M. Cornelii Frontonis Opera inedita cum epistulis item ineditis Antonini Pii .M. Aurelii .L. Veri et Appiani nec non aliorum veterum fragmentis invenit et commentario praevio notisque illustravit Angelus Maius ...

Front Cover
Regiis typis, 1815
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Contents

Popular passages

Page 280 - Si nondum adpropinquat, at saltem profectus ex Asia est ? Si nondum profectus est, at saltem cogitat. Quid ille cogitat aliud quam bonis alienis incubare, fructus diripere, agros vastare, rem omnem dilapidare ? Non ille ita stultus est, ut malit venire ad Caesarem et vinci quam remanere in Asia et possidere.
Page 246 - Quid vero si prandium idem utriusque apponatur, at positas oleas alter digitis prendat, ad os adferat, ut manducandi ius fasque est ita dentibus subiciat ; alter autem oleas suas in altum iaciat, ore aperto excipiat, exceptas, ut...
Page 277 - Ubi hiemps praeterierit, vernae tempestates incertae et dubiae moratae sunt. Ver exactum est ; aestas est calida et sol navigantis urit et homo nauseat. Autumnus sequitur ; poma culpabuntur et languor excusabitur. Fingo haec et comminiscor ? quid ? in hac causa nonne hoc ipsum evenit ? Ubi est adversarius, qui iampridem ad agendam causam adesse debuerat ?
Page 254 - Quin erige te et extolle , et tortores istos , qui te ut abietem aut alnum proceram incurvant et ad chamaetorta 4 detrahunt , valido cacumine tuo excute , et tenta an usquam ab ( eloquentia ) discesseris.
Page 345 - Ex summa civilis scientiae ratione sumpta videntur, ne histrionum quidem ceterorumque scenae aut circi aut harenae artificum indiligentem principem fuisse, ut qui sciret populum Romanum duabus praecipue rebus, annona et spectaculis, teneri ; imperium non minus ludicris quam seriis probari ; maiore damno seria, graviore invidia ludicra neglegi ; minus acribus stimulis congiaria quam spectacula expeti ; Ambr.
Page 277 - Filius exeredatum se suspicabitur, postulabit ne patris tabulae aperiantur. Idem filia postulabit, nepos, abnepos, frater, consobrinus, patruus, avunculus, amita, matertera, omnia necessitudinum nomina hoc privilegium invadent, ut tabulas aperiri vetent, ipsi possessione iure sanguinis fruantur.
Page 244 - Feres profecto bona venia veterem potestatem et nomen magistri me usurpantem denuo. Fateor enim, quod res est, unam solam posse causam incidere, qua causa claudat aliquantum amor erga te meus: si eloquentiam neglegas. Neglegas tamen vero potius censeo quam prave excolas.
Page 453 - Non enim haec sunt sola vocabula rufum colorem demonstrantia, quae tu modo dixisti, ' russus ' et ' ruber ', sed alia quoque habemus plura, quam quae dicta abs te Graeca sunt : ' fulvus ' enim et ' flavus ' et ' rubidus ' et ' poeniceus ' et ' rutilus ' et ' luteus ' et
Page 220 - Ciceronis orationibus celébrala, hoc potissimum saeculo conticiscere? Orbem terrae, quem vocalem acceperis, mutum ' a te fieri ? Si linguam quis uni homini exsecet, immanis habeatur; eloquentiam ' humano generi exsecari mediocre facinus putas? Non hune adnumeras Tereo aut Lycurgo?
Page 250 - Sed et loricas et conos et enses et balteos et omnem armorum supellectilem sequere.

Bibliographic information