Page images
PDF
EPUB

sed

,

ipso in loco Evangelii, quo abuteris, non tollit, diserte ponit praelationem. In Collegio enim Apostolorum esse unum aliquem monet, qui primus sit, qui magnus, qui dux sive praecessor (1) . Primus vero, magnus, praecessor, dux denique qui sit revera voluntate Christi, etsi demisso per virtutem animo esse debeat; honore tamen sibi debito, quo tandem jure privabitur, cum Apostolus instinctu Dei permotus adhiberi honorem jubeat ei, cui debeatur (2)? Cognosci porro unde poterit, nisi exterius sese prodat honos praelationis? Deinde cum fide constet, conspicuam esse Ecclesiam, in eaque hierarchiam, sive principatum sacrum item conspicuum vigere;profecto nisi exterior concedenda esset praelatio, ne conspicua quidem hierarchia concedenda esset, indeque dogma de hierarchia visibili concideret. Rursum cum Episcopos, quos Spiritus Sanctus constituit ad regendam Ecclesiam, Praepositosque quibus sit parendum, quibusque alii subjiacere debeant, Apostolus memoret (3), ecquid postulat, nisi ut eorum etiam exterior sit praelatio? Nisi enim ordine, qui sub aspectum cadat > alii praesint, ac regant; alii subsint, et

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

pareant (1); detur ne ulla hujus generis, quam Apostolus in sacris litteris exigit, an nulla detur ToxOTÝ praefectura, atque únoray subjectio, intelligi profecto non poterit; inanisque erit omnis Sacris litteris. comprehensa de obedientia Praepositis praestanda, deque colenda subjectione praescriptio. Quod autem Scripturarum auctoritate praescribitur, pervertere, atque inane reddere conari, cujusnam est, obsecro, nisi haeretici hominis, circa quaestiones languentis, ex quibus contentiones, atque blasphemiae oriantur (2)? Postremo cognosce, quo te tua transversum agat opinio. Scilicet coget ea te, mihi crede, ut praelationem exteriorem omnem Christo ipsi adimi oportere confiteare; qua re non video, quid dici queat scelestius. Nam quemadmodum Christus Apostolis dixit: vos autem non sic, sed qui major est in vobis, fiat sicut minor etc. ita venisse, ait, se, non ut ministraretur sibi, sed ut ministraret (3). Verum id Servator non de aequalitate dignitatis, praelationeque intelligi voluit, sed de animo per virtutem demisso. Quam quidem virtutem et commendavit Apostolis; et jussit ab omnibus coli, quocumque tandem in gradu honoris, ac dignitatis constituti essent; et ipse

(1) Confer. S. Clem. I. Epist. 1. ad Corinth, num. xxxv11I. pag.141. Tom.I. Patrum Apostolicor. Edit. Londin. 1746. Patrumque ceterorum monumenta, quae descripsit Mama

chius Epist 2. ad Febron num.xix. Tom. I. pag. 287. sqq.

(2) I. Timoth. cap. vI. v. 4. (3) Matth. cap. xx. v. 28. Margi cap. x. v.45.

prae se mire tulit ; omnesque inde incitavit, ut abs se miti, atque humili corde discerent (1). Ceterum nusquam indicavit, velle se, ut ne sibi honor praelationis adhiberetur;immo vero Apostolos ipsos alloquens: vos inquit, vocatis me Magister, et Domine, et bene dicitis; sum etenim (2). Ac de opusculo quidem tuo hactenus.

Jam cernis, quam multa in informanda Papatus notione peccaris. Nullus hic esse poterit circuitioni ocus. Aut recantes, emendesque necesse est, quae tanto damno et tuo, et aliorum scripsisti; aut si obfirmate in sententia perstes, confiteare, dignum te esse, qui e numero deleare Catholicorum. Vale. 11I. Id. Januar. an. 1787.

(1) Matth. cap. XI. v. 29.

(2) Johan. Evang. cap. XIII. v.13. sq. Quod si cavisset Christus, ne quis alteri in Ecclesia praeferatur; ne Episcopus quidem praeserendus cuiquam esset suorum, contra atque traditio ab initiis Christiani nominis ad nos usque traducta postulet. Vide S. Igna. tium Martyrem Epist. ad Polycar. pum num. vI. pag. 75. Tom. 11. Apostolicor. Patrum Edit. Londin. an- 1746. Epist. ad Ephesios n. vi. pag. 93. et num. xx. p. 117. Epist. ad Magnesianos num. 11. pag. 123 Ep. ad Philippenses num Iv. p. 151. Hegesippum apud Euseb. lib. v. Histor. Eccl. cap. xxII. pag. 155. Dionysium Corinthium apud eumdem ibid. lib. IV. cap. xxIII. pag. 158. Irenaeum in Iv. lib adv. Haereses cap. 111. n. I.

pag. 175 et cap. xxxvI. num. 2. pag. 262. Clementem Alexandrinum lib. vI Stromatum pag. 667. Edit. Paris. an. 1740. Tertul ianum lib, de Jejuniis cap. x11l. pag. 551. et lib. de Baptismo cap. xvI.pag. 230. Acta Sanctar. Martyrum Perpetuae, et Felicitatis n.x111. p. 86. Actor. SS. Mart. sincer. Edit. Veron. an. 1731. Origenem lib. III. contra Celsum num. xxx. p. 466. poftremae Edit. Paris. et Homil. x. in Hierem. n.111. pag. 189. et rursum lib. viil. contra Celsum num. LXXV pag.779. S. Cyprianum Epist. III. quae est ad Rogatianum Episcopum pag. 5. et Epist v. pag. 9. et XLIII. pag. 83. Sed nae ego in re minime necessaria, cuna patens sit, tempus contero.

157

PISTUS ALETHINUS

LECTORI SUO

S. D.

Opusculum Osoris Anonymi Pontificum Maxi

morum de germanica in latinam linguam conversum (quemadmodum in Praefatione promiseram ) huc esse duxi reiiciendum, ut abs te commode cum Epistolis hisce meis conferri posset, dijudicarique, solide ne illud, apteque ad Patrum, Synodorum, Divinarumque Litterarum doctrinam dispulerim. Atque ei quidem Opusculo Animadversiones aliquot opportune, ut tempus, ac ratio poscebat, adiiciendas existimavi, quibus et indicarem loca mearum earumdem Epistolarum, queis refutatio cujusque Paragraphi perniciosi ipsius Opusculi continetur; et testimonia quaedam Majorum adversus nova ejusdem Anonymi opinionum monstra ad legendum, expendendumque proponerem. Vale.

I.

ANONYMI VIENNENSIS

OPUSCULUM INSCRIPTUM

QUID EST PAPA?

Editum, ut fertur, Viennae apud Josephum
Noble de Curtzbeck 1782.

Pap

apa advenit Viennam invisursus Imperatorem. Qui tandem? (1) Pontifex, Sanctus Pater ad

tetur

(1) Speraram me vindicis canonum , qualem se Anonymus profilecturum opus; sed spe de mum frustratus mea, scurrae aggredior libellum refellere. At quam faceti? Mox videro. Interea secum lector consideret vehementer velim, quam hospes Anonymus ipse, quamque peregrinus sit in historia. Larvae hominem agitant. Miratur, obstupescit, ac si quidquam novum, atque insolens, quod ne fando quidem umquam sir auditum, PIUS SEXTUS Pontifex Maximus inire statuerit; cum tamen notum, pervulgatumque sit, a Romanis Pontificibus itinera fuisse, Ecclesiae, Civilisve Reipublicae ergo suscepta non ad Imperatores catholicos modo, sed ad reges etiam barbaros, eosdemque haeretieos, qui Italiae vastitatem minitarentur. Mitto de Leoue Magne di

cerc, qui ad Attilam fines Italorum diripientem, Imperiumque occidentis funditns evertere molientem, magnis itineribus venit, eique persuasit, ut incoeptis desisteret, utque cum ingenti sua Hunnorum manu in. Pannoniam rediret. Id enim ad institntum nostrum uon pertinet. S.Innocentii primi,qui ad Imperatorem Honorium Ravennam se contulit, propter populi Romani creberrimas necessitates ( Ep.xvI. T.1. Ep. Rom. Pont. Ed. Paris. an. 1721. p. 820. 】 et S. Agapeti exempla commemora. bo, qui, ut pacis conftabiliendae, ac religionis orthodox ae integre, sancteque servandae ac tuendae causa Constantinopolim ad Justinianum Augustum contendit, dejecit de Sede Anthimum ejus urbis Episcopum Eutychian's partibus studentem, ac impetus fregit heterodoxorum

[ocr errors]
[ocr errors]
« PreviousContinue »