Eutropii Breviarium historiae Romanae; with a summary, a complete dictionary and an index of proper names [by A. Allen].

Front Cover
1841
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Popular passages

Page 49 - usque ad Oceanum Britannicum processit. Domuit autem annis novem fere omnem Galliam, quae inter Alpes, flumen Rhodanum, Rhenum, et Oceanum est, et circuitu patet ad bis et tricies centena millia passuum. Britannis mox bellum intulit, quibus ante eum ne nomen quidem Romanorum cognitum erat ; et eos quoque victos, obsidibus acceptis, stipendiarios fecit. Galliae autem, tributi nomine,
Page 78 - abductosque Romanos ex urbibus et agris Daciae, in media Moesia collocavit ; appellavitque eam Daciam, quae nunc duas Moesias dividit, et est in dextra Danubio in mare fluenti, cum antea fuerit in laeva. Occiditur servi sui fraude, qui ad quosdam militares viros, amicos ipsius, nomina pertulit annotata ; falso manum ejus imitatus, tanquam Aurelianus ipsos pararet occidere. Itaque ut
Page 23 - VI. Post eam pugnam, multae Italiae civitates, quae Romanis paruerant, se ad Hannibalem transtulerunt. Hannibal Romanis obtulit, ut captivos redimerent ; responsumque est a Senatu, eos cives non esse necessarios, qui, cum armati essent, capi potuissent. Ille omnes postea variis suppliciis interfecit, et tres modios aureorum annulorum Carthaginem misit, quos e manibus Equitum Romanorum, Senatorum, et militum, detraxerat.
Page 48 - Caio Antonio Consulibus, anno ab urbe condita sexcentesimo octogesimo nono, Lucius Sergius Catilina, nobilissimi generis vir, sed ingenii pravissimi, ad delendam patriam conjuravit, cum quibusdam, claris quidem, sed audacibus viris. A Cicerone urbe expulsus est : socii ejus deprehensi, in carcere strangulati sunt. Ab Antonio, altero Consule, Catilina ipse in
Page 54 - est. Мох Lepido operam dante, Caesar cum Antonio pacem fecit ; et quasi vindicaturus patris sui mortem, a quo per testamentum fuerat adoptatus, Romam cum exercitu profectus est ; extorsitque, ut sibi vigesimo anno Consulatus daretur. Senatum proscripsit, cum Antonio et Lepido, et Rempublicam armis
Page 49 - Bibulo Consul est factus. Decreta est ei Gallia, et Illyricum, cum legionibus decem. Is primo vicit Helvetios, qui nunc Sequani appellantur. Deinde, vincendo per bella gravissima, usque ad Oceanum Britannicum processit. Domuit autem annis novem fere omnem Galliam, quae inter Alpes, flumen Rhodanum, Rhenum, et Oceanum est, et circuitu patet ad bis et tricies centena
Page 56 - quoque ingens bellum civile commovit, cogente uxore Cleopatra, regina Aegypti; dum cupiditate muliebri optat etiam in urbe regnare. Victus est ab Augusto navali pugna clara et illustri apud Actium, qui locus in Epiro est ; ex qua fugit in Aegyptum ; et, desperatis rebus, cum omnes ad
Page 67 - deterruerunt, ne multi cives Romani barbaris traderentur ; propterea quod Trajanus, victa Dacia, ex toto orbe Romano infinitas eo copias hominum transtulerat, ad agros et urbes colendas. Dacia enim diuturno bello Decebali vins fuerat exhausta.
Page 44 - victus ab eo acie, etiam intra oppidum coactus est et obsessus. Sed cum se inde Mithridates Cyzicum transtulisset, ut, Cyzico capta, totam Asiam invaderet, Lucullus ei, alter consul, occurrit; ac, dum Mithridates in obsidione Cyzici commoratur, ipse eum a tergo obsedit, fameque consumsit, et multis
Page 36 - Calpurnio Bestia Consulibus, Jugurthae, Numidarum regi, bellum illatum est, quod Adherbalem et Hiempsalem, Micipsae filios, fratres suos, reges, et Populi Romani amicos, interemisset. Missus adversus eum Consul Calpurnius Bestia, corruptus regis pecunia, pacem cum eo flagitiosissimam fecit, quae a Senatu improbata est. Postea contra eundem, insequenti

Bibliographic information