Die dem Boethius fälschlich zugeschriebene Abhandlung De unitate

Front Cover
Aschendorff, 1891 - Philosophy - 56 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Popular passages

Page 36 - Sensus enim figuram in subiecta materia constitutam, imaginatio vero solam sine materia iudicat figuram. Ratio vero hanc quoque transcendit speciemque ipsam, quae singularibus inest, universali consideratione perpendit. Intelligentiae vero celsior oculus existit. Supergressa namque universitatis ambitum, ipsam illam simplicem formam pura mentis acie contuetur.
Page 22 - Prima enim et vera unitas, quae est unitas sibi ipsi, creavit aliam unitatem, quae esset infra eam. Sed quia omne creatum omnino diversum est ab eo, a quo creatum est, profecto creata unitas a creante unitate omnino diversa esse debuit et quasi opposita. Sed quia creatrix unitas non habet principium...
Page 38 - ... per natura, immessa dal creatore, la tendenza verso il grado di essere relativo ad essi e però verso il grado di unità relativa; tutti aspirano perciò con ogni forza all'unità: « Ac per hoc, quia ex quo res habet esse, una est: ideo motus omnium substantiarum est ad unum et propter unum; et nihil eorum, quae sunt, appetit esse multa, sed omnia, sicut appetunt esse, sic et unum esse. Quia enim omnia esse naturaliter appetunt, habere autem esse non possunt, nisi sint unum, ideo omnia ad unum...
Page 33 - Aristoteles dixit libro suo de anima , et de sensu et sensato, et de intellectu et intellecto, ab autore libri scias esse collectum. Unde pnsiifuam, Deo volenle, hunc habueritis, in hoc illos tres plenissime vos habere non dubitetis.
Page 16 - Igitur si ex separatione destruitur res, profecto in suo esse nonnisi unitione servatur. Unitio autem non fit nisi unitate. Quae cum ab unito separatur, unitio, qua unum erat, dissolvitur. Soluta autem unitione destruitur essentia eius, quod ex earum unitione provenerat; quare fit non-unum. Quapropter sicut unitate res ad esse ducitur, sic et unitate in illo esse custoditur. Unde esse et unum inseparabiliter concomitantur se et videntur esse simul natura. Quia enim creator vere unus est, ideo rebus,...
Page 4 - Quapropter sicut unitate res ad esse ducitur, sic et unitate iu illo esse custoditur. Unde esse et unum inseparabiliter concomitantur se et videntur esse simul natura. Quia enim creator vere unus est, ideo rebus, quas condidit in hoc numero, dedit, ut unaquaeque habeat esse una. Ac per hoc, quia ex quo res habet esse, una est, ideo motus omnium substantiarum est ad unum et propter unum; et nihil eorum, quae sunt, appetit esse multa, sed omnia, sicut appetunt esse, sic et unum esse.
Page 6 - ... permutationi sed non corruptioni. In quibus enim materia est subtilis, simplex, remota a contrarietate et separatione, parificatur ei unitas et unitur cum ea sic, ut haec et illa sint unum non divisibile in actu; sicut in caelestibus, in quibus unitas a materia inseparabilis est; et ideo carent fine, quia perpetua sunt. In quibus vero materia fuerit spissa, debilis, non adaequatur ei unitas, sed debilitatur in uniendo et retinendo eorum essentiam, et ob hoc dissolvitur essentia eorum, quia non...
Page 10 - Qui adhaeret meretrici, unum corpus efßcitur (I. Cor., 6,16). Sic omnia unitatem appetunt, ut etiam, quae multa sunt, unum dici velint. Quaecunque enim sunt, id quod sunt aut vera unitate esse nituntur, ,aut saltem eam simulando nituntur. Quidquid enim est, vel est unum vel plura. Pluralitas autem non est nisi ex aggregatione unitatum. Quae unitates si sunt disgrega tae, facumt multitudinem, si vero fuerint continuae in materia, faciunt magnitudinem.
Page 41 - Nihil est autem esse quam unum esse. ;Itaque in quantum quidque unitatem adipiscitur, in tantum est.
Page 25 - Forma enim est quasi lumen, eo quod sicut per lumen res videtur, sic per formam cognitio et scientia rei habetur, non per materiam; sed hoc lumen in quibusdam est clarius, in quibusdam vero obscurius, prout materia, cui infunditur, fuerit clarior vel obscurior. Quo enim materia fuerit sublimior, fit subtilior et penetratur tota a lumine; et ideo substantia ipsa fit sapientior et perfectior, sicut intelligentia et rationalis anima. Et e contrario, quo materia fuerit inferior, fit spissior et obscurior...

Bibliographic information