Das Criminalrecht der römischen Republik: Abth. Bis zur Gesetzgebung der Zwölf Tafeln. 2. Abth. Seit der Gesetzgebung der Zwölf Tafeln

Front Cover
 

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 42 - Porcia tamen lex sola pro tergo civium lata videtur*, quod gravi poena, si quis* verberasset .necassetve civem Romanum, sanxit ; Valeria lex, cum eum qui provocasset virgis caedi securique necari vetuisset, si quis adversus ea fecisset, nihil ultra quam ' inprobe factum
Page 108 - Post aliquot deinde annos, non sufficiente eo Praetore, quod multa turba etiam peregrinorum in civitatem veniret, creatus est et alius Praetor, qui peregrinus appellatus est ab eo, quod plerumque inter peregrinos jus dicebat.
Page 362 - Homines tenues, obscuro loco nati, navigant, adeunt ad ea loca quae numquam antea viderunt, ubi neque noti esse iis quo venerunt, neque semper cum cognitoribus esse possunt. Hac...
Page 184 - Deinceps igitur omnibus magistratibus auspicia et iudicia dantur: iudicia (ita) ut esset populi potestas ad quam provocaretur, auspicia ut multos inutiles comitiatus probabiles inpedirent morae. saepe enim populi impetum iniustum auspiciis di immortales represserunt.
Page 103 - Bini sunto ; magistratum quinquennium habento [reliqui magistratus annui sunto] eaque potestas semper esto. — luris disceptator, qui privata iudicet iudicarive iubeat, praetor esto. Is iuris civilis custos esto. Huic potestate pari quotcumque senatus creverit populusve iusserit, tot sunto.
Page 244 - Nam cum tam moderata iudicia populi sint a maioribus constituta, primum ut ne poena capitis cum pecunia coniungatur, deinde ne improdicta die quis accusetur, ut ter ante magistratus accuset intermissa die quam multam irroget aut iudicet, quarta sit accusatio trinum nundinum prodicta die, quo die...
Page 167 - De custodia reorum proconsul aestimare solet, utrum in carcerem recipienda sit persona an militi tradenda vel fideiussoribus committenda vel etiam sibi. hoc autem vel pro criminis quod obicitur qualitate vel propter honorem aut propter amplissimas facultates vel pro innocentia personae vel pro dignitate eius qui accusatur facere solet.
Page 160 - ... ingensque et hinc severitas. L. Fulvius argentarius bello Punico secundo cum corona rosacea interdiu e pergula sua in forum prospexisse dictus ex auctoritate senatus in carcerem abductus non ante finem belli emissus est. P. Munatius cum demptam Marsuae coronam e floribus capiti suo inposuisset atque ob id duci cum in vincula triumviri iussissent, 9 appellavit tr.
Page 238 - habent alii vocationem, alii prensionem, alii neutrum ; vocationem, ut consules et ceteri qui habent imperium ; prensionem, ut tribuni plebis et alii qui habent viatorem ; neque vocationem neque prensionem, ut quaestores et ceteri qui neque lictorem habent neque viatorem.
Page 20 - Et cum plebem hinc provocatione, hine tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti viderentur, cuius rei prope iam memoria aboleverat, relatis quibusdam ex magno intervallo caerimoniis renovarunt, et cum religione inviolatos eos tum lege etiam fecerunt sanciendo, ut, qui tribuni? plebis, aedilibus, iudicibus decemviris nocuisset, eius caput lovi sacrum esset, familia ad aedem Cereris, Liberi Liberaeque venum iret.

Bibliographic information