Benedicti de Spinoza Opera quae supersunt onmia, Volume 3

Front Cover
typis et sumtibus Bernh. Tauchnitz jun., 1846 - Philosophy
0 Reviews
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page iii - Tractatus theologicopoliticus, continens dissertationes aliquot, quibus ostenditur libertatem philosophandi non tantum salva pietate et reipublicae pace posse concedi, sed eandem nisi cum pace reipublicae ipsaque pietate tolli non posse" mit dem Motto aus dem ersten Briefe Joh.
Page 50 - Omnia, quae honeste cupimus, ad haec tria potissimum referuntur, nempe res per primas suas causas intelligere; passiones domare, sive virtutis habitum acquirere; et denique secure et sano corpore vivere.
Page 22 - Quare non credo, ullum alium ad tantam perfectionem supra alios pervenisse, praeter Christum, cui Dei placita, quae homines ad salutem ducunt, sine verbis aut visionibus, sed immediate revelata sunt, adeo ut Deus per mentem Christi sese Apostolis manifestaverit, ut olim Mosi mediante voce aereiL Et ideo vox Christi, sicut illa, quam Moses audiebat, vox Dei vocari potest.
Page vii - Slave to no sect, who takes no private road, But looks through nature up to nature's God...
Page 207 - ... et quia lex summa naturae est, ut unaquaeque res in suo statu, quantum in se est, conetur perseverare, idque nulla alterius sed tantum sui habita ratione, hinc sequitur unumquodque individuum ius summum ad hoc habere, hoc est (uti dixi), ad existendum et operandum prout naturaliter determinatum est.
Page 6 - Huius igitur mali causam quaerens non dubitavi, quin inde ortum fuerit, quod ecclesiae ministeria, dignitates et eius officia beneficia aestimare et pastores summo honore habere, vulgo religioni fuit. Simulac enim hic abusus in ecclesia incepit, statim pessimo cuique ingens libido sacra officia administrandi incessit, et amor divinae religionis propagandae in sordidam avaritiam et ambitionem, atque ita ipsum templum in theatrum degeneravit, ubi non ecclesiastic!
Page 88 - Si quid igitur in natura contingeret, quod ejus universalibus legibus repugnaret, id decreto, et intellectui, et naturae divinae necessario etiam repugnaret; aut si quis statueret, Deum aliquid contra leges naturae agere, is simul etiam cogeretur statuere, Deum contra suam naturam agere, quo nihil absurdius.
Page 22 - Moscs cum Deo de facie ad faciem, ut vir cum socio solet (hoc est mediantibus duobus corporibus) loquebatur Christus quidem de mente ad mentem cum Deo communicavit.
Page 190 - qui enim omnia, quae in Scriptura habentur promiscue amplectitur, tanquam universalem et absolutam de Deo doctrinam, nee accurate cognovit, quidnam captui vulgi accommodatum sit, non poterit vulgi opiniones cum divina doctrina non confundere . . ."9.
Page 31 - Prophetae imaginationis ope Dei revelata perceperint, non dubium est, eos multa extra intellectus limites percipere potuisse; nam ex verbis et imaginibus longe plures ideae componi possunt, quam ex solis iis principiis et notionibus quibus tota nostra naturalis eognitio supers truitur.

Bibliographic information