M. Cornelii Frontonis et M. Avrelii Imperatoris Epistulae

Front Cover
Burliaeum, 1823 - 424 pages
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 46 - Posterioribus litteris tuis, cur orationem in senatu non recitaverim, requisisti. At ego et edicto gratias agere domino meo patri tuo debeo, sed edictum quidem circensibus nostris proponam, cuius principium id ipsum erit: «Qua die primum beneficio maximi principis ederem spectaculum gratissimum populo maximeque populare, tempestivom duxi esse gratias agere, ut idem dies», hic aliqua sequatur Tulliana conclusio.
Page 188 - Circa causas et initia belli diu commoraberis, et etiam ea quae nobis absentibus male gesta sunt. Tarde ad nostra venies. Porro necessarium puto, quanto ante meum adventum superiores Parthi fuerint, dilucere, ut quantum nos egerimus appareat. An igitur debeas, quomodo...
Page 48 - ... te amat, magis denique quam tu temet ipsum amas. lam mihi cum Gratia certamen erit, quam timeo ut superare possim. Nam illius quidem, ut Plautus ait, „amoris imber grandibus guttis non vestem modo permanavit, sed in medullam ultro fluit".
Page 109 - Quae denique huiusce rei ratio, tu facilius scias, qui de natura et sensibus hominum seis amplius aliquid meliusque didicisti. Ego, qui a meo magistro et parente Athenodoto ad exempla et imagines quasdam rerum, quas ille...
Page 111 - Minerva fictae scalptaeve; cum interim numquam tua imago tam dissimilis ad oculos meos in itinere accidit, ut non ex ore meo excusserit rictum osculei et somnum.
Page 85 - Cato quid dicat de Galba absoluto, tu melius seis ; ego memini propter fratris filios eum absolutum.
Page 51 - ... in manus tibi tradenda erat, diadema circumponendum, tribunal ponendum; tum praeco omnis nos citaret, quid 'nos' dico? omnis, inquam, philologos et disertos istos; eos tu singulos uirga perduceres, uerbis moneres.
Page 172 - Clitomachus anceps in dubium vocare omnia. Quidnam igitur agerent isti ipsi sapientissimi viri-, si de suo quisque more atque instituto deducerentur? Socrates ne coargueret, Zeno ne disceptaret, Diogenes ne increparet, nequid Pythagora sanciret, nequid Heraclitus absconderet , nequid Clitomachus ambigeret.
Page 284 - Faustinianus ornamenti adscquetur, tantum tu voluptatis ex Faustiniani elegantia capies. Quam doctus sit, mihi crede; quam rei militaris peritus, praedicant omnes sub quibus meruit. Sed turn demum doctrinae industriaeque suae fructum is sese percepisse putabit, ubi se tibi probarit.
Page 343 - cares, sed verbi vitio non cares. Gaius enim Caesar, ille perpetuus dictator, Cn. Pompei socer, a quo familia et appellatio Caesarum deinceps propagata est, vir ingenii praecellentis, sermonis praeter alios suae aetatis castissimi, in libris, quos ad M. Ciceronem De Analogia conscripsit, ' harenas ' vitiose dici existimat, quod ' harena

Bibliographic information