Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Obfervandum, ut cito & diligentiffime vitrorum iun&uræ claudantur, ne animæ pafferum avolent, omnisque virtus abeat. Adhibendi modus eft fequens: Ape. riatur iun&tura cultro, non tota, fed ex parte folum, cui æger nasum ftatim imponat, ut animæ ad cerebrum penetrent, illudque roborent. Deinde aperiatur alembicus, & fpiritus in recipiente deftillatus quotidie ter, nempe : mane poft fomnum, ante prandium, & poft cœnam mifero a xxx ad xxxv guttas propinetur in cochleari fyrupo violarum repleto. Virtutem huius fpiritus tantam efle affirmabat, daß wann die Lunge schon halb verfaulet sey/ müsse sie doch wieder wachsen. Hæc hactenus obiter.

S. XIIII.

Öportunum autem eft, ut de fuperfluorum apparatu in pharmacevticis compofitionibus pauca proferam. Exempli loco primum fe offert Balfam. Equit. S. Crucis, quod CIV fpeciebus conftat: confer. Lemry Pharmac. p. m. 646. 647. Alterum efto Vnguentum Marciati, vulgo marciaton, ex LX ingredientibus compofitum: tertium fit Vnguentum ftoma chale Franc. de Sale, quod L fpecies habet fibi dicatas : quartum erit Oleum fcorpionum magnum Matthioli, quod XXXIII requirit; Emplaftrum Opodeltoch Mindereri vero XXXII. An illa medicamenta ex tanta rerum copia compofita, efficaciora fint aliis? prudentiores facile capient. Quid enim tam parva tamque refracta variarum rerum dofis operari poterit ?

S. XV.

Ceterum non laudabo anguftum nimis quorundam imperitorum chirurgorum_promptuarium, quod

B 3

fequenti

fequenti vulgarique carmine horum practicorum medi, camina enumerat:

Hark/ Wachs/Pech und Terpenthin

Ist der Feldscherer (fub quo nomine chirurgi intelliguntur)
Medicin.

Quales cicatrices faciei, qualia damna aliis partibus hæc inferant? toto die videre licet, ita, ut verbis non opus fit multis, ubi rerum teftimonia adsunt,

§. XVI,

Neque vero etiam vitio carent chirurgorum quorundam Unguenta & Emplaftra univerfalia, quæ ad omnia accommodata funt, Hinc imperiti illi dicunt : Ich habe ein besonder Pflaster/ das alles heilet: es mag sich jemand verbrannt haben oder gefallen seyn / vom tollen Hunde gebissen/oder vom Pferde geschmissen/ gehauen oder gestochen seyn. &c. Novi etiam chirurgum, qui ob vires univerfales emplaftro fuo adfcriptas, illud Pamphilium fuum appellet. Vox prodit artificem! ex fructu vel fucceffu infelici cognofcetis eum, Hæc hactenus de medicamentis in genere loco fpeciminis dicta funto,

S. XVII.

Supereft, ut de quibusdam in fpecie pauca dicam : quorum ufus vel nullus, &, ut vulgo dicunt, pro forma tantum eft; vel noxius potius, quam utilis. Inter inutilia nulliusque ufus medicamenta refero Emplaftra, quæ in luxatione offis femoris ex acetabulo, adhibentur: cum inter omnes peritos conftet, emplaftrum tale, qualecunque etiam fit, tam magnum atque ponderofum os in fitu fuo minime retinere poffe. Nec majorem effe&um in fractura offis femoris ex emplaftro fperare potero: quum non capiam, quomodo emplaftrum per tam multos

tam

tamque validos mufculos in os vim fuam exerere poffit. Contra vero eorum noxam indicant moleftiffimi pruritus & inflammationes ibi fæpe contingentes, ab obftructione pororum cutis orti. Excipio fracturas maxillæ inferioris aliorumve offium cuti vicinorum.

§. XVIII

Moxam illam Sinenfium iure meritoque in fuperfluorum numero habendam effe existimo. Exploratum enim habeo, tam a curiofis, quam experientiffimis Practicis, nullam peculiarem vim fpecificam in illa moxa latere, fed uftione potius in partem affe&tam agere Accedit, quod Artemifia eiusque lanugo alba vera moxa materia fit, quod Illuftr, GEORG. WOLFFGANG. WEDELIVs,Fautor & Præceptor omni amore & obfervantia poft mortem etiam colendus, in Ephemerid. Acad. Nat. Curiofor. Decur. II. Ann. I. p. 14. usque 19. fub infcriptione Moxa Germanica, & Andr. Cleyerus, Decur. II. Ann. IV. pag. 1. & 2. fatis docuerunt. Operæ itaque precium non eft, ad exteros inque alterum orbem excurrere, quum in muris noftris quotannis crefcat, &, quod in proverbio dicere folemus: Ire per ambages, cum fint compendia, ftultum est.

$. XVIIII.

Neceffe etiam eft de medicamentis non folum f pervacaneis, fed & valde noxiis, breviffime loqui. Infauito fucceflu ftermutatoria in cranii depreffione miferis plerumque propinari, experientia & confideratio cerebri anatomica fatis fuperque docent. In depreffione enim cra nii cerebrum ita premitur, ut vel totus, vel ex parte fpirituum motus impediatur, mifer mortuo fimilis, vel alto quafi fomno fepultus, iaceat. Sternutatoriorum vero ufu cerebrum vehementer exagitatur atque concutitur, magis

magisque adhuc læditur: quibus fit, ut omnes fpirituum motus fenfusque intercipiantur, & anima ex domicilio fuo egredi cogatur,

S. XX.

Maius fæpe damnum,quam auxilium ex fumo cinabaris in refolvendis fcirrhis ægri capiunt. Fumus ille cinabaris falivationem fcirrhis, experientia tefte, damnofam elicit, & pulmonibus hauftus, illos ad phthifin facile difponit. Corrosiva fcirrhis applicata cancrum generare, multi iam aliorum damno experti funt & didicere. Medicamenta etiam externa, præcipue refolventia aut emollientia, aut quocunque modo irritantia, in occulto cancro magis nocent, quam profunt. Cancrum enim, omni ftudio atque opera fopiendum, excitant magis atque irritant, ficque malum peius reddunt.

S. XXI.

Oleoforum & pinguium damna fæpenumero in ægrotantium corpora redundant: quod in Erysipelate ante triennium iuveni Generofiffimo accidiffe novi, id quod tandem caufa mortis fuit. Pinguia enim & oleofa cutis poros obftruere atque obturare, ficque tranfpirationem, in Erysipelate fumme neceffariam, intercipere, nemo negabit. Neque parvum detrimentum oleofa & pinguia offibus, tendinibus nervisque adferunt. Illa, offa cariofa, vulneraque tendinum aut nervorum pejora reddere, utinam tonforibus & lippis notum eflet! Excipe olea aromatica & balsamica, ut oleum caryo. phyllorum aliaque fimilia, de quibus plura in Chirurgia fua Excellentiffimus Dominus Prafes.

S. XXII.

In hæmorrhagiis vulnerum vaforum majorum, præfertim arteriæ cruralis aut brachialis, a non paucis chirurgis adhuc hodie ferra candentia adhiberi folent : quæ

quidem

quidem utplurimum hæmorrhagias fiftunt, fi rite applicentur; verum poft unum alterumve diem eschara, ab urentibus inftrumentis fa&ta, plerumque rurfus decidit, novaque hæmorrhagia præter ægroti & chirurgi opinionem oritur, qua non pauci diem fummum ob. iere. Hinc prudentiores chirurgi eis nunquam fidunt; fed potius ligatura convenienti vafa hæc claudunt. Nonnulli hæmorrhagias vulnerum fortiffimis efcharoticis, ut lapide cauftico, infernali, mercurio fublimato, aliisve fimilibus compefcere ftudent: fed præterquam, quod idem inde metuendum, quod a cauteriis, dolores vehementes, & præfertim in partibus nervofis, convulfiones ipfas, easque fæpe lethales, producunt; ideoque noxiis medicamentis in talibus cafibus merito accenfentur.

S. XXIII.

OPERATIONES fupervacanea & perniciofa jam ordine fequuntur, ad quas merito refero futuras illas, quæ cum bacillis, pennis, annulis elafticis aliisque ferramentis fiunt. Quibus adjungenda funt varia fuendi genera & modi,de quibus fufius egit Gallus de la Vauguion di&tus, in Tract. de operat. chirurg. Tab. VIII. IX, X, IX & XII.

§. XXIIII.

Alterum fuperfluum nocivum in operationibus eft illa prater neceffitatem repetita vulnerum, fracturarum & lu xutionum tractatio vel deligatio, quæ tam perniciofa eft, ut non folum curationem non promoveat, ut vulgus credit, fed potius eam impediat irritamque faciat, & fæpiffime dolores vehementiffimos, aliquando vero convulfiones & hæmorrhagias excitet, vulnerumque oras iam fere coalitas, effringat, offa fra&a vel luxata, in fitum multo labore & ægroti dolore repofita, iterum disjungat: quod exemplis uberius demonftrare haud C

erit

« PreviousContinue »