Page images
PDF
EPUB

1240.

tis nostris, immo mandatis apostolicis, recusaret parere, vos dicti Alberti procuratorem in dictam præbendam investire et indu- Dec. 24. cere curaretis, auctoritate præmissa. Verum quia audivimus quod præbendam de Kalna pro qua scripsimus vencrabilis frater episcopus Sarum ejus ecclesiæ thesauria consolidaverat cum onere assignato, ejusdem ecclesia capitulo concurrente consensu, confirmatione super hoc apostolica subsequente, quorum instrumenta fuerunt nuper coram nobis exhibita, nec intentionis domini papæ fuerit, ut credimus, pro beneficio scripsisse quod annexum fuerit dignitati, mandamus vobis auctoritate jam dicta quatinus executionem memorati negotii supersedeatis omnino.

Datum apud Sarum, ix. Kalend. Januarii pontificatus nostri

anno xvo.

CCXXIX.

Carta data ab episcopo et capitulo Sarum Wellensi ecclesiæ de quieta clamancia la. s. quos solebat ecclesia Sarum annua pensione recipere, [et de appropriatione ecclesive de Whitchurch].

Lib. Evid. B. 95; C. 132. Reg. Rubr. 95.

1240.

Dec. 25.

Universis Christi fidelibus ad quos præsens scriptum per- Approvenerit, Robertus, Dei gratia Sarum episcopus, salutem in priation of

Domino :

Whitchurch in

to the

Cum de pastoralis officii sollicitudine teneamur cultum Dei Dorset in ministrantium ei numero, et ipsis ministrantibus competenter et honeste necessaria in exterioribus providere, cum of Saliscathedrals scriptum sit."non alligabitur os bovi trituranti," considerantes bury and tenuitatem et insufficientiam communæ ecclesiæ Sarum, simi- Wells. liter et communæ ecclesiæ Wellensis quam in Deo diligimus et promovere desideramus, propter quas canonici dictarum ecclesiarum et vicarii, necessitate compulsi, officii sui ministerium in dictis ecclesiis eis deputatum plerumque relinquunt, et alias sibi moram et perhendinationem provident, cupientes tali defectui et verecundiæ misericorditer obviare et pie subvenire, de ecclesia de Witchurche, de assensu venerabilis fratris nostri Jocelini Bathoniensis episcopi, dicta ecclesiæ patroni, sicut patet per instrumentum inter eum et dominum Galfridum de Mandevile super patronatu ejusdem confectum, et de assensu capituli ecclesiæ Wellensis, et de interventu et humili supplicatione et assensu decani et capituli Sarum, qui sibi in eadem ecclesia aliquando vendicabant et pensionem lx. solidorum inde percipere consueverunt, ad honorem Dei et beatæ Mariæ et beati Andreæ, dictarum ecclesiarum

1240.

patronorum, sic ordinavimus, et ordinationem ipsam auctoriDec. 25. tate pontificali confirmamus : — videlicet, quod dicta ecclesia de Witchurche post decessum vel cessionem magistri Hugonis de Greneford, rectoris ecclesiæ, libera sit et quieta omnino ab annua pensione lx. solidorum quam decanus et capitulum Sarum inde prius percipere consueverunt, et quod dicta ecclesia tunc de perpetuo vicario per nos et successores nostros ad præsentationem domini Bathon. et successorum suorum canonice instituendo perpetua successione ordinetur, cui, cum omnibus synodalibus trium solidorum duplicatis annuatim in recompensationem juris archidiaconi et omnibus ordinariis consuetis ipsi ecclesiæ imminentibus, animarum cura, servitium capellarum de Stantone et Cidioc per unum capellanum et clericum idoneum, et servitium capella de Merswode per unum capellanum et clericum idoneum, et totius parochia sollicitudo spiritualis incumbat, quatenus vicarii officio imminet exequenda, in qua vicaria jus præsentandi ad eandem domino Bathoniensi et suis successoribus quotiescunque vacaverit in perpetuum resignavimus.

Nomine autem perpetuæ vicaria percipiet in perpetuum vicarius ejusdem ecclesiæ omnes obventiones et oblationes totius altalagii, cum omnibus minutis decimis et decimis molendinorum totius parochiæ, exceptis decimis feni totius parochiæ et omnibus minutis decimis de curia abbatis de Abbedesbire in Parva Widitone et de curia utriusque capituli Sarum et Wellensis in dicta parochia; percipiet etiam vicarius omnes decimas majores de toto dominico ecclesiæ, præterquam de vilinagio. Item et habebit curtum boscum qui vocatur Havechulle, cum prato de Cosyam, pro feno, bosco, husbote, heybote. Item habebit xl. denarios annuos de capella Willelmi de Charteray, et duos solidos annuos de capella de Cernemue. Item habebit pro manso mansum et duas acras terræ quas Herbertus tenuit et mansum quod tenuit Rogerus Wodhorn, cum curtilagiis adjacentibus eisdem. Item habebit terram quæ vocatur Bury, et terram quæ vocatur Bicroft, ad agriculturam. Habebit etiam servitia et consuetudines de domibus [et] curtilagiis quæ tenent Thomas Sorellard et Willelmus figulator, et de terra de Lidlegrah quam tenet Thomas mercator, de quibus terris dicti tenentes nullum redditum reddunt nisi ad lumen ecclesiæ; quæ omnia æstimatione communi xx. marcarum valentiam indubitanter attingunt; et quæ sine omni accrescendi jure vicarius qui pro tempore fuerit perpetuo possidebit, cum communa pasturæ in bosco de Merswode et alibi, capellanis prædictæ ecclesiæ per Nicholaum de Mariscis aliquando collata.

1“ea quæ,” MSS.

1240.

Ad hæc cum prædictus magister Hugo de Greneford rector prædictæ ecclesiæ illam de patrimonio suo in multis ditaverit, Dec. 25. videlicet in septem virgatis bosci, sine quibus rector prædictæ ecclesiæ in pastura et aliis competenter sustentari non posset; item in tenemento Petri de la Bere, et undecim solidis annuis de dicto tenemento provenientibus, extra quorum possessionem fuerat aliquando ecclesia prædicta; nos in recompensationem tot laborum et sumptuum, de consensu venerabilis fratris nostri Bathoniensis episcopi, dictæ ecclesiæ patroni, concedimus et ordinamus quod in dicta ecclesia sit unus capellanus perpetuus qui perpetuo in eadem plenum faciat servitium pro benefactoribus utriusque ccclesiæ et pro fidelibus defunctis ; et habeat ad sui sustentationem portiones subscriptas, videlicet omnes decimas majores et minores de dominico abbatis de Abbudeshire in Parva Wyditone [Woditone], excepta decima feni, quæ valent annuatim duas marcas, salva una marca solvenda eidem abbati annuatim sicut continetur in compositione inter dictum abbatem et rectorem ecclesiæ de Witchurche confecta; item xx. solidos annuos de capella de Woditune Adæ militis; item xi. solidos de redditu Petri de la Bere, cum omni emolumento ex dicto tenemento proveniente, præter decimas et præter redditum qui inde debetur annuatim ad lumen ecclesiæ prædicta; item iv. solidos provenientes de decimis iiii. acrarum in villa de Kingeston Radulfi Russel; habebit etiam idem capellanus mansum quod Hugo Granford emit a Rogero Sumeter, reddendo inde annuatim ad lumen ipsius ecclesiæ duos solidos.

Volumus autem et ordinamus ut idem capellanus juret fidelitatem vicario qui pro tempore fuerit, de indemnitate ejusdem ecclesiæ pro posse suo conservanda, et quod ipse jus ecclesiæ ipsius vel vicarii in nullo diminuet vel defraudabit, nec ab aliis quantum in eo est diminui vel defraudari sustinebit. Item et, cum idem capellanus de bonis ipsius ecclesiæ sustentetur, volumus et ordinamus quod intersit cum vicario servitiis ipsius ecclesiæ, auxilium et consilium suum eidem in quantum poterit quoad regimen ipsius ecclesiæ et parochiæ, salvo plenario servitio defunctorum, impendendo.

Præsentationem autem hujus capellani quotiescunque cesserit vel decesserit domino Bathoniensi et successoribus suis tanquam patronis per hanc ordinationem nostram in perpetuum reser

vamus.

De decimis autem, terris, pratis, pascuis, redditibus, edificiis, et hominibus, servitiis, et aliis quibuscunque possessionibus et rebus residuis ad dictam ecclesiam spectantibus, taliter ordinando providimus, et providendo decrevimus ordinandum, et

1240.

ordinavimus, quod decanus et capitulum Sarum, et per eos Dec. 25. ecclesia Sarum, unam medietatem omnium prædictorum pro æqualibus portionibus, decanus et capitulum Wellensis, et per eos ecclesia Wellensis, ad augmentum communæ suæ, quæ in utraque prædictarum ecclesiarum minus tenuis hactenus existat et exilis, habeant et possideant futuris et perpetuis temporibus pleno jure. Portio autem quam per hanc ordinationem nostram assignamus decano et capitulo Sarum ad augmentum communæ suæ hæc est: aula quæ fuit personæ, cum tota curia et gardino ex parte boreali rivuli cum Winesgore et Grashege. Item, una medietas totius dominici dictæ ecclesiæ boscorum, pascuorum, omnium libertatum, liberarum consuetudinum et aliarum rerum omnium quæ ad personam dictæ ecclesiæ pertinere consueverunt. Item, terræ redditus et servitia subscriptorum hominum cum omnibus pertinentiis suis et emolumentis; scilicet, unius virgatæ terræ cum pertinentiis suis quam tenent Edwardus de Putte, Oliverus de Putte, Willelmus Pandeleshurste; item et quatuor dimidiarum virgatarum terræ quas tenent Henricus de Cruce, Willelmus Cocwell, Hugo de Rihull, Filenia de Rihull; item et duorum ferlingorum terræ quæ tenent Hunfridus de Rihull et Osbertus Wateman; item et quinque coteriarum quas tenent Rogerus Tinckare, Adam Segare, Ailwardus Suel, Wimarc lotrix, et Ricardus bercarius: præterea et unius dimidiæ virgatæ terræ quam tenet Thomas mercator: ad hæc, decimæ de Lidleghe; item, decima totius terræ Gilberti de Anestye; item, tenentium de Wodeton Abbatis; item, Ricardi Cumer; item, de Gillewardesleghe de la Wyla, de terra Johannis Payn; item, de Lasage, de terra Johannis et Hamonis de Cinnocke, de terra Nicholai de Marisco, cum decimis omnibus pertinentibus ad capellan de Merswode, et cum omnibus decimis ex parte boreali ecclesia de Witechurche, et cum decimis terræ Petri de la Bere et Willelmi de Gresleghe et de Ham. de Scumbe, et sic versus orientem cum decimis debitis de Pilesdone.

[ocr errors]

Portio vero quam similiter per hanc ordinationem nostram decano et capitulo Wellensi, et per eos ecclesiæ Wellensi, ad augmentum suæ communæ, assignamus, hæc est: videlicet, tota bertona quæ consueverat esse personæ, cum toto gardino inter cimiterium et bertonam prædictam ; item, curtilagium retro bertonam; item, gardinum ex parte orientali bertonæ usque ad rivulum; item, altera medietas totius dominici dictæ ecclesiæ, boscorum, pascuorum, omnium libertatum, liberarum consuetu

1 "Osmerus," Reg. Rubr. and B.
2 "Folkina," Reg. Rubr. and B.

3 "Gouwoldeshege," Reg. Rubr. and B.

dinum et aliarum rerum omnium quæ ad personam dictæ ecclesiæ pertinere consueverunt. Item, terræ redditus et servitia subscriptorum hominum cum omnibus pertinentiis suis et emolumentis; scilicet, unius virgatæ terræ cum pertinentiis quam tenent Durandus de Putte, Rogerus de Putte, et Godelina de Putte; item etiam unius virgata terræ quam tenet Ricardas filius Osmundi; item, dimidiarum duarum virgatarum terræ quas tenent Johannes de Hunnchuil, Hunfridus de Rohull; item etiain quatuor ferlingorum terræ quæ tenent Hamundus de Rihull, Willelmus Belle, Cristina de Rihull, et Willelmus Kinge; item et septem coteriarum quas tenent Radulfus de Mannescumbe, Ricardus Bissop, Johannes Ridare, Wimarc relicta Tristram,1 Galfridus Ridere, Warelnam et Robertus Cutbup; item et decima de Cydiok, de Stantone, de la Butte, de Rihull, Henrici tenentis ecclesiæ, Thomæ mercatoris, Ricardi filii Osmundi, Galfridi de la Burne et tenentium suorum, Joh. de la Boveric; item decimæ de Manescumbe et de Mortescumbe, de Cochull, et Willelmi Bissop de Witechurche; item de Hundelbull, de Blakehege, de la Putte, et Forestarchege.

Concedimus autem per hanc ordinationem nostram, auctoritate pontificali statuentes, ut prædicta capitula de Sarum et de Well. per se vel per suos statim, cedente vel decedente magistro Hugone de Greneford persona prædictæ ecclesiæ de Witchurche, supradictas portiones sibi in dicta eccles a assignatas, nostra et successorum nostrorum vel officialium vel loci archidiaconi vel officialium suorum auctoritate ulterius minime requisita, libere ingrediantur et possideant inconcusse. Licet autem prædicta ecclesia de Wittchurche cum pertinentiis suis nobis lege diocesana in episcopalibus, et loci archidiacono in archidiaconalibus, sit subjecta et nostræ in omnibus et ipsius ordinariæ jurisdictioni existat, nos tamen ex certis causis de assensu decani et capituli Sarum et loci archidiaconi venerabilem fratrem nostrum Bathoniensem episcopum et successores suos, decanum et capitulum Wellensem, quoad omnia ipsos in dicta parochia de Wittchurche contingentia ab omni nostra et successorum nostrorum et archidiaconorum loci et officialium nostrorum et suorum similiter ministrorum subjectione prorsus, jurisdictione et coercione, liberos penitus in perpetuum in omnibus esse volumus et exemptos, et eos per hanc nostram ordinationem [exemimus].3

Et si forte super decimis vel rebus aliis ad Sarum sive Wellensem decanos vel eorum capitula in dicta parochia perti

B.

"Thurstani," Reg. Rubr. and

2" Rokeleshege," Reg. Rubr. and

B.

3 "exivimus," MSS.

1240. Dec. 25.

« PreviousContinue »