Page images
PDF
EPUB

satis videamur posse explorare. Possunt autem, qui voculae super accessionis volunt esse notionem sive eandem fere, quam praepositionis praeter, triplicem inire rationem, nullam, si quid video, ullo modo probabilem. Nam aut iungere licet verba super se ipsos, aut super per anastrophen referendum est ad domos, aut, quae est Baueri sententia, distinguendum post domos et ad super mente supplendum: illas i. e. domos. Prima igitur quibus placuit via, ii hanc verborum, de quibus nobis instituta disputatio est, statuunt esse vim: praeter se ipsos domos concremaverunt. Sed, quaeso, talia a Livio profecta esse, quis crediderit? Liviumine eorum, quae ipsa sententia postularet, tam fuisse immemorem, ut scribere non dubitaverit in hunc modum: Nemini ex iis parci potuit, qui praeter se ipsos domos concremaverunt? An tu non vidisse existimas scriptorem politissimum, ea vi atque gravitate, quae esse deberet in pronomine reciproco praeditam esse satis perverse vocem domos, reponendumque, ut sententia constaret: qui super sive praeter domos se ipsos concremaverunt? Neque enim, credo, hanc ob causam parci iis non potuit, quod domos incendio absumserunt, sed quod se ipsos. Sensisse hoc videntur viri eruditissimi, Ernestius et Heusingerus: quare silentio ita a Livii verbis recesserunt, ut, si eorum contempleris interpretationem, nihil omnino videas absurde dictum. Alter enim hunc locum explicat: domos et insuper se ipsos concremaverunt, alter: die sich mit Weib und Kind in ihren Häusern verschlossen und sich mit ihnen verbrannten etc. Ab hac autem interpretatione aliena esse verba Livii, nisi si quis Anastrophen praepositionis super probet, manifestum est. Atqui ea figura, qua alias abstinet in praepositione super, hoc maxime Livium usum esse loco, ubi propter insequentem accusativum se ipsos maxima inde nasceretur verborum' ambiguitas, id ut credam, nullo pacto adducor. Baueri autem, quam tertiam posuimus, ratio, neminem, quod sciam, adhuc nacta est suffragatorem: nec mirum, quum qui eam sit laudaturus, vix possit, quin et obscure Livium locutum arguat propter accusativum se ipsos voci super adiunctum neque ex ea pendentem, et parum concinne propter omissam durius ante super coniunctionem. Neque ipsum Bauerum multum tribuisse crediderim huic loci expediendi rationi, quippe qui, ea exposita, subiecerit : « Alioqui fuerit, ut Germani loquimur: das Haus über dem Kopf anzünden.» Ipse igitur non abhorrebat ab ea scntentia, quam Büttnero et Klaibero probatam et ipsi unice veram esse ducimus. Nam ut illorum, qui super non ad locum referunt, nulla, ut modo demonstravimus, satis idonea est interpretatio, ita in altera ratione omnia vides sane commoda, quaeque fortasse quispiam obiecerit, possunt eadem, nisi me fallit animus, facili negotio redargui. Nam si quis quaerat, nonne otiosae et languidae sint post domos additae voces super se ipsos, nullo modo carere possumus pron. reciproco, quippe in quo maxima vis insit propter praemissa verba: Cui parci potuit. Neque enim dicere poterat Livius: Nemini parci potuit ex iis, qui domos concremaverunt, quin, quod minoris erat ponderis, domuum casum exponeret, praetermitteret, quod commemorari propter praemissam verbum parcendi multo pluris intererat, hominum interitum. Quare dixit: domos super se ipsos concremaverunt, quo idem significatur, ac si dixisset: domos, in quibus ipsi erant, concremaverunt. At enim cur non omissa domorum mentione scripsit: qui inclusi cum coniugibus et liberis se ipsos concremaverunt? Sed et obscurius dicti essent inclusi, nulla loci, quo inclusi erant, mentione adiecta, et quum hoc ipso in cap. paulo ante de primoribus civitatis igni in

[ocr errors]

sua corpora saevientibus dictum sit, ne quis, quae nostro loco traderentur, ad illos referret, domuum hos incendio absumtos dici consentaneum fuit. Denique praepositionem nullo alio innisam fulcro ex nomine substantivo aptam esse, nemo mirabitur, qui apud Livium vel paucas paginas legerit. Est igitur haec totius loci sententia: Nemini ex iis parci potuit, qui aut inclusi i. e. clauso ad se aditu domos, in quibus ipsi erant, concremaverunt, aut armati sive hostem impugnantes nullum finem pugnae nisi morientes fecerunt. Quae quum bene se habeant omnia, facile caremus Rupertii coniectura sine ulla necessitate atque adeo cum nonnullo sententiae incommodo emendantis: domos super se ipsi concremaverunt.

Cap. 18.

Gravis erat et digna populi Romani amplitudine Q. Fabii legati illa in Senatu Carthaginiensium percunetatio, quum is sublata altercationum vanitate nihil aliud, nisi, bellum an pacem vellent, quaerendum ex Sagunti eversoribus putavit. Egregie autem hanc rem et cum magna veritatis significatione Livius exposuit. Nam postquam ́et ́ Q. Fabium nihil ultra, quam unum, quod mandatum esset, percunctatum dixit, et Carthaginiensis cuiusdam, multis verborum argutiis de foedere disputantis, quo magis, opinor, emineret Romana illa gravitas, retulit orationem, cetera hoc modo persequitur: Tum Romanus sinu ex toga facto: Hic, inquit, vobis bellum et pacem portamus: utrum placet, sumite. Sub hanc vocem haud minus ferociter, daret, utrum vellet, succlamatum est. Et quum is iterum sinu effuso, bellum dare, dixisset, accipere se, omnes responderunt, et, quibus acciperent animis, iisdem se gesturos. En spectaculum tragico colore plenissimum, ut cothurnorum illam granditatem videaris tibi agnoscere! Sed qui diligentius in verba Livii inquisiverunt, iis offensioni fuit vox iterum ut insolentius posita. Itaque Bauerus: «Iterum, inquit, quia significat secundo, altera vice, nón rursus, referendum ad dixisset, non ad sinu effuso; neque enim antea effuderat sinum, neque iterum pro contra vel rursus dici potest.» Contra Doederlinius, vir clarissimus, in libro egregio, qui inscribitur Lat. Synonymen I, p. 180 negat, ad dixisset referri posse iterum, quum, quod minimum sit, tertium locutus sit Fabius: alteram eamque rariorem esse hoc loco vocis vim, qua idem valeat, quod vicissim, andrerseits. Sed quos attulit idem ad probandam eam sententiam duos locos Tac. Ann. XII, 65 et Caes. b. g. I, 44, ii, haud scio, an parum ad rem valeant diiudicandam. Nam nec apud Tacitum in verbis Narcissi: Convictam Messalinam et Silium: pares iterum accusandi causas esse (i. e. in Agrippina), satis magna, cur novam ponamus in verbo iterum vim, videtur esse causa, et apud Caesarem an tanti pleonasmus sit vocum sic item, ut ideo contra plerosque codd. et contra Latini sermonis consuetudinem pro item probemus iterum, equidem eo magis dubitaverim, quod similem pleonasmum inesse video in locutionibus sic etiam, sic et, sic quoque, a quibus non abstinuisse Latinos constat. Ad Livii autem hunc locum quod attinet, nisi me fallit, non est, cur ibi valere in eo vocabulum iterum dicamus, in quo aliis locis non valet. Constat enim et apud Graecos, et apud Latinos saepe eas voces, in quibus insit repetitionis vis, ita esse positas, ut magis ad id, quod ex verbis intelligi possit, quam ad ipsa verba referantur. Ex eo numero sunt et ipse, rursus, iterum, aliae. Itaque 1, 30 quum di

2

xisset Liv.: Sabini haud parum memores, et suarum virium partem Romae ab Tatio locatam, et Romanam rem nuper etiam adiectione populi Albani auctam, quod ex his verbis intelligitur, Romanos accivisse sive circumspexisse externa auxilia, quasi id ipsum posuisset, pergit: circumspicere et ipsi externa auxilia. Idem, quod militiam vix cogites, quin adiungas laboris cogitationem, I, 56 non dubitavit scribere: qui quum haud parvus et ipse militiae adderetur labor, ubi et ipse refertur ad notionem laboris ex voce militiae eliciendam. Cf. II, 30; ibid. 50; ibid. 53; III, 11; ib. 51 et qui sunt alii eiusdem generis innumeri apud eum loci. Sallustius quoque, postquam lug. 102 nihil aliud dixit, nisi: legati a Boccho veniunt, ad id respiciens cap. 103 scripsit: Tum rursus Bocchus - ex omni copia necessariorum quinque delegit. Eos ad Marium legatos ire iubet. Cf. quae observavimus ad Sall. Cat. 53, 5 et 18, 6. Pari modo iterum poni posse, et per se patet, et exempla docent nonnulla. Iustinus quidem, postquam XXI, 4 Hannonem principem Carthaginiensium tradidit id egisse, ut interfecto senatu regnum invaderet, re autem prodita, scelus declinatum, ita pergit: «Hoc consilio praeventus iterum servitia concitat. » At nullam antea fecerat servitiorum concitatorum mentionem, immo poculis veneno infectis et sine arbitris voluerat senatum interficere. Sed optime Benecke ad h. 1.: «Man mufs iterum hier mehr dem Sinne nach gesetzt denken, in so fern weniger das concitare servitia, als vielmehr das darin liegende abermalige Streben, sich des Staates zu bemächtigen, berücksichtigt worden ist. Cf. ibid. V, 6, 7 iterum tamen fortunam maris experiendam decernunt, et quae ad huius loci interpretationem dicta sunt quum ab aliis, tum ab Doederlinio I. 1. Eiusdem generis est, quod apud Liv. legitur XXVI, 29 si co Marcellus iterum cum imperio redisset. Non redierat ante cum imperio Marcellus, sed obversata est animo scriptoris notio eundi sive veniendi, quae inest in verbo redeundi.

[ocr errors]

Vides igitur, planam esse atque expeditam viam ad eius loci, de quo disputamus, perspiciendam sententiam. Non effuderat antea Q. Fabius sinum. Ita est. Bis, si minimum dicas, verba fecerat. Fatemur. At semel in verborum societatem vocaverat sinum togae, quum diceret: Hic vobis pacem et bellum portamus; iterum in verborum societatem vocavit sinum togae, bellum se dare dicens. Bene igitur et prorsus ex Latine loquentium more sententiam ipsam potius quam verba spectans posuit Liv. iterum, nec quidquam est, cur hoc loco a solita sermonis elegantia declinasse dicatur,

Cap. 21.

Hannibal, Sagunto capto, Carthaginem novam in hiberna concesserat, ibique auditis, quae Romae, quaeque Carthagine acta decretaque forent, seque non ducem solum, sed etiam causam esse belli, partitis divenditisque reliquiis praedae, nihil ultra diffe- * rendum ratus, Hispani generis milites convocat etc.

Hic locus adhuc in silentio iacuit, neque ego is essem, qui hanc quietem putarem turbandam, nisi ita eum habitum viderem ab novissimis interpretibus, Heusingero et Klai-' bero *), ut subveniri ei ad fidem eorum, qui Livii studiosi sunt, pertinere videatur. Uterque autem in interpretandis verbis: seque causam esse belli, tota via videtur a vero

*) Oertelii v. d. interpretatio haec scribenti ad manum non fuit.

aberrasse. Haec enim sunt Heusingeri verba: « und dafs er nicht allein als der Feldherr, sondern auch als der Urheber dieses Krieges angesehen werde. » Paululum aliter Klaiberus: « und dafs er nicht blofs Feldherr, sondern auch Urheber des Kriegs sey.» Quae V. V. D. D. interpretatio, si alteram enuntiati partem a verbis sed etiam incipientem spectes, neutiquam, nisi tota re erro, potest probari. Nam Heusingeri qui diligenter adspexerit verba contenderitque cum Livii, primum videbit, duas ab illo in auxilium temere vocatas voces (angesehen werde); quarum quum apud Livium nullum sane reperiatur vestigium, non possumus, quin eas migrare atque excedere alieno solo iubeamus. Hoc enim si placuisset dicere Livio, pro esse haud dubie posuisset verbum aliquod, in quo inesset vis putandi. Tale autem verbum non posuit, idque suo iure, quum aliud, quam quod placuit Heusingero, sententia ipsa flagitet. Quid enim, quaeso, commemorari interfuit, Hannibalem audisse, se pro auctore belli haberi? Neque antecedentia, quorum illustrandorum causa subiecta videntur esse per particulam que verba haec controversa, talem sententiam desiderant (non enim actum decretumque Carthagine erat, Hannibalem auctorem haberi belli), neque rursus eadem sententia cum iis, quae sequuntur, congruit: nulla est enim causa, cur Hannibal, audito, pro auctore se belli haberi, nihil ultra ratus sit differendum. Accedit, quod Livium, illud si vellet, verisimile est scripturum fuisse inverso verborum ordine: seque nou solum, sed etiam ducem esse belli, ut quod maioris esset momenti, se ducem esse belli, id vocibus sed etiam subiiceret, praemitteret, quod in re versaretur per se manifesta, quippe quum iam ante nec ipsi nec cuiquam mortalium dubium posset esse, quin belli haberetur auctor. Cf. Ramsh. Ed. II, p. 832; Zumpt. §. 725. Haec omnia, si excipias intrusum male ab Heusingero verbum illud putandi vi praeditum, magis etiam premunt Klaiberi interpretationem. Quid enim? Carthaginem novam proficiscendum fuit Hannibali, ut auctorem se belli esse audiret? Quam bene hoc factum, quod in illa hiberna concessit! Mirum ni antea quemvis alium potius, quam se putavit initium fecisse belli, Sed talia ingerere non solent legentibus scriptores illi, quos ab scribendi praestantia vocamus classicos, et ipse Livius satis, opinor, perspicue non tradit, auctorem se belli esse Hannibalem audivisse, sed causam. Hoc autem quo pertineat, facile, si superiora spectaveris, cognosces. Nam quum Romani postulassent,. ut Hannibal sibi dederetur, bellum, si id, sibi concederetur, non sumturi, negassent Carthaginienses, ipsum Hannibalem causam (die Veranlassung) fuisse belli, apparet. De hoc igitur Carthaginem Novam adveniens factus est certior, nec quidquam aliud nisi eam deditionem postulatam a Romanis, negatam a Carthaginiensibus verba illa spectant. Atque haec explicatio ut prorsus consentanea est cum prioribus, ita non discrepat ab iis, quae posterius dicuntur: nam quod tam carum suis se cognovit Hannibal, ut bellum propter se suscipiendum putarent, omni iam abiecta mora id ipsum bellum constituit sibi ineundum. Quid? quod eadem fere tradidit Polyb. III, 34 Пoosπεπτωκότων δὲ προσφάτως αὐτῷ καὶ τῶν ἐκ τῆς Καρχηδόνος, ἐπαρθεὶς τῷ θυμῷ καὶ πιστεύων τῇ τῶν πολιτῶν εὐνοίᾳ, παρεκάλει τὰς δυνάμεις φανερῶς ἤδη πρὸς τὸν κατὰ Ρωμαίων πόλεμον· ἐμφανίζων μὲν, ὃν τρόπον ἔκδοτον αὐτὸν ἐγχειρήσαιεν αἰτεῖσθαι Ῥωμαῖοι ́z. t. λ., quae ipsa verba spectasse Liv. videtur.

2*

Cap. 22.

[ocr errors]

Livius extremo cap. 21. in eo versatus, ut exponeret, quibus praesidiis firmandam putarit Africam in Italiam transiturus Hannibal, deinceps c. 22. Hispaniae tuendae curam his verbis infert: Neque Hispaniam neglegendam ratus (atque ideo haud minus, quod haud ignarus erat, circumitam ab Romanis eam legatis ad sollicitandos principum animos), Hasdrubali fratri, viro impigro, eam provinciam destinat. Hic magnopere offendit viros doctos particula haud, ut illi quidem putant, aut inepte aut certe insolentius ante vocem minus inserta. Nam quum haud minus idem valeat, quod iuxta, pariter, Livius visus est dixisse, quod dicere omnino non potuit, pariter negligendam visam esse Hannibali Hispaniam atque Africam. Itaque alii eo usque progressi sunt, ut nullo codd. habito respectu particulam incommodam censerent resecandam, quorum e numero fuit lo. Fr. Gronovius, Doeringius, Kreyssigius *); alii mira quaedam attulerunt de altera particula neganti per pleonasmum addita; alii denique praeeunte Heusingero coniectura usi acuta illa quidem, neque tamen vera, hanc pro haud substituendo visi sibi sunt loco affecto medelam adhibuisse. Iam quod ad saevos illos homines, innoxiae particulae exstinctores, attinet, nihil contra eos opus fuerit multis pugnare: neque enim, si alia ratione eaque sane probabili expediri sententiam posse ostendero, quenquam chirurgiam eam amplexurum crediderim. Exortus est autem contra eos iam pridem Dukerus, vir doctissimus, sed quam ipse iniit particulae defendendae vel potius excusandae rationem, ea perquam est, ut mihi quidem videtur, infirma atque tenuis. Nam et ingratam esse ait tam brevi intervallo particulae repetitionem, et sententiam ipsam videri postulare, ut tollatur haud. Quia tamen libri id habeant et apud alios quoque nonnulla eius generis inveniantur, in quibus altera particula negans abundet, non facile quidquam movendum esse. Deinde, ut probet, quod de altera particula neganti per pleonasmum addita dixit, locum affert Varronis de re rust. 1, 55 Nec haec non minima causa, quod oliveta dicunt alternis annis non ferre fructus; Colum. r. r. I, 3 Nec non nihil esse parvo vehi. Ac sane poterat etiam Livii auctoritatem in partes vocare vir eruditissimus, si quidem eiusmodi exemplis tuendum locum Livii statueret. Nam Livium ipsum ab hoc dicendi genere non abhorrere ex uno certe cognoscere licet loco XLIII, 13 in. Ex uno autem loco? aliquis dixerit. An tu igno ras, plus duodecim locos a Rupertio laudatos esse ad Liv. 11, 45, quo ablegavit ille a nostro loco lectores? Sexcentos sane poterat dicere vir ille d., si quidem liberet enumerare non modo quotquot ex eo sunt genere, de quo disputavere Zumptius §. 754 n. et Ramshorn. ed. alt. p. 821, sed etiam quum eos, ubi negatio originem duxit ab lectione falsa et pridem explosa, ut III, 54, tum ubi nihil omnino est pleonasmi, sed quum duae sint negationes, suam utraque tuetur vim, ut I, 3 **). Sed, ut paucis, huc

*) Quanquam, hic quid senserit, parum constat. Nam apud eum ita leguntur haec verba: "Neque Hispaniam negligendam ratus, (atque ideo haud ignarus erat etc.), ut typothetarum incuria excidisse aliquid suspicer.

**) " Haud nihil ambigam (quis enim rem tam velerem pro certo affirmet?)» Minime placet eorum huius loci explicatio, qui, ut Ramsh. ed. II, p. 693, iungendas inter se putant voces haud et nihil, alterius vocis adiecta altera vim augeri statuentes, non tolli. Nam, ut taceam, nullo loco apud Livium

« PreviousContinue »