Vellei Paterculi Ad M. Vinicium libri duo

Front Cover
E Typographeo Clarendoniano, 1898 - Rome - 194 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 20 - Et ut primo ad consequendos quos priores ducimus accendimur, ita ubi aut praeteriri aut aequari eos posse desperavimus, studium cum spe senescit, et quod adsequi non potest, sequi desinit et velut occupatam relinquens materiam quaerit novam, praeteritoque eo, in quo eminere non possumus, aliquid, in quo nitamur, conquirimus...
Page 1 - In profane authors (as they are called), whereof one manuscript only had the luck to be preserved, as Velleius Paterculus among the Latins, and Hesychius among the Greeks, the faults of the scribes are found so numerous, and the defects so beyond all redress, that, notwithstanding the pains of the learnedest and acutest critics for two whole centuries, those books still are,* and are like to continue, a mere heap of errors.
Page 8 - Hercule gloriatus est. [Aemilius Sura de annis populi Romani : Assyrii principes omnium gentium rerum potiti sunt, deinde Medi, postea Persae, deinde Macedones ; exinde duobus regibus Philippo et Antiocho, qui a Macedonibus oriundi erant, haud multo post Carthaginem subactam devictis summa imperii ad populum Romanum pervenit. Inter hoc tempus et initium regis Nini Assyriorum, qui princeps rerum potitus est,3 intersunt anni MDCCCCXCV.] * 1 VII.
Page 119 - Caesarem, nostra quidem, inquit, furit iuventus, quae cum vestrum numen absentium colat, praesentium potius arma metuit quam sequitur fidem. Sed ego beneficio ac permissu tuo, Caesar, quos ante audiebam, hodie vidi deos, nec feliciorem ullum vitae meae aut optavi aut sensi diem.
Page 25 - ... reperirentur notae. De tanti viri morte nulla habita est quaestio eiusque corpus velato capite elatum est, cuius opera super totum terrarum orbem Roma extulerat caput. Seu fatalem, ut plures, seu conflatam insidiis, ut aliqui prodidere memoriae, mortem obiit, vitam certe dignissimam egit, quae nullius ad id temporis praeterquam avito fulgore vinceretur.
Page 140 - Honorantur recta, prava puniuntur. Suspicit potentem humilis, non timet. Antecedit, non contemnit, humiliorem potens. Quando annona moderatior? Quando pax laetior? Diffusa in Orientis Occidentisque tractus, quidquid meridiano aut septentrione finitur, Pax Augusta, per omnes terrarum orbis angulos metu servat immunes.
Page 120 - ... parentium constantem inter suos occupavit principatum, sed certum imperium vimque regiam complexus animo statuit avocata procul a Romanis gente sua eo progredi, ubi cum propter potentiora arma refugisset, sua faceret potentissima.
Page 122 - In omnibus autem Pannoniis non disciplinae tantummodo, sed linguae quoque • notitia romanae, plerisque etiam litterarum usus, et familiaris animorum erat exercitatio.
Page 114 - ... contigit : quem militiae gradum ante sub patre tuo, M. Vinici, et P. Silio auspicatus in Thracia Macedoniaque, mox Achaia Asiaque et omnibus ad Orientem visis provinciis et ore atque utroque maris Pontici latere, haud iniucunda tot rerum, locorum, gentium, urbium recordatione perfruor.
Page 6 - Magnesiam. nec multo post Chalcidenses orti, ut praediximus, Atticis $ Hippocle et Megasthene ducibus Cumas in Italia condiderunt. huius classis cursum esse directum alii columbae antecedentis volatu ferunt, alii nocturno aeris sono, qua2 lis Cerealibus sacris cieri solet. pars horum civium magno post intervallo Neapolim condidit.

Bibliographic information