M. Fabii Quintiliani institutionis oratoriae libri duodecim ad fidem codicum manu scriptorum

Front Cover
Teubner, 1884
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 170 - Ex industria Senecam in omni genere eloquentiae distuli propter vulgatam falso de me opinionem, qua damnare eum et invisum quoque habere sum creditus. Quod accidit mihi, dum corruptum et omnibus vitiis fractum dicendi genus 126 revocare ad severiora iudicia contendo.
Page 165 - Ennium 88 sicut sacros vetustate lucos adoremus, in quibus grandia et antiqua robora iam non tantam habent speciem quantam religionem.
Page 79 - Tropus est verbi vel sermonis a propria significatione in aliam cum virtute mutatio.
Page 80 - In totum autem metaphora brevior est similitudo, eoque distat, quod illa comparatur rei quam volumus 9 exprimere, haec pro ipsa re dicitur. Comparatio est, cum dico fecisse quid hominem ut leonem ; translatio, cum dico de homine, leo est.
Page 168 - Multa in Asinio Pollione inventio, summa diligentia, adeo ut quibusdam etiam nimia videatur, et consilii et animi satis; a nitore et iucunditate Ciceronis ita longe abest, ut videri possit saeculo prior.
Page 166 - Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum. ceterum nitor et summa in excolendis operibus manus magis videri potest temporibus quam ipsis defuisse : virium tarnen Accio plus tribuitur, Pacuvium videri doctiorem, qui esse docti adfectant, volunt.
Page 271 - Sed accentus quoque, cum rigore quodam, tum similitudine ipsa, minus suaves habemus ; quia ultima syllaba nee acuta unquam excitatur nee flexa circumducitur sed in gravem vel duas graves cadit semper. Itaque tanto est sermo Graecus Latino iucundior, ut nostri poetae, quotiens dulce carmen esse voluerint, illorum id nouii34 nibus exornent.
Page 156 - Laelii orationes ferebantur. neque id statim legenti persuasum sit, omnia, quae optimi auctores dixerint, utique esse perfecta. nam et labuntur aliquando et oneri cedunt et indulgent ingeniorum suorum voluptati, nec semper intendunt animum, nonnumquam fatigantur, cum Ciceroni dormitare interim Demosthenes, Horatio vero etiam Homerus ipse videatur.
Page 172 - Sed etiam qui summa non adpetent, 10 contendere potius quam sequi debent. Nam qui hoc agit ut prior sit, forsitan etiam si non transient aequabit Eum vero nemo potest aequare cuius vestigiis sibi utique insistendum putat ; necesse est enim semper sit posterior qui sequitur.
Page 263 - Graeci vocant (nos sane visiones appellemus), per quas imagines rerum absentium ita repraesentantur animo, ut eas cernere oculis ac praesentes habere videamur; has quisquis bene conceperit, is erit in adfectibus potentissimus.

Bibliographic information