Grégoire de Tours: Histoire des Francs; livres I-VI. Texte du manuscrit de Corbie, Bibliothèque nationale, ms. lat 17655, Books 1-6

Front Cover
A. Picard, 1886 - France - 235 pages
 

Popular passages

Page 81 - Oseara fluvium piscibus valde praedivitem , ab aquilone vero alius fluviolus venit, is qui per portam ingrediens ac sub pontem decurrens, per aliam rursum portam egreditur, totum monitionis locum placida unda circumfluens, ante portam autem molinas mira velocitate divertit. Quattuor portae a quattuor plagis mundi sunt positae, totumque aedificium...
Page 158 - Nicetio beato, discussis causis, invenerunt eos de his sceleribus quibus accusabantur valde convictos; pracceperuntque. ut qui talia commiserant episcopatus honore privarentur. At illi, cum adhuc propitium sibi regem esse nossent, ad eum accedunt, implorantes se iniuste remotos, sibique tribui licentiam, ut ad papam urbis Romae accederé debeant. Rex vero annuens petitionibus eorum, datis epistolis, eos abire permisit.
Page 96 - Serpens ampullam vino plenam repperit. Per huius enim os ingressus, quod intus habebatur avidus hausit. A quo inflatus vino, exire per aditum, quo ingressus fuerat, non valebat. Veniens vero vini dominus, cum ille exire niteretur nec possit, ait ad serpentem ; „Evome prius, quod ingluttisti, et tune poteris abscidere liber.
Page 46 - Rogo vos, o fortissimi praeliatores , ut saltern mihi vas istud [hoc enim de urceo supra memorato dicebat] extra partem concederé non abnuatis" •. Haec rege dicente illi, quorum erat mens sanior, aiunt: „Omnia, gloriose rex , quae cernimus , tua sunt , sed et nos ipsi tuo sumus dominio subiugati. Nunc quod tibi beneplacitum videtur, facito ; nullus enim potestati tuae resistere valet
Page 221 - Francus, ita ait: ,Ne potitis, viri, quicquam hic de thesauris anteriorum regum habere; omnia enim quae cernetis de mea proprietate oblata sunt, quia mihi gloriosissimus rex multa largitus est, et ego nonnulla de proprio congregavi labore et de domibus mihi concessis tam de fructibus quam tributis plurima reparavi.
Page 50 - ... deleturus leprae veteris morbum sordentesque maculas gestas antiquitus recenti latice deleturus. Cui ingresso ad baptismum sanctus Dei sic infit ore facundo: "Mitis depone colla, Sigamber; 10 adora quod incendisti, incende quod adorasti.
Page 47 - Chrothild zu ihrem gemahl, den sie für die taufe einnehmen will: nihil sunt dii, quos colitis, qui neque sibi neque aliis poterunt subvenire: sunt enim aut ex lapide aut ex ligno aut ex metallo aliquo sculpti, nomina vero, quae eis indidistis, homines fuere, non dii.
Page 223 - Sidulium meditatus, quorum versiculi debiles nullis pedibus subsistere pos5 sunt; in quibus , dum non intellegebat , pro longis sillabis breves posuit et pro breves longas statuebat; et alia opuscula vel hymnos sive missas edidit, quae nulla ratione suscipi possunt.
Page 71 - Et ego vos inducam in patriam, ubi aurum et argentum accipiatis, quantum vestra potest desiderare cupiditas , de qua pecora , de qua mancipia, de qua vestimenta in abundantiam adsnmatis.
Page 43 - Unde indubitatum est, non minoris criminis hunc reum esse quam Arrium illum, cui similiter in secessum fuerunt interna deposita per partis inferioris egestum, quia nec istud sine heresi potest accipi, ut in ecclesiam non obaudiatur sacerdos Dei, cui ad pascendum oves commissae sunt, et ille se ingerat potestati, cui neque a Deo neque ab hominitus aliquid est commissum.

Bibliographic information