Progressive exercises in Latin lyrics. [With] Key

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 40 - SONORA buxi filia sutilis, Pendebis alta, barbite, populo, Dum ridet aer, et supinas Sollicitat levis aura frondes. Te sibilantis lenior halitus Perflabit Euri: me juvet interim Collum reclinasse, et virenti Sic temere * jacuisse ripa. Eheu ! serenum quae nebulae tegunt Repente coelum ! quis sonus imbrium ! Surgamus—heu semper fugaci Ciaudia praeteritura passu.
Page 19 - Et sinu luce roseo nitentem Candida portat. Ite, pallentes tenebrae, sub Orcum, Ite. quae tota mihi nocte diros Manium vultus, mihi dira semper Somnia fertis. Da lyram vati, puer ; ipse flores Sparge, dum canto. Bona Diva, salve, Quae tuo furvas radiante terras Lumine lustras. En tibi suaves violas, crocumque, En odorati calathos amomi: Surgit, et nostros tibi dulcis aura Portat odores. Deferat laudes utinam precesque, Quas tibi supplex mea Musa fundit, Jam pio sanctos bene docta Divos Tollere cantu.
Page 38 - О quies rerum ! O hominum benigna Mater ! O cunctis veneranda ! namque Quid potest gratum sine te, quid ulli Dulce videri ? Hue ades, nostrum miserans laborem, Sive te cœli tenet aula, sive Insulis molles choreas beatis Lseta frequentas.

Bibliographic information