Page images
PDF
EPUB

tem loqueris, et ex veritate loqueris; non te misit Pater sine Filio, sed simul te misit pater et Filius: si ergo et Filius te misit cum Patre, quomodo nesciebas eum a quo missus es? Quem videras in veritate, ipse te misit ut agnosceretur in carne, et dixit, Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, el manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu

sancto.

2. Hoc audivit Joannes, ut nosset cum quem non noverat, an ut plenius nosset quem jam noverat? Si enim omni ex parte non nosset, non venienti ad fluvium ut baptiz diceret, Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Matth. 1, 14) ? noverat ergo. Quando autem columba descendit? Jam baptizato Domino, et ab aqua ascendente. At si ille qui eum misit, dixit, Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu, sancto; et non noveral eum, sed columba descendente cognovit eum ; columba vero tunc descendit, quando Dominus ab aqua ascendit; tunc autem cognoverat Joannes Dominum, quando ad eum Dominus ad aquam veniebat: manifestatur nobis quia Joannes secundum aliquid noverat, secundum aliquid nondum noverat Dominum. Nisi autem hoc intellexerimus, mendax erat. Quomodo erat verax agnosceus, qui dicit, Tu ad me venis baptizari, et ego a te debeo baptizari? Verax est cum hoc dicit? Et quomodo rursus verax cst cum dicit, Ego non noveram eum; sed qui misit me baptizare in aqua, ipse mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, el manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto? Innotuit per columbam Dominus, non ei qui se non noverat, sed ei qui in eo aliquid noverat, aliquid non noverat. Nostrum est ergo quærere quid in eo Joannes nondum noverat, et per columbam didicit.

3. Quare missus est Joannes baptizans? Jam memini me quantum potui dixisse Charitati vestræ. Si enim baptismus Joannis necessarius erat saluti nostræ ; et modo debuit excrceri. Non enim modo non salvantur homines, aut non modo plures salvantur, aut alia tunc salus erat, et alia modo. Si mutatus est Christus, mutata est et salus: si salus in Christo est, et idem ipse Christus est, eadem nobis salus est. Sed quare missus est Joannes baptizans? Quia oportebat baptizari Christum. Quare oportebat baptizari Christum? Quare oportuit nasci Christum? quare oportuit crucifigi Christum (a)? Si enim viam humilitatis demonstraturus advenerat, et seipsum facturus ipsam humilitatis viam; in omnibus ab eo implenda erat humilitas. Auctoritatem dare baptismo suo hinc dignatus est, u' cognoscerent servi quanta alacritate deberent currere ad baptismum Domini, quando ipse non dedignatus est suscipere baptismum servi. Donatum enim erat hoc Joanni, ut ipsius baptismus diceretur. 4. loc attendat, et distingual, et noverit Charitas vestra. Baptismus quem accepit Joannes, baptismus

(4) Interrogando respondet quæstioni, ut supra Tract. 4,

13.

Joannis dictus est: solus tale donum accepit: nulius ante illum justorum, nullus post illum, ut acciperet baptismum, qui baptismus illius diceretur 1. Accepit quidem; non enim a se posset aliquid si enim a se quis loquitur, mendacium de suo loquitur. Et unde accepit, nisi a Domino Jesu Christo? Ab illo ut baptizare posset accepit, quem postea baptizavit. Nolite mirari: sic enim hoc fecit Christus in Joanne, quomodo quiddam fecit in matre. De Christo enim dictum est, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. 1, 5): si omnia per ipsum, et Maria per ipsum facta est, de qua postea natus est Christus. Intendat Charitas vestra, Quomodo creavit Mariam, et creatus est per Mariam; sic dedit baptismum Joanni, et baptizatus est a Joanne.

5. Ad hoc ergo accepit baptismum a Joaune, ut acclpiens quod inferius erat ab inferiore, ad id quod superius erat hortaretur inferiores. Sed quare non solus ipse baptizatus est a Joanac, si ad hoc missus erat Joannes, per quem baptizaretur Christus, ut pararet viam Domino, id est ipsi Christo? Et hoc jam diximus; sed commemoramus, quia necessarium est præsenti quæstioni. Si solus Dominus noster Jesus Christus baptizatus esset baptismate Joannis: tenete quod dicimus; non tantum valeat sæculum, ut deleat e cordibus vestris quod ibi scripsit Spiritus Dei; non tantum valeant spine curarum, ut effocent semen quod seminatur in vobis: quare enim cogimur cadem repetere, nisi quia de memoria cordis vestri securi non sumus? si ergo solus Dominus baptizatus esset baptismo Joannis, non deessent qui sie cum haberent, ut putarent baptismum Joamis majorem esse, quam est baptismus Christi. Dicerent enim : Usque adeo illud baptisma majus est, ut solus Cl:ristus co baptizari meruisset. Ergo ut daretur nobis a Domino exemplutn humilitatis, ad percipiendam salutem baptismatis, Christus suscepit quod ei opus non erat, sed propter nos opus erat. Et rursus, ne hoc ipsum qued accepit a Joanne Christus, præponeretur baptismati Christi, permissi sunt et alii baptizari a Joanne. Sed qui baptizati sunt a Joanne, non cis suffecit: baptizati sunt enim baptismo Christi; quia non baptismus Christi erat baptismus Joannis. Qui accipiunt baptismum Christi, baptismum Joannis non quærunt: qui acceperunt baptismum Joannis, baptismum Christi quæsierunt. Ergo Christo suffecit baptismus Joannis. Quomodo non sufficeret, quando nec ipse erat necessarius? Illi enim nullus baptismus erat necessarius; sed ad hortandos nos ad baptismum suum, suscepit baptismum servi. Et ne præponeretur baptismus servi baptismo Domini, baptizati sunt alii baptismate conservi. Sed qu. baptizati sunt baptismate conservi, oportebat ut baplizarentur baptismate Domini: qui autem baptizan

1 Er. et Lugd. sic legunt, hunc locum: Baptismum quod accepit Joannes, baptismum Joannis dictum est. Nullus antc illum justorum, nullus post illum ul acciperet baptismum, quod baptismum ipsius diceretur, accepit: solus tale donum accepit quidem. Quibus suffragantur ven. et Lov., ea tamen inter se discrepantia, ut veň., baptisma, Lov. autem, bas plismun ferant." M.

tur baptismate Domini, non opus habent baptismate conservi.

6. Quoniam ergo acceperat Joannes baptismum, qui proprie Joannis diceretur; Dominus autem Jesus Christus noluit baptismum suum alicui dare, non ut nemo baptizaretur baptismo Domini, sed ut semper ipse Dominus baptizaret : id actum est, ut et per ministros Dominus baptizaret, id est, ut quos ministri Domini baptizaturi erant, Dominus baptizaret, non Illi. Aliud est enim baptizare per ministerium, aliud baptizare per potestatem. Baptisma enim tale est, qualis est ille in cujus potestate datur; non qualis est ille per cujus ministerium datur. Talis crat baptismus Joannis, qualis Joannes: baptismus justus tanquam justi, tamen hominis; sed qui acceperat a Domino istam gratiam, et tantam gratiam, ut dignus esset præire judicem, et eum digito ostendere, et implere vocem prophetiæ illius, Vox clamantis in deserto, parate viam Domino (Isai. XL, 3). Tale autem baptisma Domini, qualis Dominus : ergo baptisma Domini divinum, quia Dominus Deus.

7. Potuit autem Dominus Jesus Christus, si vellet, dare potestatem alicui servo suo, ut daret baptismum suum tanquam vice sua, et transferre a se baptizandi potestatem, et constituere in aliquo servo suo, et tantam vim dare baptismo translato in servum, quantam vim haberet baptismus datus a Domino. Hoc noluit ideo, ut in illo spes esset baptizatorum, a quo se baptizatos agnoscerent. Noluit ergo servum ponere spem in servo. Ideoque clamabat Apostolus, cum videret homines volentes ponere spem in seipso: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. 1, 13)? Baptizavit ergo Paulus tanquam minister, non tanquam ipsa potestas: baptizavit autem Dominus tanquam potestas. Intendite. Et potuit hanc potestatem servis dare, et noluit. Si enim daret hanc potestatem servis, id est, ut ipsorum esset quod Domini erat, tot essent baptismi quot essent servi; ut quomodo dictum est baptisma Joannis, sic diceretur baptisma Petri, sic baptisma Pauli, sic baptisma Jacobi, baptisma Thomæ, Matthæi, Bartholomæi illud enim baptisma Joannis dictum est. Sed forte aliquis resistit, et dicit: Proba nobis quia illud baptisma Joannis dictum est. Probabo, ipsa Veritate dicente, quando interrogavit Judæos, Baptisma Joanmis unde cst? de cœlo, an ex hominibus (Matth. xxi, 25)? Ergo ne tot baptismata dicerentur, quot essent servi qui baptizarent accepta potestate a Domino; sibi tenuit Dominus baptizandi potestatem, servis ministerium dedit. Dicit se servus baptizare; recte dicit, sicut Apostolus dicit, Baptizavi autem et Stephanæ domum (1 Cor. 1,16): sed tanquam minister. Ideo si sit et malus, et contingat illi habere ministerium, et si eum homines non norunt, et Deus eum novit permittit Deus baptizari per eum, qui sibi tenuit potestatem.

8. Hoc autem Joannes non noverat in Domino. Quia Dominus erat, noverat; quia ab ipso debebat baptizari, noverat : et confessus est quia veritas erat ille, et ille verax missus a veritate; hoc noverat. Sed SANCT. AUGUST. III.

[ocr errors]

quid in eo non noverat? Quia sibi retenturus erat baptismatis sui potestatem, et non eam transmissurus et translaturus in aliquem servum : sed sive baptizaret in ministerio servus bonus, sive baptizaret in ministerio servus malus, non sciret se ille qui baptizaretur baptizari, nisi ab illo qui sibi tenuit baptizandi potestatem. Et ut noveritis, fratres, quia hoc in illo non noverat Joannes, et hoc didicit per columbam : Dominum enim noverat, sed eum baptizandi sibi potestatem retenturum et nulli servo cam daturum nondum noverat; secundum hoc dixit, Et ego nesciebam eum. Et ut noveritis quia ibi hoc didicit, attendite sequentia: Sed qui misit me baptizare in aqua, ipse mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem, quasi columbam, el manentem super eum, ipse est. Quid ipse est? Dominus. Sed jam noverat Dominum. Ergo putate huc usque dixisse Joannem, Ego non noveram eum ; sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit. Quærimus quid dixerit? Sequitur, Super quem videris Spiritum descendentem, quasi columbam, et manentem super eum. Non dico sequentia; interim attendite: Super quem videris Spiritum descendentem, tanquam columbam, ́et manentem super eum, ipse est. Sed quid ipse est? quid me voluit per columbam docere qui me misit? Quia ipse erat Dominus? Jam noveram a quo missus eram: jam noveram eum cui dixi, Tu ad me venis baptizari ? ego a le debeo baptizari: usque adeo ergo noveram Dominum, ut ego ab eo vellem baptizari, non ut a me ipse baptizaretur : et tunc mihi dixit, Sine modo; impleatur omnis justitia (Matth. iii, 14, 15); pati veni, baptizari non venio? impleatur omnis justitia, ait mihi Deus meus; impleatur omnis justitia, doceam plenam humilitatem: novi superbientes in futuro populo meo, novi aliquos in aliqua excellentiori gratia futuros homines, ut cum viderint idiotas aliquos baptizari,illi quia meliores sibi videntur, sive continentia, sive eleemosynis, sive doctrina, dedignentur isti fortasse accipere quod illi inferiores acceperunt; oportet ut sanem eos, ut non dedignentur venire ad baptisma Domini, quia ego veni ad baptisma servi.

9. Jam ergo hoc noverat Joannes, et noverat Dominum. Quid ergo docuit columba? quid voluit per columbam, id est, per Spiritum sanctum sic venientem docere, qui miserat eum, cui ait, Super quem videris Spiritum descendentem, tanquam columbam, et manentem super eum, ipse est? Quis ipse est? Dominus. Novi. Sed numquid hoc jam noveras, quia Domninus iste baptizandi habens potestatein, eam polestatem nulli servo daturus est, sed sibi eam retenturus est, ut omnis qui baptizatur per servi ministerium, non imputet servo, scd Domino? numquid hoc jam noveras? Non hoc noveram: adeo quid mìhi dixit? Super quem videris Spiritum descendentem tanquam columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto. Non ait, Ipse est Dominus; non ait, ipse est Christus; non ait, ipse est Deus; non ait, ipsc est Jesus; non ait, ipse est qui natu: est de vir(Quarante-cing.)

gine Maria, posterior te, prior te : non ait hoc; jam enim hoc noverat Joannes. Sed quid non noverat? Tantam potestatem Baptismi ipsum Dominum habiturum et sibi retenturum, sive præsentem in terra, sive absentem corpore in cœlo et præsentem majestate, sibi retenturum Baptismi potestatem : ne Paulus diceret, Baptismus meus; ne Petrus diceret, Baptismus meus. Ideo videte, intendite voces Apostolorum. Nemo Apostolorum dixit, Baptismus meus. Quamvis unum omnium esset Evangelium, tamen invenis dixisse, Evangelium meum: non invenis dixisse, Baptisma

meum.

10. Hoc ergo didicit Joannes, fratres mei. Quod didicit Joannes per columbam, discamus et nos. Non enim columba Joannem docuit, et Ecclesiam non docuit, cui Ecclesiæ dictum est, Una est columba mea (Cant. vi, 8).Columba doceat columbam; noverit columba quod Joannes didicit per columbam. Spiritus sanctus in specie columbæ descendit. Hoc autem quod discebat Joannes in columba, quare in columba didicit? Oportebat enim ut disceret: nec hoc forte oportebat,

manifeste dantis disciplinam ad tempus, ne damnet ia æternum, si eam non cognoverint, seque correxerint. Illi vere persequuntur Ecclesiam, qui dolis persequuntur; illi gravius cor feriunt, qui lingue gladio feriunt; illi acerbius sanguinem fundunt, qui Christum, quantum in ipsis est, in homine occidunt. Perterriti videntur quasi judicio potestatum. Quid tibi facit potestas, si bonus es? Si autem malus es, time potestatem: Non enim frustra gladium portat, dicit Apostolus (Rom. XIII, 4). Tuum gladium noli educere, quo percutis Christum. Christiane, quid tu persequeris in christiano? quid in te persecutus est imperator? Carnem persecutus est; tu in christiano spiritum persequeris. Non occidis tu carnem. Et tamen nec carni parcunt: quoiquot potuerunt cædendo necaverunt; nec suis nec alienis pepercerunt. Notum est hoc omnibus. Invidiosa est potestas, quia legitima est: invidiose facit, qui jure facit: sine invidia facit, qui præter leges facit. Attendat unusquisque vestrum, fratres mei, quid habeat christianus. Quod homo est, commune cum multis: quod christianus est, secernitur a

nisi ut per columbam disceret. Quid dicam de colum-multis; et plus ad illum pertinet quod christianus, ba, fratres mei? aut quando mihi sufficit facultas vel cordis vel linguæ, dicere quomodo volo? Et forte non digne volo quomodo dicendum est; nec si tamen possum dicere quomodo volo: quanto minus quomodo dicendum est? Ego a meliore hoc audire vellem, non vobis dicere.

11. Discit Joannes eum quem noverat : sed in eo discit in quo eum non noverat; in quo noverat non discit. Et quid noverat? Dominum. Quid non noverat? Potestatem dominici baptismi in nullum hominem a Domino transituram, sed ministerium plane transiturum potestatem a Domino in neminem, ministerium et in bonos et in malos. Non exhorreat columba ministerium malorum, respiciat Domini potestatem. Quid tibi facit malus minister, ubi bonus est Dominus? Quid te impedit malitiosus præco, si est benevolus judex? Joannes didicit per columbam hoc. Quid est quod didicit? Ipse repetat: Ipse mihi dixit, inquit, Super quem videris Spiritum descendentem, tanquam columbum, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Non ergo te decipiant, o columba, seductores, qui dicunt, Nos baptizamus (a). Columba, agnosce quid docuit columba. Hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Per columbam discitur quia hic est ; et tu ejus potestate putas te baptizari, cujus ministerio baptizaris? Si hoc putas, nondum es in corpore columbæ; et si non es in corpore columbæ, non mirandum quia simplicitatem non habes. Simplicitas enim maxime per columbam designatur.

12. Quare per simplicitatem columbæ didicit Joannes, quia hic est qui baptizat in Spiritu sancto, fratres mei, nisi quia columbæ non erant qui Ecclesiam dissipaverunt? Accipitres erant, milvi erant. Non laniat columba. Et vides illos invidiam nobis facere, quasi de persecutionibus quas passi sunt. Corporales quidem passi quasi persecutiones, cum essent flagella Domini (a) Donatistæ.

1

quam quod homo. Nam quod christianus, renovatur ad imaginem Dei, a quo homo factus est ad imaginem Dei, (Col. m, 10): quod autem homo, posset et malus, posset et paganus, posset et idololatra. Пoc tu persequeris in christiano, quod melius habet: hoc enim illi vis auferre unde vivit. Vivit enim temporaliter secundum spiritum vitæ, quo corpus animatur; vivit autem ad æternitatem secundum Baptisma quod accepit a Domino hoc illi vis tollere, quod accepit a Domino; hoc illi vis tollere unde vivit. Latrones eos quos volunt exspoliare, sic volunt, ut ipsi plus habeant, et illi nihil habeant: tu et tollis huic, et apud te non erit plus; non enim plus tibi fit, quia huic tollis. Sed vere hoc faciunt, quod hi qui tollunt animam; et alteri tollunt, et ipsi duas animas non habent.

13. Quid ergo vis auferre? Unde tibi displicet quem vis rebaptizare? Dare non potes quod jam habet, sed facis negare quod habet. Quid acerbius faciebat paganus, persecutor Ecclesia? Exserebantur gladii adversus martyres, emittebantur bestiæ, ignes admovebantur: utquid ista? Ut diceret qui ista patiebatur, Non sum christianus. Quid doces tu cum quem vis rebaptizare, nisi ut primo dicat, Non sum christianus? Ad quod aliquando persecutor proferebat flammam, ad hoc tu producis linguam: seducendo facis quod ille occidendo non fecit. Et quid est quod daturus es, et cui daturus es? Si tibi veru:n dicat, et non seductus a te mentiatur, dicturus est, Habeo. Interrogas, Habes Baptisma? Habeo, dicit. Quamdiu habeo dicit, inquis, non sum daturus. Et noli dare: quod enim vis dare, hærere in me non potest; quia quod accepi, auferri a me non potest. Sed tamen exspecta; videam quid me vis docere. Dic, inquit, primo, Non habeo. Sed hoc habeo: si dixero, Non habeo, mentior; quod enim habeo, habeo. Non habes, inquit. Doce quia non rossidet, pro posset, ter legit Morel, Element. critic

pag. 241.

M.

habeo. Malus tibi dedit. Si malus Christus, malus mihi dedit. Non, inquit, malus Christus: sed non tibi Christus dedit. Quis ergo mihi dedit? responde: ego me a Christo scio accepisse. Dedit tibi, inquit, sed traditor nescio quis, non Christus. Videro quis fuerit minister, videro quis fuerit præco; de officiali non disputo, judicem attendo: et forte quod objicis officiali, mentiris : sed nolo discutere; causam officialis sui cognoscat Dominus amborum: forte si exigam ut probes, non probas; imo mentiris : probatum est le probare non potuisse (a): sed non ibi pono causam meam, ne cum studiose cœpero defendere homines innocentes, putes me spem meam vel in hominibus innocentibus posuisse: fuerint homines qualeslibet, ego a Christo accepi, ego a Christo baptizatus sum. Non, inquit, sed ille episcopus te baptizavit, et ille episcopus illis communicat. A Christo sum baptizatus, ego novi. Unde nosti? Docuit me columba quam vidit Joannes. O milve male, non me dilanias a visceribus columbæ : in columbæ membris numeror; quia quod columba docuit, hoc novi. Tu mihi dicis, Ille te baptizavit, aut ille te baptizavit; per columbam mihi et tibi dicitur, Hic est qui baptizat: cui credo, milvo, an columbæ?

1

14. Certe tu mihi dic, ut per illam lucernam confundaris, qua confusi sunt et priores inimici, pares tui pharisæi, qui cum interrogarent Dominum, in qua potestate ista faceret : Interrogabo et ego vos, inquit, istum sermonem, Dicite mihi, Baptisma Joannis unde est? de cœlo an ex hominibus? Et illi qui præparabant jaculari dolos, irreliti sunt quæstione, cœperunt volvere apud semetipsos, et dicere, Si dixerimus quia de cœlo est, dicturus est nobis, Quare non credidistis ei? Joannes euim dixerat de Domino, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. 1, 29). Quid ergo quæritis, in qua potestate facio? O lupi, in potestate Agni facio quod facio. Sed ut nossetis Agnum, quare non credidistis Joanni, qui dixit, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi? Scientes ergo illi quid dixisset Joannes de Domino, dixerunt apud so, Si dixerimus quia de cœlo est baptismus Joannis, dicet nobis, Quare ergo non credidistis ei? Si dixerimus quia ex hominibus est., lapidabimur a populo; quia prophetam habent Joannem. Hinc timebant homines, hinc veritatem fateri confundebantur. Tenebræ tenebras responderunt, sed a luce superata sunt. Quid enim responderunt? Nescimus: quod sciebant, dixerunt, nescimus. Et Dominus, nec ego vobis dico, inquit, in qua potestate ista facio (Matth. xx1, 23-27). Et confusi sunt primi inimici. Unde? De lucerna. Quis erat lucerna? Joannes. Probamus quia lucerna erat? Probamus. Dominus enim dicit: Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. v, 35). Probamus quia et de ipso confusi sunt inimici? Psalmum audi: Paravi, inquit, lucernam Christo meo; inimicos ejus induam confusione (Psal. cxxxi, 17, 18). 15. Adhuc in hujus vitæ tenebris ad lucernam fidei ambulamus: teneamus et nos lucernam Joannem, confundamus et inde inimicos Christi; imo ipse con

* Unus Parcensis Ms., patres.

(a) Tangit causam Cæciliani. Confer epistolas 43, 88, 185, etc.

fundat inimicos suos per lucernam suam. Interrogemus et nos quod Dominus Judæos, interrogemus et dicamus, Baptisina Joannis unde est? de cœlo, an ex hominibus? Quid dicturi sunt, videte, si non et ipsi tanquam inimici de lucerna confunduntur. Quid dicturi sunt? Si dixerint, Ex hominibus; et ipsi sui eos lapidabunt: si autem dixerint, De cœlo; dicamus eis, Quare ergo non credidistis ei? Dicunt fortasse, Credimus ei. Quomodo ergo dicitis quia vos baptizatis, et Joannes dicit, Hic est qui baptizat? Sed ministros, inquiunt, tanti judicis justos oportet esse, per quos baptizatur. Et ego dico, et omnes dicimus, quia justos oportet esse tanti judicis ministros sint ministri justi, si volunt; si autem noluerint esse justi qui cathedram Moysi sedent, securum me fecit magister,meus, de quo Spiritus ejus dixit, Hic est qui baptizat. Quomodo securum me fecit? Scribæ, inquit, et Pharisæi cathedram Moysi sedent; quæ dicunt, facite; quæ autem faciunt, facere nolite : dicunt enim, et nòn faciunt (Math. XXIII, 2, 3). Si fuerit minister justus, computo illum cum Paulo, cumputo illum cum Petro; cum istis computo justos ministros: quia vere justi ministri gloriam suam non quærunt; ministri enim sunt, pro judicibus haberi nolunt, spem in se poni exhorrescunt : ergo computo cum Paulo justum ministrum. Quid enim dicit Paulus? Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit : neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. 1, 6, 7). Qui vero fuerit superbus minister, cum zabulo computatur: sed non contaminatur donum Christi, quod per illum fluit purum, quod per illum transit liquidum venit ad fertilem terram. Puta quia ipse lapideus est, quia ex aqua fructum ferre non potest: et per lapideum canalem transit agna, transit aqua ad areolas; in canali lapideo nihil gencrat, sed tamen hortis plurimum fructum affert. Spiritualis enim virtus Sacramenti ita est ut lux: et ab illuminandis pura excipitur, et si per immundos transeat, non inquinatur. Sint plane ministri justi, et gloriam suam non quærant, sed illius cujus ministri sunt: non dicant, Baptisma meum est; quia non est ipsorum. Attendant ipsum Joannem. Ecce Joannes plenus erat Spiritu sancto; et baptismum de cœlo habebat, non ex hominibus sed quatenus habebat? Ipse dixit, Parate viam Domino (Joan. 1, 23). Ubi autem cognitus est Dominus, ipse factus est via; non jam opus erat baptismate Joannis, quo pararetur via Domino.

16. Tamen quid nobis solent dicere? Ecce post Joannem baptizatum est. Antequam enim bene ista quæstio tractaretur in Ecclesia catholica, multi in ea erraverunt, et magni et boni (a): sed quia de membris columbæ erant, non se præciderunt, et factum est in eis quod dixit Apostolus, Si quid aliter sapitis, sic Lov. cum 5 Mss. ; at juxta Er. Lugd. Ven. legendum, in cathedra Moysi sedent. M.,

In pluribus Mss. loco, zabuli, est ubique nomen, diaboli. Er. Lugd. et Ven. habent, per lapideum canalem transit aqua ad areolas.

M.

In omnibus Mss., hortus.

(a) Cyprianum in primis subintelligit, cumque ipso Carthaginensem synodum, de qua in lib. de Baptismo contr Donatistas 6 et 7.

hoc quoque vobis Deus revelabil (Philipp. m, 15). Unde isti qui se separaverunt, indociles facti sunt. Quid ergo solent dicere? Ecce post Joannem baptizatum est; post hæreticos non baptizatur? Quia quidam qui habebant baptisma Joannis, jussi sunt a Paulo baptizari (Act. xix, 3-5): non enim habebant baptisma Christi. Quid ergo exaggeras meritum Joannis, et quasi abjicis infelicitatem hæreticorum ? Et ego tibi concedo sceleratos esse hæreticos: sed hæretici baptisma Christi dederunt, quod baptisma non dedit Joannes.

17. Recurro ad Joannem, et dico: Hic est qui baptizat. Sic enim melior Joannes quam hæreticus, quomodo melior Joannes quam ebriosus, quomodo melior Joannes quam homicida. Si post deteriorem baptizare debemus, quia post meliorem baptizarunt Apostoli; quicumque apud ipsos baptizati fuerint ab ebrioso, non dicò ab homicida, non dico a satellite alicujus scelerati (a), non dico a raptore rerum alienarum, non dico ab oppressore pupillorum, non a separatore conjugum; nihil horum dico: quod solemne est dico, quod quotidianum est dico, quo vocantur omnes dico, et in ista civitate, quando eis dicitur, Alogiemus', bene sit nobis, et tali die festo Januariarum non debes jejunare; ea dico levia, quotidiana: ab ebrioso homine cum baptizatur, quis est melior, Joaunes an ebriosus? Responde, si potes, quod ebriosus tuus melior sit quam Joannes : nunquam hoc audebis. Ergo tu quia sobrius es, baptiza post ebriosum tuum. Si enim post Joannem baptizaverunt Apostoli, quanto magis debet post ebriosum sobrius baptizare? An dicis, In unitate mecum est ebriosus? Ergo Joannes amicus sponsi, non erat in unitate cum sponso?

19. Sed tibi ipsi dico, quisquis es: Tu es melior, an Joannes? Non audebis dicere: Ego sum melior quam Joannes. Ergo post te baptizent tui, si te fuerint meliores. Si enim post Joannem baptizatum est, erubesce quia post te non baptizatur. Dicturus es, Sed ego baptismum Christi habeo, et doceo. Aliquando ergo agnosce judicem, et noli præco superbus esse. Baptismum Christi das, ideo non post te baptizatur: post Joannem ideo baptizatum est, quia non Christi baptismum dabat, sed suum; quia sic acceperat ut ipsius esset. Non ergo tu melior quam` Joannes : sed baptismus qui per te datur, melior quain Joannis. Ipse enim Christi est, iste autem Joannis. Et quod dabatur a Paulo, et quod dabatur a Petro, Christi est et si datum est a Juda, Christi erat. Dedit Judas, et non baptizatum est post Judam; dedit Joannes, et baptizatum est post Joannem : quia si datus est a Juda baptismus, Christi erat; qui autem a Joanne datus est, Joannis erat. Non Judam Joanni, sed baptismum Christi etiam per Judæ manus datum, baptismo Joannis etiam per manus Joannis dato recte præponimus. Etenim dictum est de Domino antequam

1 Bad. et Am., alongemur. Lov., alooiemur. Mss. aliquot probæ notæ, alogiemus. Verbum ductum est ab alogia, quæ dicitur, Augustino in epist. 36 ad Casulanurn, n. 2, interpretante, cum epulis indulgetur, ut a rationis tramite de« vietur. >

(a) Respicit ad Thamugadensem episcop. Optatum, qui Gildonis satelles dictus est. Confer epist. 87, ad Emeritum.

pateretur, quia baptizabat plures quam Joannes : deinde adjunctum est, Quamvis ipse non baptizaret, sed discipuli ejus (Joan. iv, 1, 2). Ipse, et non ipse: ipse potestate, illi ministerio ; servitutem ad baptizandum illi admovebant, potestas baptizandi in Christo permanebat. Ergo baptizabant discipuli ejus, et ibi adhuc erat Judas inter discipulos ejus : quos ergo baptizavit Judas, non sunt iterum baptizati; et quos baptizavit Joannes, iterum baptizati sunt? Plane iterum, sed non iterato baptismo. Quos enim baptizavit Joannes, Joannes baptizavit: quos autem baptizavit Judas, Christus baptizavit. Sic ergo quos baptizavit ebriosus, quos baptizavit homicida, quos baptizavit adulter, si baptismus Christi erat, Christus baptizavit. Non timeo adulterum, non ebriosum, non homicidam; quia co lumbam attendo, per quam mihi dicitur, Hic est qui baptizat.

19. Cæterum, fratres mei, delirum est dicere quia melioris meriti fuit, non dico Judas, sed quilibet hominum, quam ille de quo dictum est, In 'natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Non ergo huic quisquam servus, sed baptisma Domini etiam per servum malum datum, baptismati etiam amici servi præponitur. Audi quales commemorat apostolus Paulus falsos fratres, invidia prædicantes verbum Dei, et quid de illis dicit : Et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Christum enim annuntiabant, per invidiam quidem, sed tamen Christum (Philipp. 1, 1518). Non per quid, sed quem vide : per invidiam tibi prædicatur Chistus? vide Christum, vita invidiam. Noli imitari malum prædicatorem, sed imitare bonum qui tibi prædicatur. Christus ergo a quibusdam per invidiam prædicabatur. Et quid est invidere? Horrendum malum. Ipso malo zabolus dejectus est, ipsum dejecit multum maligna pestis : et habebant illam quidam Christi prædicatores, quos tamen prædicare permittit Apostolus. Quare? Quia Christum prædicabant. Qui autem invidet, odit ; et qui odit, quid de illo dicitur? Audi apostolum Joannem : Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. 111, 15). Ecce post Joannem baptizatum est, post homicidam non baptizatum est; quia Joannes dedit baptismum suum, homicida dedit baptismum Christi. Quod Sacramentum tam sanctum est, ut nec homicida ministrante poliuatur.

20. Non respuo Joannem, sed potius credo Joanni. Quid credo Joanni? Quod didicit per columbam. Quid didicit per columbam? Hic est qui baptizat în Spiritu sancto. Jam ergo, fratres, tenete hoc, et cordibus vestris infigite. Si enim hodie voluero plenius dicere quare per columbam, tempus non sufficit. Quia enim res discenda insinuata est Joanni per columbam, quam nou noverat in Christo Joannes, quamvis jam nosset Christum, exposui quantum arbitror Sanctitati vestræ sed quare hanc ipsam rem per columbam oportuit demonstrari, si breviter dici posset, dicerem: sed quia diu dicendum est, et onerare vos nolo, quomodo adjutus sum orationibus vestris, ut illud quod promisi, Editi, quod. At Mss., qui: recte, nam refertur ad Chri* In aliquot Mss., ipso dejecil multos, maligna pestis est.

stum.

« PreviousContinue »