A. Gellii Noctium atticarum, libri XX, Volume 1

Front Cover
In aedibus B. G. Teubneri, 1886 - 359 pages
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 190 - autem dicta, quia genus hoc in alienam familiam transitus per populi rogationem fit. 9 Eius rogationis verba haec sunt : " Velitis, iubeatis, uti L. Valerius L. Titio tam iure legeque filius siet, quam si ex eo patre matreque familias eius natus esset, utique ei vitae necisque in eum potestas siet, uti patri endo filio est. Haec ita uti dixi, ita vos, Quirites, rogo.
Page 182 - Admiranda tibi levium spectacula rerum, Magnanimosque duces totiusque ordine gentis Mores et studia et populos et proelia dicam. 5 In tenui labor; at tenuis non gloria, si quem Numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.
Page 198 - Scio solere plerisque hominibus rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere atque crescere.
Page 189 - ... paulo post idem Asellio in eodem libro: [fr. 2] «nam neque alacriores» inquit «ad rem publicam defendundam neque segniores ad rem perperam faciundam annales libri commovere quicquam possunt. scribere autem bellum initum quo consule et quo confectum sit et quis triumphans introierit ex eo...
Page 199 - Sed enim id metuere, ne, si nemo esset homo quem vereremur, quidquid luberet faceremus. Ne sub solo imperio nostro in servitute nostra essent, libertatis suae causa in ea sententia fuisse arbitror.
Page 1 - Usi autem sumus ordine rerum fortuito, quem antea in excerpendo feceramus. Nam proinde ut librum quemque in manus ceperam seu Graecum seu Latinum vel quid memoratu dignum audieram, ita quae libitum erat, cuius generis cumque erant, indistincte atque promisce annotabam...
Page 55 - autem virgo propterea dici videtur, quia pontificis maximi manu prensa ab eo parente in cuius 14 potestate est, veluti bello capta, nbducitur. In libro primo Fabii Pictoris, quae verba pontificem maximum dicere oporteat, cum virginem capiat, scriptum est. Ea verba haec sunt : " Sacerdotem Vestalem, quae sacra faciat quae ius siet sacerdotem Vestalem facere pro populo Romano Quiritibus, uti quae* optima lege fuit, ita te, Amata, capio.
Page 141 - Ijwcoxucov inscripta est equites quosdam dicit «pedarios» appellatos' videturque eos significare qui nondum a censoribus in senatum lecti senatores quidem non erant sed, quia honoribus populi usi erant, in senatum veniebant et sententiae ius habebant.
Page 106 - Laevius poeta meminit in Erotopaegniis. Verba Laevii haec sunt, quibus significat haedum, qui ad epulas fuerat adlatus, dimissum cenamque ita ut lex Licinia sanxisset, pomis oleribusque instructam ; Lex Licinia (inquit) introducitur, Lux liquida haedo redditur.
Page 123 - Sed enim Saturionem et Addictum et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, cum, pecunia omni quam in opens artificum scaenicorum pepererat, in mercatibus perdita, inops Romam redisset et ob quaerendum victum ad circumagendas molas quae "trusatiles " appellantur, operam pistori locasset.

Bibliographic information