Bibliotheca Classica Latina sive Collectio Auctorum Classicorum Latinorum ...: cum notis et indicibus, Volume 48

Front Cover
Lemaire, 1822
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 143 - Herbaque quae latuit Cerealibus obruta sulcis Exserit e tepida molle cacumen humo : Quoque loco est vitis de palmite gemma movetur, Nam procul a Getico litore vitis abest. Quoque loco est arbor turgescit in arbore ramus, Nam procul a Geticis finibus arbor abest.
Page 64 - Cur aliquid vidi ? cur noxia lumina feci ? Cur imprudenti cognita culpa mihi ? Inscius Actaeon vidit sine veste Dianam : 105 Praeda fuit canibus non minus ille suis. Scilicet in Superis etiam fortuna luenda est ; Nee veniam, laeso numine, casus habet.
Page 256 - ... vidi ego linigerae* numen violasse fatentem Isidis Isiacos ante sedere focos, alter, ob huic similem privatus lumine culpam, clamabat media se meruisse via.
Page 192 - Maeonides nullas ipse reliquit opes.' Motus eram dictis, totoque Helicone relicto Scribere conabar verba soluta modis. Sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos, 25 Et quod temptabam dicere, versus erat.
Page 24 - ... non potes avelli. simul hinc, simul ibimus," inquit, „te sequar et coniunx exulis exul ero. et mihi facta via est et me capit ultima tellus; accedam profugae sarcina parva rati. 85 te iubet a patria discedere Caesaris ira, me pietas. pietas haec mihi Caesar erit.
Page 194 - Tibullo Tempus amicitiae fata dedere meae. Successor fuit hic tibi, Galle ; Propertius illi ; Quartus ab his serie temporis ipse fui.
Page 13 - ¡lie minax. inter utrumque fremunt inmani murmure venti. 25 nescit, cui domino pareat, unda maris, nam modo purpureo vires capit Eurus ab ortu, nunc Zephyrus sero vespere missus adest, nunc sicca gelidus Boreas bacchatur ab Arelo, nunc Notus adversa proelia fronte gerit. 30 rector in incerto est nee quid fugiatve petatve invenit : ambiguis ars stupet ipsa malis.
Page 230 - Vilia qui quondam miseris alimenta negarat, Nunc mendicato pascitur ipse cibo. Passibus ambiguis fortuna volubilis errat, Et manet in nullo certa tenaxque loco: Sed modo lœta manet, vultus modo sumit acerbos; Et tantum constans in levitate sua est.
Page 180 - Vixque merum capiant grana, quod intus habent. Tempus et in canas semen producit aristas ; Et ne sint tristi poma sapore facit. Hoc tenuat dentem terras renovantis aratri, Hoc rígidas silices, hoc adamanta terit.
Page 73 - Romanas erudiuntque nurus. nevé, quibus scribam, possis dubitare, libellos, quattuor hos versus e tribus unus habet: "este procul, vittae tenues, insigne pudoris, quaeque tegis medios instita longa pedes! nil nisi legitimum concessaque furta canemus, inque meo nullum carmine crimen erit.

Bibliographic information