Εικόνες σελίδας
PDF
Ηλεκτρ. έκδοση

1

:

Acc. 33720

ΑΝΩΝΥΜΟΥ

ΣΥΓΓΡΑΜΜΑ ΠΕΡΙ ΜΟΥΣΙΚΗΣ.

ΒΑΚΧΕΙΟΥ ΤΟΥ ΓΕΡΟΝΤΟΣ

ΕΙΣΑΓΩΓΗ ΤΕΧΝΗΣ ΜΟΥΣΙΚΗΣ.

ANONYMI

SCRIPTIO DE MUSICA.

BACCHII SENIORIS

INTRODUCTIO ARTIS MUSICAE.

E CODICIBUS PARISIENSIBUS, NEAPOLITANIS, ROMANO

PRIMUM EDIDIT

ET

ΑΝΝΟΤΑΤIONIBUS ILLUSTRAVIT

FRIDERICUS BELLERMANN,

PHILOSOPHIAE DOCTOR, GYMNASII BEROLINENSIS LEUCOPHAEI PROFESSOR.

BEROLINI, MDCCCXXXXI.

PROSTAT APUD ALBERTUM FOERSTNER.

.

4

PRAEFATIO.

Primus de scriptionibus his, quas e codicibus in lucem iam profero, accurate disputavit Marcus Meibomius. Qui, quum eos in codice Scaligerano ad edendos septem musicos a se adhibito invenisset, et multa musicae antiquitatis vestigia in iis animadvertere sibi videretur, editionem earum aliquando facturum se pollicitus est in praefatione ad Bacchii senioris introductionem artis musicae, editam anno 1652. Atque Meibomium, etsi promisso illi non stetit, tamen sedulo perscrutatum eos esse apparet, quum et prioris duos locos, qui continentur sectionibus 3 et 68, in praefatione totius sui operis, alios in commentario ad Aristoxenum, pag. 86, seqq. passim attulerit, et alterius, quae est Bacchii senioris, maiorem partem cum Manuelis Bryennii quodam loco congruere recte monuerit. Neque tamen haec prima est harum scriptionum mentio, quum etiam ante Meibomium Henricus Lindenbrogius in annotatione ad Censorini de die natali caput decimum, cuius libri prima editio prodiit anno 1614, haec scripserit: Alius vetus musicus anonymus MS: Μουσική ἐστιν ἐπιστήμη περὶ μέλος τέλειον, θεωρητική τε τῶν ἐν αὐτῇ καὶ τοῖς μέρεσιν αὐτῆς, ναὶ ἕξις θεωρητική τε καὶ πρακτικὴ καὶ ποιητικὴ τῶν περὶ τὸ τέλειον μέλος,

*

« ΠροηγούμενηΣυνέχεια »