Ovid: Tristia, Book 3

Front Cover
Clarendon Press, 1893 - 77 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 2 - haec est, a sacris quae via nomen habet, hic locus est Vestae, qui Pallada servat et ignem, haec fuit antiqui regia parva Numae.' 30 inde petens dextram ' porta est' ait ' ista Palati: hic Stator, hoc primum condita Roma loco est.
Page 24 - Geticis finibus arbor abest. otia nunc istic, iunctisque ex ordine ludis cedunt verbosi garrula bella fori. usus equi nunc est, levibus nunc luditur armis, nunc pila, nunc celeri vertitur orbe trochus, jo nunc ubi perfusa est oleo labente iuventus, defessos artus Virgine tingit aqua, scaena viget studiisque favor distantibus ardet proque tribus resonant terna theatra foris.
Page 19 - Vix equidem credar. sed cum sint praemia falsi Nulla, ratam debet testis habere fidem. Vidimus ingentem glacie consistere pontum, Lubricaque inmotas testa premebat aquas.
Page 19 - Et solet in multis bima manere locis. Tantaque commoti vis est aquilonis, ut altas Aequet humo turres tectaque rapta ferat. Pellibus et sutis arcent mala frigora bracis, 20 Oraque de toto corpore sola patent. Saepe sonant moti glacie pendente capilli, Et nitet inducto candida barba gelu; Nudaque consistunt, formam servantia testae, Vina, nec hausta meri, sed data frusta bibunt.
Page 3 - ... me, quae doctis patuerunt prima libellis, atria Libertas tangere passa sua est. in genus auctoris miseri fortuna redundat, et patimur nati, quam tulit ipse, fugam.
Page 2 - haec est a sacris quae via nomen habet, hic locus est Vestae, qui Pallada servat et ignem, 30 haec fuit antiqui regia parva Numae.
Page 15 - ... en ego, cum caream patria vobisque domoque, raptaque sint, adimi quae potuere mihi, ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque : Caesar in hoc potuit iuris habere nihil. quilibet hanc saevo vitam mihi finiat ense, 50 me tamen extincto fama superstes erit, dumque suis victrix omnem de montibus orbem prospiciet domitum Martia Roma, legar. tu quoque, quam studii maneat felicior usus, effuge ventures, qua potes, usque rogos 1
Page 54 - Augustum, quem temperat, orbe relicto accedat caelo faveatque precantibus absens ! 870 lamque opus exegi, quod nee lovis ira nee ignis nee poterit ferrum nee edax abolere vetustas. cum volet, ilia dies, quae nil nisi corporis huius ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi : parte tamen meliore mei super alta perennis 875 astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum, quaque patet domitis Romana potentia terris, ore legar populi, perque omnia saecula fama, siquid habent veri vatum praesagia, vivam.
Page 21 - Tunc quoque, cum pax est, trepidant formidine belli Nec quisquam presso vomere sulcat humum. Aut videt aut metuit locus hic, quem non videt hostem ; 70 Cessat iners rigido terra relicta situ.
Page 2 - Num quia perpetuos meruit domus ista triumphos? An quia Leucadio semper amata deo est? Ipsane quod festa est, an quod facit omnia festa? Quam tribuit terris, pacis an ista nota est?

Bibliographic information