 - Capitolium dedicaret. carbasina deinde vela primus in theatro duxisse traditur Lentulus Spinther Apollinaribus ludis. mox Caesar dictator totum forum Romanum intexit viamque sacram ab domo sua et clivum usque in Capitolium, quod munere ipso gladiatorio mirabilius visum tradunt.
Page 183 - Primum omnium frumenti vitium avena 149 20 est, et hordeum in eam degenerat sic, ut ipsa frumenti sit instar, quippe cum Germaniae populi serant eam neque alia pulte vivant.
Page 20 - Galliae excoquunt. in eosdem situs comitantur et spina, nuptiarum facibus auspicatissima, quoniam inde fecerint pastores qui rapuerunt Sabinas, ut auctor est Masurius.
Page 101 - Olivetum diebus xv ante aequinoctium vernum incipito putare. Ex eo die dies XL recte putabis. Id hoc modo putato. Qua locus recte ferax erit, quae arida erunt, et si quid ventus interfregerit , inde ea omnia eximito. Qua locus ferax non erit, id plus concidito, aratoque bene, enodatoque, stirpesque leves facito.
Page 382 - Alias in usu promiscuo ne ludicrae quidem erant, (6) ingensque et hinc severitas. L. Fulvius argentarius bello Punico secundo cum corona rosacea interdiu e pergula sua in forum prospexisse dictus ex auctoritate senatus in carcerem abductus non ante finenti belli emissus est.
Page 212 - Aegypto autem eodem die canis vesperi occultatur. sic fere in vi id. Mai., qui est vergiliarum exortus, decurrunt sidera. 249...
Page 151 - Modum agri 35 in primis servandum antiqui putavere; quippe ita censebant, satius esse minus serere et melius arare, qua in sententia et Vergilium fuisse video ; verumque confitentibus latifundia perdidere Italiam, iam vero et provincias. Sex domini semissem Africae possidebant, cum interfecit eos Nero princeps, non fraudando magnitudine hac quoque sua Cn.
Page 168 - Tritico nihil est fertilius — hoc ei natura tribuit, quoniam eo maxime alebat hominem — , utpote cum e modio, si sit aptum solum, quale in Byzacio Africae •> campo, centeni quinquageni modii reddantur.