Dolopathos; sive, De rege et septem sapientibus

Front Cover
K.J. Trübner, 1873 - 99 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Common terms and phrases

Popular passages

Page 95 - Simulacra gentium argentum et aurum : opera manuum hominum. Os habent, et non loquentur : * oculos habent, et non videbunt. Aures habent, et non audient : * nares habent, et non odorabunt. Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt: * non clamabunt in gutture suo. Similes illis fiant qui faciunt ea : * et omnes qui confidunt in eis.
Page 60 - Abscide, ait loripedi, quocumque volueria ferramento marcarum tuarum pondus. Verum si plus aut minus iusto pondere ad quantitatem cuspidis accus inde tuleris vel si una sanguinis gutta infecerit linteum, cum sanguis substantia sit iuvenis, scias te continuo mille mortibus perimendum discerptumque in mille frusta fore escam bestiarum et avium, totumque genus tuum simili sententie subiacebit resque tue publicabuntur. Hanc ille horribilem expavescens sententiam: Quoniam, inquit, nullus est hominum excepto...
Page 48 - Unde difficile videtur michi, te posse aut thesaurum recuperare aut cognoscere furem. Tune rex 35 vehementer urgebat senem, ut daret consilium, minime de thesauro perdito aiens se curare, si tantummodo furem, quis fuerit 23 cultro] cultor agnovisset.
Page 60 - ... inter loripedem et iuvenem versabatur, illi committit terminandam. At illa vocatis utrimque partibus: Tibi, inquit, o loripes, secundum regis principumque sententiam licet de carne iuvenis centum marcarum pondus [155d] auferre.
Page 68 - ... deorsum. Verum cum hoc diutius ferre non possem, coactus sum iterum descendere, et aliquando inter ipsius crura gigantis, aliquando inter ovium suarum gregem 5 occultabar. Habebat enim gigas mille fere oves, quas cum numeratas cottidie, una pinguiori sibi retenta, ad pascua dimitteret, eas tamen, nescio qua arte vel maleficiis incantatas, sero de pascuis sponte sua revertentes integro recipiebat numero.
Page 51 - Hiisque cadaver ligno pedibus suspensum nocte ac die custodiendum committas, viginti albis bine, inde viginti nigris circa ipsum ordinatis. Hii profecto, si vigilanter custodierint, tuum capient furem, quia non patietur ipse diutius penderé socium, etiam si sciât, о se mortem protinus subiturum.
Page 13 - ... suos, qua- 25 tinus puerum et scientia sua instrueret, et a malignorum insidiis diligentius custodiret. Timebat enim pater, ne aliquid sinistri per invidiam pateretur, quia hoc a divinis et astrorum peritis acceperat. At Virgilius ob reverentiam et amicitiam...
Page 59 - ... cum quo et strigis fortuito casu excussit pennam. Quo facto membra dimittit lecto, suspendit sursum palpebras, et somno totis viribus reluctatur. At illa iuvenem suis iterum artibus magicis obdormisse putans, secura et nuda iuxta ipsum se collocat.
Page 51 - ... albo, inde nigro panno opertum ascendit. Sicque lucente luna per medios transit milites, ut nigra pars armorum eius viginti albos 15 deluderet et alba pars deciperet nigros, putarentque nigri unum esse ex albis, et albi unum ex nigris fore. Sic ergo pertransiens venit ad patrem depositumque a ligno asportavit.
Page 59 - Accepta ergo ille pecunia, redit ad 10 virginem, offert argentum, accipit illa, diemque letum ad vesperum usque perducunt. Sero autem, cum paratum esset cubiculum, pennaque ex more pulvillo subposita, illa iuvenem subsecutura premittit. Qui iuvenis ad lectum preterite noctis veniens delusione sibi ex lecti mollicie contigisse putans...

Bibliographic information