Jahrbücher des Deutschen Reiches unter Otto II. und Otto III.

Front Cover
Duncker & Humblot, 1902 - Germany - 293 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 234 - Quibus iuniori traditis ille duobus cum vexillis marchiam Orientalem cum comitatibus ad eam ex antiquo pertinentibus reddidit. Exinde de eadem marchia cum predictis comitatibus, quos tres dicunt, iudicio principum ducatum fecit eumque non solum sibi, sed et uxori cum duobus vexillis tradidit, neve in posterum ab aliquo successorum suorum mutari posset aut infringi, privilegio suo confirmavit.
Page 54 - Heinricus, dux Baioariorum, et Abraham episcopus cum Bolisclaione et Misichone inierunt contra imperatorem pravum consilium. At imperator, tali nefando comperto consilio, congregavit omnes principes suos, et quid inde faceret, consilium petiit.
Page 267 - Sed imperator rogatu presulis vilia deponens vestimenta et induens meliora, viribus suis et arte natandi confisus, ut stetit in prora, mare velociter insiluit. Quem cum quidam ex circumstantibus Grecis apprehensa veste detinere presumeret, perfossus gladio Liupponis, egregii militis, retrorsum cecidit. Fugierunt hii in alteram partem navis, nostri autem quibus huc veniebant puppibus incolumes cesarem sequebantur, eos littoris securitate prestolantem, premiaque promissa magnis muneribus Danais implere...
Page 54 - Igitur imperator, tali nefando comperto consilio, congregavit omnes principes suos et interrogavit eos, quid inde facturus esset. Illique invenerunt, ut Bobbonem, episcopum, et Gebehardum, comitem, transmitterent ad praedictum ducem et eum vocarent ad suum placitum per edictum et omnes qui cum eo erant in eadem conspiratione , et si minime venire vellent ac in tali pertinacia voluissent perdurare, tune demum procul dubio sciant se esse spiritali gladio peremptos. Enimvero Heinricus dux illico, ut...
Page 234 - Boemie sentenciam promulgante et omnibus principibus approbantibus, marchiam Austrie in ducatum commutavimus et eundem ducatum cum omni iure prefato patruo nostro Heinrico et prenobilissime uxori sue Theodore in beneficium concessimus, perpetuali lege sanctientes, ut ipsi et liberi eorum post eos, indifferenter filii sive filie, iam dictum Austrie ducatum hereditario iure a regno teneant et possideant.
Page 266 - His dulcibus colloquiis provisor navis delectatus consensit et perdius ac pernox ad condictum pertingere locum properavit. Quo cum propiarent, binomius ille iussu inperatoris premissus inperatricem et, qui cum ea erat, Thiedricum" presulem supramemoratum cum somariis plurimis quasi pecunia sarcinatis vocavit.
Page 205 - Mistui, Abdritorum dux, Homanburg, ubi sedes episcopalis quondam fuit, incendit atque vastavit. Quid vero ibi mirabilium Christus operaretur e celis, attendat religio tocius Christianitatis. Venit de supernis sedibus áurea dextera, in médium collapsa incendium expansis digitis et plena cunctis videntibus rediit. Hoc admiratur exercitus, hoc stupet Mistuwoi timoratas; et id mihi indicavit Avico, capellanus tune eius, et spiritualis frater meus postea effectue.
Page 207 - Thiedrico caeterisque comitibus, Ricdago, Hodone et Binizone, Fritherico, Dudone ac patre meo Sigifrido aliisque compluribus; qui ut dies sabbati primo illuxit, missam omnes audiunt, corpus animamque caelesti sacramento muniunt hostesque obvios fiducialiter inrumpentes, paucb in unum collem effugientibus, prosternunt.
Page 93 - Bolizlawo cum paucis pacifiée, per amicos suos et per semet ipsum supplicans, ut domum rediret, fideliter promittens se cito secuturum cum muneribus et donis sibi congruis et sui deditionem et totius gentis suae deditionem et subiectionem, quod et impetratum.
Page 228 - Maravie ducatum unus et integer constitutus et tam a papa Benedicto quam a primo Ottone imperatore sic confirmatus est, postea sine antecessorum suorum suoque consensu sola dominantiura potestate subinthronizato intra terminos eius novo episcopo divisus esset et imminutus.

Bibliographic information