Vita Caroli Magni

Front Cover
Apud Weidmannos, 1876 - 56 pages
 

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 51 - Post susceptum imperiale nomen, cum adverteret multa legibus populi sui deesse - nam Franci duas habent leges, in plurimis locis valde diversas - cogitavit quae deerant addere et discrepantia unire, prava quoque ac perperam prolata corrigere, sed de his nihil aliud ab eo factum est, 10 nisi quod pauca capitula, et ea inperfecta, legibus addidit.
Page 38 - Quota proelia in eo gesta, quantum sanguinis effusum sit, testatur vacua omni habitatore Pannonia et locus, in quo regia Kagani erat, ita desertus, ut neb vestigium quidem in eo humanae habitationis appareat. Tota in hoc bello Hunorum nobilitas periit, tota gloria decidit; omnis pecunia" et congesti ex longo tempore thesauri direpti sunt.
Page 41 - Qui cum tantus in ampliando regno et subigendis exteris nationibus existeret et in eiusmodi occupationibus assidue versaretur, opera tamen plurima ad regni decorem et commoditatem pertinentia diversis in locis inchoavit, quaedam etiam consummavit. Inter quae...
Page 49 - Ad cuius structuram cum columnas et marmora aliunde habere non posset, Roma atque Ravenna devehenda curavit.
Page 40 - Adeo namque Hadefonsum Galleciae atque Asturicae regem sibi societate devinxit, ut is, cum ad eum vel litteras vel legatos mitteret, non aliter se apud illum quam proprium suum appellari iuberet.
Page 44 - Liberos suos3 ita censuit instituendos ut tam filii quam filiae primo liberalibus studiis, quibus et ipse operam dabat, erudirentur; tum filios, cum primum aetas patiebatur, more Francorum equitare, armis ac venatibus exerceri fecit, filias vero lanificio adsuescere coloque ac fuso, ne per otium torperent, operam inpenderec atque ad omnem honestatem erudiri jussit.
Page 20 - Vini quoque natura parcissimus erat. Non amplius ter bibere eum solitum super cenam in castris apud Mutinam Cornelius Nepos tradit » (Suétone, Augustus, Lxxvt, 1, p.
Page 55 - Et duarum quidem partium in viginti et unam partem facta divisio tali ratione consistit: ut, quia in regno illius metropolitanae...
Page 34 - Eaque conditione a rege proposita et ab illis suscepta tractum per tot annos bellum constat esse finitum, ut, abiecto daemonum cultu et relictis patriis caerimoniis, Christianae fidei atque religionis sacramenta susciperent et Francis adunati unus cum eis populus efficerentur.

Bibliographic information