Dolopathos sive De rege et septem sapientibus

Front Cover
K.J. Trübner, 1873 - 99 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 97 - Simulacra gentium argentum et aurum : opera manuum hominum. Os habent, et non loquentur : * oculos habent, et non videbunt. Aures habent, et non audient : * nares habent, et non odorabunt. Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt: * non clamabunt in gutture suo. Similes illis fiant qui faciunt ea : * et omnes qui confidunt in eis.
Page 16 - Ob dilectionem igitur ipsius earumdem artium liberalium 15 immensam prolixitatem in tantam brevitatem quadam mirabili et ineffabili subtilitate contraxit ingenii, ut eas intra libelluli manualis compendium concluderet, possetque eas quivis in tribus annis facile ad perfectum addiscere , quas ipse vix cum magno etiam sudore percipere valuisset.
Page 53 - Sicque lucente luna per medios transit milites, ut nigra pars armorum eius viginti albos 15 deluderet et alba pars deciperet nigros, putarentque nigri unum esse ex albis, et albi unum ex nigris fore. Sic ergo pertransiens venit ad patrem depositumque a ligno asportavit.
Page 51 - At vero rex maximo efflu- 20 ctuans gaudio, sperans quod perdita recuperare posset, pollicebatur illis vitam et gratiam suam, si crimen confiterentur redderentque thesauros. luvenis autem ille ex metu et necessitate audaciam sumens: Non ideo, ait, o serenissime rex, ego aut mei, quia hic miser truncus ad nos aliquid pertineat, 25 lacrimas effundimus, sed quia hec dies nefastus michi sinistre manus pollicem abstulit. Ob hoc ergo lacrime effuse, exarate facies, capilli evulsi, quia ego adhuc iuvenis...
Page 3 - ... vestra, quamvis sero, luce clarior resplendivit sanctitudo. Respirans igitur a dolore, tanto le- 15 tior de invento , quod tam avide quesieram , effectue sum, quanto antea gravius de non invento fueram contristatus, visaque est michi vestra sanctitas eo pretiosior et excellentior, quo nunc, his diebus nostris, qui mali sunt, rarior quis similis vobis et difficilius invenitur. Nam hoc maxime tempore, 20 secundum domini dictum, vix invenitur locus, ubi digne possit caput suum filius hominis reclinare,...
Page 59 - Quod ita fieri potuisset, melius por prolatum exemplum in- 20 telligas; narrabo, quod quondam accidit. Hoc etenim ius meum est, taleque tributum regibus ac principibus solvere teneor. Rex autem cum magna aviditate exemplum sapientis expectans cunctis ilico silentium imponit, et sapiens voce utens mediocri sic incipit: 25 Fuit quondam nobilis vir et potens castellum munitissimum aliasque multas possessiones habens.
Page 53 - ... albo, inde nigro panno opertum ascendit. Sicque lucente luna per medios transit milites, ut nigra pars armorum eius viginti albos 15 deluderet et alba pars deciperet nigros, putarentque nigri unum esse ex albis, et albi unum ex nigris fore. Sic ergo pertransiens...
Page 51 - Tune rex 35 vehementer urgebat soñera, ut daret consilium, minime de thesauro perdito aiens se curare, si tantummodo furein, quis fuerit agnovisset. Cui senex: Fac ilium, inquit, abstractum de cuppa caude equi fortissimi alligari trahique per plateas et vicos civitatum regni tui. Porro milites armati subsequantur capientes si quos viderint viros vel mulieres ad aspectum ca-daveris lacriman, tibique eos presentantes.
Page 51 - Stabat autem ille filius eius maior, qui et ei fuerat socius, ante ipsas fores. Qui cum videret patrem sic miserabiliter trahi, flere quidem non audens, sed non volens lacrimas prohibere, occasione recepta cutellum lignumque accipit quasi aliquid incisurus, sinistreque manus pollicem ex industria sibi 15 amputavit.
Page 77 - ... ut pransuri aut cenaturi manus super uxoris caput abluerent abstergerentque capillis, nullusque ei alius ad reficiendum daretur cibus, quam qui canibus parabatur.

Bibliographic information