The Georgics of Virgil

Front Cover
Richard Alsop, 1800 - 120 pages
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 222 - inquit " miseram et te perdidit, Orpheu, quis tantus furor ? En iterum crudelia retro 495 fata vocant, conditque natantia lumina somnus. Iam que vale: feror ingenti circumdata nocte invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas...
Page 104 - Musae, 475 quarum sacra fero ingenti percussus amore, accipiant caelique vias et sidera monstrent, defectus solis varios lunaeque labores; unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, 480 quid tantum Oceano properent se tingere soles hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
Page 104 - Sistat, et ingenti ramorum protegat umbra ! Felix qui potuit rerum cognoscere causas, Atque metus omnes et inexorabile fatum Subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari...
Page 148 - Saepe diem noctemque, et totum ex ordine mensem, Pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis Hospitiis : tantum campi jacet. Omnia secum Armentarius Afer agit, tectumque Laremque, Armaque Amyclaeumque canem, Cressamque pharetram.
Page 210 - Omnia sub magna labentia flumina terra Spectabat diversa locis, Phasimque, Lycumque, Et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus, Unde pater Tiberinus, et unde Aniena fluenta, Saxosusque sonans Hypanis, Mysusque Caicus, 370 Et gemina auratus taurino cornua vultu Eridanus : quo non alius per pinguia culta In mare purpureum violentior effluit amnis.
Page 188 - ... mella favis; illi tiliae atque uberrima pinus, quotque in flore novo pomis se fertilis arbos induerat, totidem autumno matura tenebat...
Page 174 - PROTINUS aerii mellis caelestia dona Exsequar. Hanc etiam, Maecenas, aspice partem. Admiranda tibi levium spectacula rerum, Magnanimosque duces totiusque ordine gentis Mores et studia et populos et proelia dicam.
Page 106 - Sarrano dormiat ostro ; condit opes alius defossoque incubat auro; hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem per cuneos geminatus enim plebisque patrumque corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum, 510 exsilioque domos et dulcia limina mutant atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.
Page 40 - Jam variae pelagi volucres, et quae Asia circum Dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri, Certatim largos humeris infundere rores, Nunc caput objectare fretis, nunc currere in undas Et studio incassum videas gestire lavandi. Tum cornix plena pluviam vocat improba voce Et sola in sicca secum spatiatur arena.
Page 122 - Olympiacae miratus praemia palmae pascit equos, seu quis fortis ad aratra iuvencos, 50 corpora praecipue matrum legat. optima torvae forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix, et crurum tenus a mento palearia pendent ; tum longo nullus lateri modus ; omnia magna, pes etiam; et camuris hirtae sub cornibus aures.

Bibliographic information