Page images
PDF
EPUB

1NGENUO

JUVENI

D. W. VLAARDINGERWOUD, Pro gradu Doctoratus in utroque Jure difputaruro.

Laudem habet ingenuas didiciffe fideliter artes,

Laudem habet affiduâ volvere jura manu. Si tamen ufque latens TE non oftenderis Orbi, Laude cares meritâ: fcire tuum nihil est. Adde quod & ratio reddenda eft temporis acti Quando opvs ad Patrios eft remeare Lares. Scande igitur Themidos VLAARDINGERWOUDE Cathedram,

Publicaque Ingenii da documenta Tui. Sic Thefes defende, ac contra objecta refelle, Ut Patrocinio ftet bona caufa Tuo.

Sic quod promittat de TE fibi Patria habebit: Sic re, non folo nomine, Doctor eris.

Hac paucula D. D. Candidato, amico
fuo integerrimo, in amicitia fymbolum
pofuit

JOHANNES BEUCKER,
Hift. Eloq. & L. L. Stud.

D 2

PRE

[ocr errors][merged small][merged small]

Dn. W. VLAARDINGERWOUD, de Teftamentis ordinandis pro gradu Docto ratus publice differturo.

ræmia,quæ remanent Studiofis magna laborum Inprimis Themidos qui coluere Sacra. Obtineat Juvenis fcandens fublime Theatrum, Maximaque Ingenii dans documenta fui. Quomodo, demonftrans,fit componenda voluntas Ultima noftrorum, quæ ufque colenda fuit. Plurima quid referam, laudari cuncta merentur, Quæ virtute tua, Tu, GULIELME, tenes. Perge igitur, Studii dabitur TIBI cernere multos. Fructus, & capies Præmia magna cito. Comprecor hifce TIBI, longæ fintstamina vitæ, In Patria ut claro poffis honore frui.

Ita pofuit

GELLIUS JUSUM.
SS. LL. Stud

Österreichische Nationalbibliothek

+Z162748809

« PreviousContinue »